Immagini della pagina
PDF
ePub

joribus certarunt, quam viribus: Romanis indignantibus, quod victoribus quam ultro inferrent arma; Poenis, quod superbe avareque crederent imperitatum victis esse. Fama etiam est, Hannibalem annorum ferme novem, pueriliter blandientem patri Hamilcari, ut duceretur in Hispaniam, quum, perfecto Africo bello, exercitum eo trajecturus sacrificaret, altaribus admotum, tactis sacris jure jurando adactum, se, quum primum posset, hostem fore populo Romano. Angebant ingentis spiritus virum Sicilia Sardiniaque amissae: nam et Siciliam nimis celeri desperatione rerum concessam, et Sardiniam inter motum Africae fraude Romanorum, stipendio etiam insuper inposito*), interceptam.

II. His anxius curis ita se Africo bello, quod fuit sub recentem Romanam pacem, per quinque annos, itá deinde novem annis in Hispania augendo Punico impe rio gessit; ut adpareret, majus eum, quam quod gere ret, agitare in animo bellum; et, si diutius vixisset, Hamilcare duce Poenos arma Italiae inlaturos fuisse, quae Hannibalis ductu intulerunt. Mors Hamilcaris per opportuna et pueritia Hannibalis distulerunt bellum. Medius Hasdrubal inter patrem et filium octo ferme annos imperium obtinuit; flore aetatis (uti ferunt) primo Hamilcari conciliatus: gener inde ob altam indolem provecto annis adscitus, et, quia gener erat, factionis Barcinae opibus, quae apud milites plebemque plus quam modicae erant, haud sane voluntate principum, imperio potitus. Is, plura consilio, quam vi, gerens, hospitiis regulorum magis, conciliandisque per amicitiam principum novis gentibus, quam bello aut armis, rem Ĉarthaginiensem auxit. Ceterum nihilo ei pax tutior fuit, barbarus eum quidam palam, ob iram interfecti ab eo domini, obtruncavit; comprehensusque ab circumstantibus haud alio, quam si evasisset, vultu; tormentis quoque quum laceraretur, eo fuit habitu oris, ut, superante laetitia dolores, ridentis etiam speciem praebuerit. Cum boc Hasdrubale, quia mirae artis in sollicitandis gentibus, imperioque jugendis suo fuerat, foedus renovaverat populus Romanus, ut finis utriusque imperii esset amnis Iberus, Saguntinisque mediis inter imperia duorum populorum libertas servaretur. Lourire

III. In Hasdrubalis locum haud dubia res fuit, quin praerogativam militarem,. qua extemplo juvenis Hannibal in praetorium delatus, imperatorque ingenti omnium cla

*) superimposito Gron. Crev.

more atque adsensu adpellatus erat, favor etiam plebis sequeretur. Hunc vixdum puberem Hasdrubal literis ad se arcessierat: actaque res etiam in senatu fuerat, Barcinis nitentibus, ut adsuesceret militiae Hannibal, atque in paternas succederet *) opes. Hanno, alterius factionis princeps, Et aequum postulare videtur, inquit, Hasdrubal; et ego tamen non censeo, quod petit, tribuendum. Quum admiratione tam ancipitis sententiae in se omnes convertisset, Florem aetatis, inquit, Hasdrubal, quem ipse patri Hannibalis fruendum praebuit, justo jure eum a filio repeti censet nos tamen minime decet, juventutem nostram pro militari rudimento adsuefacere libidini praetorum. An hoc timemus, ne Hamilcaris filius nimis sero imperia inmodica et regni paterni speciem videat? et, cujus regis genero hereditarii sint relicti exercitus nostri, ejus filio parum mature serviamus? Ego, istum juvenem domi tenendum, sub legibus, sub magistratibus docendum vivere aequo jure cum ceteris, censeo: ne quandoque parvus hic ignis incendium ingens exsuscitet.

IV. Pauci, ac ferme optimus quisque, Hannoni adsentiebantur: sed (ut plerumque fit) major pars meliorem vicit. Missus Hannibal in Hispaniam primo statim adventu omnem exercitum in se convertit. Hamilcarem juvenem **) redditum sibi veteres milites credere; eumdem vigorem in vultu, vimque in oculis, habitum oris lineamentaque intueri. dein ***) brevi effecit, ut pater in se minimum momentum ad favorem conciliandum esset. Numquam ingenium idem ad res diversissimas, parendum atque imperandum, habilius fuit. itaque haud facile decerneres ****), utrum imperatori, an exercitui, carior esset: neque Hasdrubal alium quemquam praeficere malle, ubi quid fortiter ac strenue agendum esset: neque milites alio duce plus confidere, aut audere. Plurimum audaciae ad pericula capessenda, plurimum consilii inter ipsa pericula erat. nullo labore aut corpus fatigari, aut animus vinci poterat. Caloris ac frigoris patientia par; cibi potionisque desiderio naturali, non voluptate, modus finitus. vigiliarum somnique nec die, nec nocte discriminata tempora. Id, quod gerendis rebus superesset, quieti datum: ea neque molli strato, neque silentio arcessita. Multi saepe militari sagulo opertum, humi jacentem inter custodias stationesque militum, conspexerunt. Vestitus nihil inter aequales excellens: arma

*) subcresceret Rupert. **) viventem Gron. Crev. ***) deinde Crev. ****) discerneres Crev. Rupert.

atque equi conspiciebantur. Equitum peditumque idem longe primus erat. princeps in proelium ibat: ultimus conserto proelio excedebat. Has tantas viri virtu. tes ingentia vitia aequabant; inhumana crudelitas, perfidia plus quam Punica, nihil veri, nihil sancti, nullus Deum metus, nullum jus jurandum, nulla religio. Cum hac indole virtutum atque vitiorum triennio sub Hasdrubale imperatore meruit, nulla re, quae agenda videndaque magno futuro duci esset, praetermissa.

V. Ceterum ex quo die dux est declaratus, velut Italia ei provincia decreta, bellumque Romanum mandatum esset, nihil prolatandum ratus, ne se quoque, ut patrem Hamilcarem, deinde Hasdrubalem, cunctantem casus aliquis obprimeret, Saguntinis inferre bellum statuit. quibus obpugnandis quia haud dubie Romana arma movebantur, in Olcadum fines prius (ultra Iberum ea gens in parte magis, quam in ditione, Carthaginiensium erat) induxit exercitum, ut non petisse Saguntinos, sed rerum serie, finitimis domitis gentibus, jungendoque, tractas ad id bellum videri posset. Cartejam, urbem opulentam, caput gentis ejus, expugnat diripitque. Quo metu perculsae minores civitates, stipendio inposito, imperium accepere. victor exercitus, opulentusque praeda Carthaginem novam in hiberna est deductus. Ibi large partiendo praedam, stipendio praeterito cum fide exsolven do, cunctis civium sociorumque animis in se firmatis, vere primo in Vaccaeos promotum bellum. Hermandica et Arbocala *), Carteiorum urbes, vi captae. Arbocala et virtute et multitudine oppidanorum diu defensa. Ab Hermandica profugi, exsulibus Olcadum, priore aestate domitae gentis, quum se junxissent, concitant Carpetanos; adortique Hannibalem, regressum ex Vaccaeis, haud procul Tago flumine agmen grave praeda turbavere. Hannibal proelio abstinuit; castrisque super ripam positis, quum prima quies silentiumque ab hostibus fuit, amnem vado trajecit: valloque ita producto, ut locum ad transgrediendum hostes haberent, invadere eos transeuntes statuit. Equitibus praecepit, ut, quum ingressos aquam viderent, adorirentur. Peditum agmen in ripa, elephantos ante quadraginta disposuit. Carpetanorum cum adpendicibus Olcadum Vaccaeorumque centum millia fuere; invicta acies, si aequo dimicaretur campo. Itaque et ingenio feroces, et multitudine freti, et, quod metu cessisse credebant hostem, id morari victoriam rati, quod

*) Arbacala Gron. Crev.

3

ine ullius in interesset amnis, clamore sua passim perio, qua cuique proximum est, in amnem ruunt. Et ex parte altera ripae vis ingens equitum in flumen inmissa, medioque alveo haudquaquam pari tamine concursum; quippe ubi pedes instabilis, ac vix vado fidens, vel ab inermi equite, equo temere acto, perverti posset; eques, corpore armisque liber, equo vel per medios gurgites stabili, cominus eminusque rem gereret. Pars magna flumine absumta: quidam, vorticoso amni delati in hostes, ab elephantis obtriti sunt: postremi, quibus regressus in suam ripam tutior fuit, ex varia trepidatione. quum conligerentur, priusquam ex tanto pavore reciperent animos, Hannibal, agmine quadrato amnem ingressus, fugam ex ripa fecit; vastatisque agris, intra paucos dies Carpetanos quoque in deditionem accepit. Et jam omnia trans Iberum, praeter Saguntinos, Carthaginiensium erant.

in unum

VI. Cum Saguntinis bellum nondum erat. ceterum jam belli caussa certamina cum finitimis serebantur, maxime Turdetanis. quibus quum adesset idem, qui litis erat sator, nec certamen juris, sed vim quaeri adpareret; legati a Saguntinis Romam missi, auxilium ad bellum jam haud dubie inminens orantes. Consules tunc Romae erant P. Cornelius Scipio et Ti. Sempro

U. C. 554.

nius Longus. Qui quum, legatis in sena- a. C. 218. tum introductis, de republica retulissent, placuissetque mitti legatos in Hispaniam, ad res sociorum inspiciendas, quibus si videretur digna caussa, et Hannibali denuntiarent, ut ab Saguntinis, sociis populi Romani, abstineret, et Carthaginem in Africam trajicerent, ac sociorum populi Romani querimonias deferrent **); hac legatione decreta, necdum missa, omnium spe celerius Saguntum obpugnari adlatum est. Tunc relata ***) ex integro res ad senatum. Alii, provincias consulibus Hispaniam atque Africam decernentes, terra marique rem gerendam censebant: alii totum in Hispaniam Hannibalemque intendebant bellum. Erant, qui non temere movendam rem tantam, exspectandosque ex Hispania legatos censerent. Haec sententia, , quae tutissima videbatur, vicit: legatique eo maturius missi, P. Valerius Flaccus et Q. Baebius Tamphilus, Saguntum ad Hannibalem, atque inde Carthaginem, si non absisteretur bello, ad ducem ipsum in poenam foederis rupti deposcendum.

r

*) ab del. Gron. **) deferrent. Hao Gron. Drak. ***) delata Gron.

CIVIL

VII. Dam ea Romani parant consultantque, jam Saguntum summa vi obpugnabatur. ea longe opulentissima ultra Iberum fuit, sita passus mille ferme a mari. Oriundi a Zacyntho insula dicuntur, mixtique etiam ab Ardea Rutulorum quidam generis. ceterum in tantas brevi bereverant opes, seu maritimis, seu terrestri

bus fructibus, seu multitudinis incremento, seu sanctitate disciplinae, qua fidem socialem usque ad perniciem suam coluerunt. Hannibal, infesto exercitu ingressus fines, pervastatis passim agris, urbem tripartito adgreditur. Angulus muri in

cetera circa, vallem vergens. ad Patentioremque, quam

adversus eum vineas agere

instituit, per quas aries moenibus admoveri posset. Sed ut locus procul muro satis aequus agendis vineis fuit; ita haudquaquam prospere, postquam ad effectum operis ventum est, coeptis succedebat. et turris ingens inminebat: et murus, ut in suspecto loco, supra ceterae modum altitudinis emunitus erat: et juventus delecta, ubi plurimum periculi ac laboris ostendebatur, ibi vi majore ob-. sistebant. Ac primo missilibus submovere hostem, nec quidquam satis tutum munientibus pati. deinde jam non pro moenibus modo atque turri tela micare, sed ad erumpendum etiam in stationes operaque hostium animus erat: quibus tumultuariis certaminibus haud ferme plures Saguntini cadebant, quam Poeni. Ut vero Hannibal ipse, dum murum incautius subit, adversum femur tragula graviter ictus cecidit; tanta circa fuga ac trepidatio fuit, ut non multum abesset, quin opera ac vineae desererentur.

VIII. Obsidio deinde per paucos dies magis, quam obpugnatio, fuit, dum vulnus ducis

tempus ut quies certaminum eraretur. per quod

ab adparatu operum ac munitionum nihil cessatum. Itaque acrius de integrò obortum est bellum, pluribusque partibus, vix accipientibus quibusdam opera locis, vineae coeptae agi, admoverique aries. Abundabat multitudine hominum Poenus; ad centum enim quinquaginta millia habuisse in armis satis) creditur. Oppidani ad omnia tuenda atque obeunda multifariam **) distineri coepti sunt. et non subficiebant (jam enim feriebantur arietibus) muri, quassataeque ***) multae partes erant. una continentibus ruinis nudaverat urbem: tres deinceps turres, quantumque inter eas muri erat, cum fragore ingenti prociderant: captumque oppidum ea ruina crediderant Poeni; qua,

*) satis del. Gron. **) multimoda arte Gron. Crev. ***) quassatae quoque eaed.

« IndietroContinua »