Immagini della pagina
PDF
ePub

victoria cum multa mala, tum certe tyrannus exsistet. Sed haec 1propediem coram. Iam plane mihi deest quod ad te scribam; nec enim de re publica, quod uterque nostrum scit eadem, et domestica nota sunt ambobus. 5 (5) Reliquum est 2iocari, si hic sinat; nam ego is sum, qui illi concedi putem utilius esse quod postulat quam 3 signa conferri: *sero enim resistimus ei, quem per annos decem aluimus contra nos. "Quid sentis igitur?" inquis. Nihil scilicet nisi de sententia tua, nec prius quidem, 10 quam nostrum negotium aut confecerimus aut deposuerimus. Cura igitur ut valeas.

CICERO ATTICO SAL.

SCR. MINTURNIS A. D. VIII. KALENDAS FEBRUARIAS A. u. c. 705.

(1) Unam adhuc a te epistolam acceperam, datam XII. Kal., in qua significabatur aliam te ante dedisse, quam non acceperam. Sed quaeso ut scribas quam saepis15 sime, non modo si quid scies aut audieris, sed etiam si quid suspicabere, maximeque, quid nobis faciendum aut non faciendum putes: nam quod rogas curem ut scias, quid Pompeius agat, ne ipsum quidem scire puto; nostrum quidem nemo. (2) Vidi Lentulum consulem Formiis. 20 x. Kal., vidi Libonem; plena timoris et erroris omnia. Ille iter Larinum; ibi enim cohortes et Luceriae et Teani reliquaque in Apulia. Inde utrum consistere 7uspiam velit, an mare transire, nescitur: si manet, vereor ne exercitum firmum habere non possit; sin discedit, quo aut 25 qua aut quid nobis agendum sit, nescio. Nam istum

[blocks in formation]

quidem, cujus 1 Phalarismon" times, omnia "taeterrime facturum puto; nec eum rerum prolatio nec senatus magistratuumque discessus nec aerarium clausum tardabit. (3) Sed haec, ut scribis, cito sciemus. Interim velim mihi ignoscas, quod ad te scribo tam multa totiens; acquiesco 5 enim et tuas volo elicere litteras maximeque consilium, quid agam aut quo me pacto geram, demittamne me penitus in causam? -non deterreor periculo, sed dirumpor dolore: tam nullo consilio aut tam contra meum consilium gesta esse omnia ! an 3 cuncter et tergiverser et iis me 10 dem, qui tenent, qui potiuntur? 5" aideomai Troas," nec solum civis, sed etiam amici officio revocor, etsi frangor saepe misericordia puerorum. (4) Ut igitur ita perturbato, etsi te eadem sollicitant, scribe aliquid, et maxime, si Pompeius Italia cedit, quid nobis agendum putes. 15 M'. quidem Lepidus- nam fuimus una eum finem statuit, L. Torquatus eundem: me cum multa, tum etiam lictores impediunt; nihil vidi umquam, quod minus explicari posset. Itaque a te nihildum certi exquiro, sed quid videatur. (5) Denique ipsam aporian tuam cupio 20 cognoscere. Labienum ab illo discessisse propemoSi ita factum esset, ut ille Romam veniens magistratus et senatum Romae offenderet, magno usui causae nostrae fuisset; damnasse enim sceleris hominem amicum rei publicae causa videretur, quod nunc quoque 25

dum constat.

7

1 Phalarismon: Greek paλapioμóv. Cruelty like that of Phalaris.

2 taeterrime: Cicero often uses taeter as the opposite of clarus. Foul, bad. 3 cuncter, delay.

4 tergiverser, turn back, change, seek a shift.

5 aideomai Troas: a Greek expression (aidéoμai Tpŵas) meaning "I fear (the bad opinion of) the Trojans."

6 aporian (Greek ȧropíav), difficulty.

7 propemodum, almost.

8 sceleris: "the genitive of the charge or penalty."

videtur, sed minus prodest; non enim habet, cui prosit, eumque arbitror paenitere, nisi forte id ipsum est falsum, discessisse illum: nos quidem pro certo habebamus. (6) Et velim- quamquam, ut scribis, domesticis te fini5 bus tenes - formam mihi urbis exponas, 'ecquod Pompeii desiderium, ecquae Caesaris invidia appareat, etiam quid censeas de Terentia et Tullia, Romae eas esse an mecum an aliquo tuto loco: haec et si quid aliud ad me scribas velim vel potius scriptites.

10

CICERO ATTICO SAL.

SCR. ASTURAE EXEUNTE MENSE MARTIO A. U. c. 709.

Pueros

(1) Quaero quod ad te scribam, sed nihil est : eadem cotidie. Quod Lentulum invisis, valde gratum. attribue ei, quot et quos videbitur.

De Silii voluntate

vendendi et [de eo] quanti, tu vereri videris, primum ne nolit, deinde ne tanti: Sicca aliter, sed tibi adsentior; 15 qua re, ut ei placuit, scripsi ad Egnatium. Quod Silius te cum Clodio loqui volt, potes id mea voluntate facere, commodiusque est quam, quod ille a me petit, me ipsum scribere ad Clodium. (2) De mancipiis Castricianis commodissimum esse credo transigere Egnatium, quod scribis 20 te ita futurum putare. Cum Ovia, quaeso, vide ut conficiatur. Quoniam, ut scribis, nox erat, in hodierna epistola plura exspecto.

CICERO BRUTO SAL.

(1) Multos tibi commendavi et commendem necesse est; optimus enim quisque vir et civis maxime sequitur

[blocks in formation]

5 Castricianis, of Castricus; (Castricianus), a Roman gentile name.

tuum judicium, tibique omnes fortes viri 1navare operam et studium volunt, nec quisquam est quin ita existimet, meam apud te et auctoritatem et gratiam valere plurimum. (2) Sed C. Nasennium, 2municipem Suessanum, tibi ita commendo, ut neminem diligentius. Cretensi bello 5 Metello imperatore octavum principem duxit; postea in re familiari occupatus fuit; hoc tempore cum rei publicae partibus, tum tua excellenti dignitate commotus volt per te aliquid auctoritatis adsumere. Fortem virum, Brute, tibi commendo, frugi hominem et, si quid ad rem per- 10 tinet, etiam locupletem. Pergratum mihi erit, si eum ita tractaris, ut merito tuo mihi gratias agere possit.

1 navare, to display.

2 municipem, an inhabitant of a (municipium) free town; a citizen; here (Suessanum), a citizen of Suessa.

3 neminem, direct object of commendo. 4 frugi (dat.), worthy, honest, discreet.

VERGIL'S ENEID.

BOOK IX. WAR WITH THE RUTULI.

Iris brings Juno's message to Turnus. ATQUE 1ea diversa penitus dum parte geruntur, Irim de caelo misit Saturnia Iuno

audacem ad Turnum. Luco tum forte parentis Pilumni Turnus sacrata valle sedebat.

Α

5 Ad quem sic roseo "Thaumantias ore locuta est: 'Turne, quod optanti divom promittere nemo auderet, volvenda dies en attulit ultro.

Aeneas urbe et sociis et classe relicta

sceptra Palatini sedemque petit Euandri.

10 Nec satis extremas Corythi penetravit ad urbes

Lydorumque manum collectos armat agrestis.

Quid dubitas? Nunc tempus equos, nunc poscere currus. Rumpe moras omnis et turbata arripe castra.'

Dixit et in caelum paribus se sustulit alis 15 ingentemque fuga secuit sub nubibus arcum.

Turnus hears, and replies.

Agnovit iuvenis duplicisque ad sidera palmas
sustulit, ac tali fugientem est voce secutus:
'Iri, decus caeli, quis te mihi nubibus actam

detulit in terras? Unde haec tam clara repente

A. Id quod nemo divom auderet promittere optanti en volvenda dies ultro attulit tibi.

1 ea... diversa parte, the events at Evander's court related in the preceding book.

2 Thaumantias, Iris, the daughter of Thaumas.

« IndietroContinua »