Immagini della pagina
PDF
ePub

LIBER TERTIUS, CAP. CV, CVI, CVII.

Incidents during Caesar's Stay in Africa.

CV. Caesar, cum in Asiam venisset, reperiebat T. Ampium conatum esse pecunias tollere Epheso ex 1fano Dianae ejusque rei causa senatores omnes ex provincia evocasse, ut his testibus in summa pecuniae uteretur, sed 2 interpellatum adventu Caesaris profugisse. Ita duobus 5 temporibus Ephesiae pecuniae Caesar auxilium tulit. Item constabat 3 Elide in templo Minervae repetitis atque enumeratis diebus, quo die proelium secundum Caesar fecisset, simulacrum Victoriae, quod ante ipsam Minervam collocatum esset et ante ad simulacrum Minervae spec- 10 tavisset, ad valvas se templi limenque convertisse. Eodemque die Antiochiae in Syria bis tantus exercitus clamor et signorum sonus exauditus est, ut in muris armata civitas discurreret. Hoc idem Ptolemaide accidit. Pergami in occultis ac reconditis templi, quo praeter sa- 15 cerdotes adire fas non est, quae Graeci aduta apellant, 6 tympana sonuerunt. Item Trallibus in templo Victoriae, ubi Caesaris statuam consecraverant, palma per eos dies inter coagmenta lapidum ex pavimento exstitisse ostendebatur.

9

20

CVI. Caesar paucos dies in Asia moratus cum audisset Pompeium Cypri visum, conjectans eum Aegyptum iter habere propter necessitudines regni reliquasque ejus loci opportunitates, cum legione una, quam se ex Thessalia sequi jusserat, et altera, quam ex Achaia a Q. Fufio 25

[blocks in formation]

legato evocaverat, equitibusque DCCC et navibus longis Rhodiis x et Asiaticis paucis Alexandriam pervenit. In his erant legionibus hominum milia tria cc; reliqui vulneribus ex proeliis et labore ac magnitudine itineris 5 confecti consequi non potuerant. Sed Caesar confisus fama rerum gestarum infirmis auxilis proficisci non dubitaverat, aeque omnem sibi locum tutum fore existimans. Alexandriae de Pompeii morte cognoscit atque ibi primum e nave egrediens clamorem militum audit, quos rex 10 in oppido praesidii causa reliquerat, et concursum ad se fieri videt, quod 10 fasces anteferrentur. In hoc omnis multitudo majestatem regiam minui praedicabat. Hoc

sedato tumultu crebrae continuis diebus ex concursu multitudinis "concitationes fiebant compluresque milites hujus 15 urbis omnibus partibus interficiebantur.

13

CVII. Quibus rebus animadversis legiones sibi alias ex Asia adduci jussit, quas ex Pompeianis militibus confecerat. Ipse enim necessario 12 etesiis tenebatur, qui navigantibus Alexandria sunt adversissimi venti. Interim 20 controversias regum ad populum Romanum et ad se, quod esset consul, pertinere existimans, atque eo magis officio suo convenire, quod superiore consulatu cum patre Ptolemaeo et lege et senatus consulto societas erat facta, ostendit sibi placere regem 1 Ptolemaeum atque ejus soro25 rem Cleopatram exercitus quos haberent dimittere, et de controversiis jure apud se potius quam inter se armis 15 disceptare.

14

19 fasces, bundle of rods and an axe, the badge of his office.

11 concitationes, tumults.

12 etesiis (ventis), winds.

13 controversias, disputes.

14 Ptolemaeum atque Cleopatram, subjects of dimittere.
15 disceptare, decide.

NOVUM TESTAMENTUM.

EVANGELIUM SECUNDUM LUCAM.

CAP. VII.

1 Quum autem finivisset omnia verba sua, audiente populo, ingressus est Capernaumum.

2 Centurionis verò cujusdam servus malè affectus moribundus erat, qui erat ipsi pretiosus.

3 Is verò, quum audisset de Jesu, misit ad eum seniores Judaeorum, rogans eum ut veniret, et servaret servum suum. 4 Isti autem quum venissent ad Jesum, precati sunt cum studiosè, dicentes, Certè dignus est cui hoc praebeas:

5 Diligit enim gentem nostram, et synagogam aedificavit nobis.

6 Jesus ergo ibat cum eis. Et quum jam non longè abesset ab illâ domo, misit ad eum centurio ille amicos, dicens ei, Domine, ne vexator; nec enim sum dignus ut tectum meum subeas:

7 B1Ideo ne meipsum quidèm sum dignum arbitratus qui venirem ad te: sed dic verbo, et sanabitur puer meus.

8 Etenim ego homo sum sub potestate constitutus, habens sub me milites; et dico huic, Vade, et vadit: et alteri, Veni, ac venit, et servo meo, Fac hoc, ac facit.

A. Ille centurio misit suos amicos ad eum.

B. Ideo ne quidem arbitratus sum me ipsum dignum, qui venirem. Compare propterea quod, etc.

1 Ideo =

fecit id eo, wherefore.

9 Auditis autem his, Jesus admiratus est eum: et conversus, dixit turbae quae ipsum sequebatur, Dico vobis, ne in Israele quidèm tantam fidem inveni.

10 Et domum reversi qui missi fuerant, sanum invenerunt servum qui aegrotus fuerat.

11 ¶ Et factum est die sequenti, ut proficisceretur in civitatem quae vocatur Nain; proficiscebantur autem cum eo discipuli ejus multi, turbaque multa.

12 Ut autem appropinquavit portae civitatis, tum, ecce, defunctus efferebatur, qui unigenitus fuerat matri suae, et ipsi quidèm *viduae: turbaque civitatis multa erat cum eâ. 13 Dominus verò ipsam intuitus, intimâ misericordiâ commotus est super eâ, et dixit, Ne fleto.

14 Quumque accessisset, tetigit loculum, (ii verò qui portabant substiterunt,) et dixit, Adolescens, tibi dico, Surge. 15 Tunc resedit qui fuerat mortuus, et coepit loqui: et ille dedit eum matri suae.

16 Cepit autem omnes timor; et glorificabant Deum, dicentes, Certè propheta magnus suscitatus est inter nos, et, Certè Deus respexit populum suum.

17 Pervenitque iste de eo sermo in totam Judaeam, et in totam regionem circumjacentem.

18 ¶Et annunciârunt Joanni discipuli ipsius de his omnibus qui, advocatus duos quosdam e discipulis suis,

19 Misit ad Jesum, dicens, Tune is es qui venturus erat, an alium exspectabimus?

20 Quum igitur venissent ad eum viri illi, dixerunt, Joannes Baptista misit nos ad te, dicens, Tune is es qui venturus erat, an alium exspectabimus?

C. Iste sermo de eo pervenit in totam Judaeam.

2 aegrotus, syn. aeger. Nouns: morbus, aegritudo.
3 unigenitus unus genitus = unus filius.
4 viduae (viduus, -a, -um), widow.

5 loculum, bier.

21 Eâdem autem horâ multos sanavit a morbis, et "flagellis, et spiritibus malis; et caecis multis visum gratificatus est.

D

22 Et respondens Jesus, dixit eis, Profecti annunciate Joanni quae vidistis et audîstis; caecos visum recipere, claudos ambulare, leprosos purgari, 'surdos audire, mortuos suscitari, pauperibus evangelizari.

23 Beatus est autem quicunque non fuerit offensus in me. 24 Et quum abiissent nuncii Joannis coepit de Joanne dicere ad turbam, Quid exîstis in desertum spectaturi? arundinem quae a vento agitetur?

25 Sed quid exîstis visuri? hominem mollibus vestibus 10 amictum? ecce, qui vestit magnifico utuntur, et in luxu versantur, sunt in palatiis regiis.

26 Sed quid exîstis visuri? prophetam? certè dico vobis etiam ampliùs quàm prophetam.

27 Hic est de quo scriptum est, Ecce, mitto nuncium meum ante faciem tuam, qui praeparabit viam tuam coram te.

11

28 Nam dico vobis, inter genitos ex mulieribus, nullus est major propheta Joanne Baptista: sed qui minimus est in regno Dei, major est eo.

29 Et eo audito, totus populus et publicani justificârunt Deum, baptizati baptismo Joannis.

30 Pharisaei verò et 12 legis interpretes 13 aspernati sunt adversùs semetipsos consilium Dei, non baptizati ab eo.

[merged small][merged small][merged small][merged small][ocr errors][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small]
« IndietroContinua »