Immagini della pagina
PDF
ePub

5 Convocatis itaque singulis debetoribus domini sui, dixit primo, Quantum debes domino meo?

6 Is autem ait, Centum batos olei. Tum ille dixit ei, Accipe tabulas tuas, et sede citò, et scribe quinquaginta.

7 Deinde alii dixit, Tu verò quantum debes? Is autem ait, Centum coros tritici. Tum ipse dixit ei, Accipe tabulas tuas, et scribe octoginta.

8 Et laudavit dominus ille dispensatorem injustum, quòd prudenter fecisset. Certè filii hujus seculi prudentiores sunt

filiis lucis in suo genere.

9 Sic etiam ego vobis dico: Facite vobis amicos ex mammonâ injusto; ut quum defeceritis, recipiant vos in aeterna illa tabernacula.

10 Qui fidelis est pauco, etiam in multo fidelis est: et qui in pauco injustus est, etiam in multo injustus est.

11 Itaque, si in fallaci mammonâ fideles non fuistis, quod verum est, quis credit vobis?

12 At si in alieno fideles non fuistis, quod vestrum est quis dabit vobis?

13 Nullus servus potest duobus dominis servire: aut enim unum odio habebit, et alterum diliget; aut uni adhaerebit, et alterum contemnet. Non potestis Deo servire et mam

monae.

14 Audiebant autem haec omnia etiam Pharisaei, qui erant avari; et sannis cum excipiebant.

15 Tunc dixit eis, "Vos ii estis qui justificatis vosipsos in hominum conspectu: Deus autem novit corda vestra; quia

A. Et si non fuistis fideles in alieno, quis dabit bobis id quod est

vestrum.

B. Vos estis ii qui justificatis.

3 batos olei, measures of oil.

4 coros tritici, measures of wheat.
5 tabernacula: syn. domus.

6 sannis syn, irrisus.

quod apud homines sublime est, abominatio est in conspectu Dei.

16 Lex et prophetae usque ad Joannem ab eo tempore regnum Dei evangelizatur, et quivis in illud vi perrumpit. 17 Facilius est autem coelum et terram praeterire, quàm legis unum apicem excidere.

18 Quisquis dimittit uxorem suam, et alteram ducit, chatur: et qui a viro dimissam ducit, moechatur.

8 moe

19 Caeterùm quidam erat dives, qui induebatur purpurâ et bysso, et sese exhilarabat quotidie splendidè.

10

7 evangelizatur: syn. orationem habere, inculcare.

8 moechatur peccat.

9 bysso: syn. linteum, vestis lintea, carbasus.

10 sese exhilarabat splendide = vesci dapibus regalibus.

QUINTUS CURTIUS RUFUS.

EXPLOITS OF ALEXANDER.

LIBER VIII. CAP. XII-XIV.

XII. 39. Inde processit Embolima, et cùm angustias itineris obsideri viginti millibus armatorum ab Eryce quodam comperisset, gravius agmen exercitus Coeno ducendum 'modicis itineribus tradidit. Ipse praegressus cum 2 funditore ac sagittario, deturbatis qui obsederant saltum, 5 sequentibus 'se copiis viam fecit. Indi sive odio ducis, sive gratiam victoris Regis inituri, Erycem fugientem adorti interemerunt, caputque ejus atque arma ad Alexandrum detulerunt. Ille facto impunitatem dedit, honorem denegavit exemplo. Hinc ad flumen Indum sextis deci- 10 mis castris pervenit, omniaque (ut præceperat) ad trajiciendum praeparata ab Hephaestione reperit. Regnabat in eâ regione Omphis, qui patri quoque fuerat auctor dedendi regnum Alexandro; et post mortem parentis legatos miserat, qui consulerent eum, regnare se interim 15 vellet, an privatum opperiri ejus adventum; permissoque ut regnaret, non tamen jus datum usurpare sustinuit. Is benignè quidem exceperat Hephaestionem, gratuitum frumentum copiis ejus admensus: non tamen ei occur

5

A. Qui quoque fuerat auctor patri dedendi regnum Alexandro.

[blocks in formation]

rerat, ne fidem ullius, nisi Regis, experiretur. Itaque venienti obviàm cum armato exercitu egressus est. Elephanti quoque, per modica intervalla militum agmini immixti, procul castellorum fecerant speciem.

5 40. Ac primò Alexander, non socium, sed hostem. adventare credebat. Jamque et ipse arma milites capere, et equites discedere in cornu jusserat, paratos ad pugnam. At Indus, cognito Macedonum errore, jussis subsistere cæteris, ipse concitat equum, quo vehebatur. Idem 10 Alexander quoque fecit: sive hostis, sive amicus occurreret, vel suâ virtute, vel illius fide tutus. 1Coïvere, quod ex utriusque vultu posset intelligi, amicis animis: caeterùm sine interprete non poterat conseri sermo. Itaque adhibito eo, Barbarus occurrisse se dixit cum 15 exercitu, totas imperii vires protinùs traditurum; nec expectâsse dum per nuncios daretur fides. Corpus suum et regnum permittere illi, quem sciret gloriae militantem: nihil magis quàm famam timere perfidiae. Lætus simplicitate Barbari Rex et dextram fidei suae pignus dedit, 20 et regnum restituit. Quinquaginta sex elephanti erant, quos tradidit Alexandro, multaque pecora eximiae magnitudinis. Tauros ad tria millia, pretiosum eâ regione, acceptumque animis regnantium 'armentum. Quaerenti Alexandro, plures agricultores haberet, an milites? 25 cum duobus Regibus bellanti sibi, majore militum quam agrestium manu opus esse," respondit. Abisares et Porus erant, sed in Poro eminebat auctoritas. Uterque ultra Hydaspen amnem regnabat; et belli fortunam, quisquis arma inferret, experiri decreverat.

66

30 41. Omphis, permittente Alexandro, et regium insigne sumpsit, et more gentis suae, nomen quod patris fuerat.

1 coivere (con eo).

2

poterat conseri sermo, it was not
possible to hold a conversation.

8 eximiae, as if magnae.

4 armentum, syn. grex.

5 eminebat, was prominent.

Taxilem appellavêre populares, sequente nomine imperium, in quemcumque transiret. Ergò cùm per triduum. hospitaliter Alexandrum accepisset, quarto die, et quantum frumenti copiis, quas Hephaestion duxerat, praebitum a se esset, ostendit: et aureas coronas ipsi, 5 amicisque omnibus, praeter haec signati argenti octoginta talenta dono dedit. Quâ benignitate ejus Alexander mirè laetus, et quae is dederat remisit, et mille talenta ex praedâ, quam vehebat, adjecit: multaque convivalia ex auro et argento vasa, plurimum Persicae vestis, triginta 10 equos ex suis, cum iisdem insignibus queis assueverant, cùm ipsum veherent. Quae liberalitas, sicut Barbarum * adstrinxerat, ita amicos ipsius vehementer offendit. E quibus Meleager super coenam largiore vino usus, gratulari se Alexandro dixit, quòd saltem in Indiâ repe- 15 risset dignum talentis mille. Rex haud oblitus quàm aegrè tulisset, quòd Clitum ob linguae temeritatem occidisset, iram quidem tenuit, sed dixit," Invidos homines nihil aliud quam ipsorum esse tormenta."

5

XIII. 42. Postero die, legati Abisarae adiêre Regem: 20 omnia ditioni ejus, ita ut mandatum erat, permittebant; firmatâque invicem fide remittuntur ad Regem. Porum quoque nominis sui famâ ratus ad deditionem posse compelli, misit ad cum Cleocharem, qui denunciaret ei, ut stipendium penderet, et in primo finium suorum aditu 25 occurreret Regi. Porus alterum ex his facturum sese respondit, ut intranti regnum suum 7præstò esset, sed armatus. Jam Hydaspem Alexander superare decreverat, cùm Barzaentes defectionis Arachosis auctor, vinctus, trigintaque elephanti simul capti perducuntur; 30

[blocks in formation]
« IndietroContinua »