Immagini della pagina
PDF
ePub

ut scribis, de omnibus rebus, ipse ad me non venisset, sed litteras tuas misisset, quas intellexi breviores fuisse, quod eum perlaturum putasses. Sed tamen, postquam tuas litteras legi, Postumia tua me convenit et Servius 5 noster his placuit ut tu in Cumanum venires, quod etiam mecum ut ad te scriberem egerunt. (2) Quod meum consilium exquiris, id est tale, ut capere facilius ipse possim quam alteri dare: quid enim est quod audeam suadere tibi, homini summa auctoritate summaque pru10 dentia? si, quid rectissimum sit, quaerimus, perspicuum est; si, quid maxime expediat, obscurum; sin ii sumus, qui profecto esse debemus, ut nihil arbitremur expedire nisi quod rectum honestumque sit, non potest esse dubium, quid faciendum nobis sit. (3) Quod existimas meam 15 causam coniunctam esse cum tua, certe similis in utroque nostrum, cum optime sentiremus, error fuit: nam omnia utriusque consilia ad concordiam spectaverunt, qua cum ipsi Caesari nihil esset utilius, gratiam quoque nos inire ab eo defendenda pace arbitrabamur. Quantum nos 20 fefellerit et quem in locum res deducta sit, vides; neque solum ea perspicis, quae geruntur quaeque iam gesta sunt, sed etiam qui cursus rerum, qui exitus futurus sit. Ergo aut probare oportet ea, quae fiunt, aut interesse, etiamsi non probes; quarum altera mihi turpis, altera 25 etiam periculosa ratio videtur. (4) Restat ut discedendum putem; in quo reliqua videtur esse deliberatio, quod consilium in discessu, quae loca sequamur. Omnino cum miserior res numquam accidit, tum ne deliberatio quidem difficilior; nihil enim constitui potest, quod non incurrat 30 in magnam aliquam difficultatem. Tu, si videbitur, ita

A. Vides quantum res fefellerit nos.

1 probare and interesse, infinitive clauses with te as the subject. 2 altera, sc. ratio: that is, either of the infinitive clauses mentioned in 1.

censeo facias, ut, si habes iam 'statutum, quid tibi agendum putes, in quo non sit coniunctum consilium tuum cum meo, supersedeas hoc labore itineris; sin autem est quod mecum communicare velis, ego te exspectabo. Tu, quod tuo commodo fiat, quam primum velim venias, sicut 5 intellexi et Servio et Postumiae placere. Vale.

M. CICERO S. D. CN. PLANCIO.

SCR. ROMAE A. U. c. 708.

(1) Accepi perbrevis tuas litteras, quibus id, quod scire cupiebam, cognoscere non potui, cognovi autem id, quod mihi dubium non fuit. Nam quam fortiter ferres communis miserias, non intellexi; quam me amares, facile 10 perspexi: sed hoc scieram; illud si scissem, ad id meas litteras accommodavissem. (2) Sed tamen etsi antea scripsi, quae existimavi scribi oportere, tamen hoc tempore breviter te commonendum putavi, ne quo in periculo te *proprio existimares esse; in magno omnes, sed tamen 15 in communi sumus. Qua re non debes aut propriam fortunam et praecipuam postulare aut communem recusare. Quapropter eo animo simus inter nos, quo semper fuimus; quod de te sperare, de me praestare possum.

5

CICERO TREBATIO.

SCR. ROMAE MENSE SEXTILI A. U. C. 700.

(1) Iam diu ignoro, quid agas; nihil enim scribis, 20 neque ego ad te his duobus mensibus scripseram : quod

1 statutum, from statuo, statuere, etc. This clause to be translated with supersedeas . . . itineris below.

2 accommodavissem (ad commodus) (commodus), would have fitted, adapted.

3 commonendum (con moneo).

4 proprio, the opposite of communi in the following sentence. "Your own."

5 praecipuam (prae capio), peculiar; like proprio above.

6 quod ... eras. This clause gives the reason for nesciebam.

cum Quinto fratre meo non eras, quo mitterem aut cui darem, nesciebam. Cupio scire, quid agas et ubi sis hiematurus: equidem velim cum Caesare, sed ad eum propter eius luctum nihil sum ausus scribere; ad Balbum 5 tamen scripsi. (2) Tu tibi deesse noli; 2serius potius ad nos, dum plenior. Quod hue properes nihil est, praesertim Battara mortuo: sed tibi consilium non deest. Quid constitueris, cupio scire. (3) Cn. Octavius est an Cn. Cornelius quidam, tuus familiaris, summo genere natus, 10 terrae filius; is me, quia scit tuum familiarem esse, crebro ad cenam invitat. Adhuc non potuit perducere; sed mihi tamen gratum est.

D. BRUTUS S. D. M. CICERONI.

SCR. IN CASTRIS III. NONAS JUNIAS A. U. c. 711.

4

3

In maximo meo dolore hoc solacio utor, quod intellegunt homines non sine causa me timuisse ista, quae 15 acciderunt. Deliberent, utrum traiciant legiones ex Africa necne et ex Sardinia, et Brutum arcessant necne, et mihi stipendium dent an decernant: ad senatum litteras misi. Crede mihi, nisi ista omnia ita fiunt, quem ad modum scribo, magnum nos omnis adituros periculum. 20 Rogo te, videte, quibus hominibus negotium detis, qui ad me legiones adducant: et fide opus est et celeritate. III. Non. Iun. ex castris.

CICERO ACILIO PROCONSULI SAL.

SCR. ROMAE ANNO INCERTO.

L. Bruttius, eques Romanus, adulescens omnibus rebus ornatus, in meis familiarissimis est meque observat dili

1 luctum syn. dolor, maeror. Why had Cæsar luctum ?

2 serius . . .

3

nos, dum plenior. With each of these clauses sc. scribe. crebro, frequently.

4 utrum. . . an. Double question.

gentissime, cuius cum patre magna mihi fuit amicitia iam 1inde a quaestura mea Siciliensi. Omnino nunc ipse Bruttius Romae mecum est; sed tamen domum eius et rem familiarem et procuratores tibi sic commendo, ut majore studio commendare non possim. Gratissimum 5 mihi feceris, si curaris, ut intellegat Bruttius, id quod ei recepi, hanc meam commendationem sibi magno 3adiumento fuisse.

M. TULLIUS CICERO P. SERVILIO ISAURICO
PROCOS. COLLEGAE SAL. PLURIMAM.

SCR. ROMAE MENSE SEPTEMBRI A. U. c. 708.

(1) Gratae mihi vehementer tuae litterae fuerunt, ex quibus cognovi cursus navigationum tuarum; significabas 10 enim memoriam tuam nostrae necessitudinis, qua mihi nihil poterat esse iucundius. Quod reliquum est, multo etiam erit gratius, si ad me de re publica, id est de statu provinciae, de institutis tuis familiariter scribes; quae quamquam ex multis pro tua claritate audiam, tamen 15 libentissime ex tuis litteris cognoscam. (2) Ego ad te, de rei publicae summa quid sentiam, non saepe scribam propter periculum eius modi litterarum; quid agatur autem, scribam saepius. Sperare tamen videor, Caesari, collegae nostro, fore curae et esse, ut habeamus aliquam 20 rem publicam, cuius consiliis magni referebat te interesse: sed, si tibi utilius est, id est gloriosius, Asiae praeesse et istam partem rei publicae male adfectam tueri, mihi quoque idem, quod tibi et laudi tuae profuturam est,

1 inde, as if ex tempore quo.

5

2 gratissimum, something to draw forth gratitude from me.

[blocks in formation]

optatius debet esse. (3) Ego, quae ad tuam dignitatem pertinere arbitrabor, summo studio diligentiaque curabo, in primisque tuebor omni observantia clarissimum virum, patrem tuum, quod et pro vetustate necessitudinis et pro 5 beneficiis vestris et pro dignitate ipsius facere debeo.

CICERO ATTICO SAL.

SCR. ROMAE MENSE SEXTILI A. U. C. 695.

(1) Quam vellem Romae mansisses! mansisses profecto, si haec fore putassemus; nam 'Pulchellum nostrum facillime teneremus, aut certe, quid esset facturus, scire possemus. Nunc se res sic habet: volitat, furit, nihil habet 10 2 certi; multis denuntiat; quod fors obtulerit, id acturus videtur: cum videt, quo sit in odio status hic rerum, in eos, qui haec egerunt, impetum facturus videtur; cum autem rursus opes et vim exercitus recordatur, convertit se in nos; nobis autem ipsis tum vim, tum judicium 15 minatur. (2) Cum hoc Pompeius egit et, ut ad me ipse referebat - alium enim habeo neminem testem, vehementer egit, cum diceret in summa se perfidiae et sceleris infamia fore, si mihi periculum crearetur ab eo, quem ipse armasset, cum plebeium fieri passus esset: 20 fidem recepisse sibi et ipsum et Appium de me; hanc si ille non servaret, ita laturum, ut omnes intellegerent nihil sibi antiquius amicitia nostra fuisse. Haec et in eam sententiam cum multa dixisset aiebat illum primo sane diu multa contra, ad extremum autem manus de25 disse et adfirmasse nihil se contra eius voluntatem esse facturum; sed postea tamen ille non destitit de nobis asperrime loqui. Quod si non faceret, tamen ei nihil

1 Pulchellum, Pulchellus, a contemptuous name applied to Cicero's enemy Clodius. 2 certi, partitive genitive. 3 ei: " 'many verbs usually found with a dative of the person may also take an accusative of the thing."

« IndietroContinua »