Immagini della pagina
PDF
ePub

XVIII. Consules, agrum Campanum ingreffi, quum paffim popularentur, eruptione oppidanorum et Magonis cum equitatu territi et trepidi, ad signa milites palatos paffim revocarunt: et, vixdum instructa acie fusi, supra mille et quingentos milites amiserunt. Inde ingens ferocia superbae suo- a pte ingenio genti crevit, multisque proeliis laceffebant Romanos: sed intentiores ad cavendum consules una pugna fecerat, incaute atque inconsulte inita. Reftituit tamen his animos, et illis minuit 3

id est quamque, Gaertn. unde minima mutatione legam suae quemque genti adsuetis. Tradunt exercitum armatum decucurris. se, quemque militum cum moti. bus suae genti adsuetis. V. e. tiam Cel. Burm. ad Suet. Aug. 66. Pauci librarii, qui suae cuique genti dederunt, errorem commiserant, quem supra iis fami. liariffimum effe docui ad 6, 3, 8.

§. 6. Capitis tantum Gracchi hoftes potiti sunt] capite tantum Gracchi Rec. Sed reliqui scripti nibil mutant. V. ad c. 14, 5. Paullo ante Calorim iterum Lovel. 5. V. ad §. 1.

§. 7. Ad Cn. Cornelium quae. storem] Ipsius Gracchi imperatoris. SIG. ad Cn. quaeftorem Hearnii L. 1. Paullo ante Karthalo, pro Carthalo, scripsi. V. ad 22, 15, 8.

Is funus imperatoris in caftris etc. fecit] Videndum est, an vel Livius alibi, vel alii sic loquantur. Livius potius dixit 3, 43, 7. Ni decemviri funus militare ei publica impensa facere maturassent. DÚK. Etiam 38, 53, 8. Ne funus sibi in ingrata patria fieret. Alterum est a Liv. Tom. VIII,

pud Auct. Epit. Liv. 48. Cato filii funus tenuissimo sumtu fecit. Mox cum exercitu deest in Lovel. 5.

§. 1. Eruptione oppidanorum et Magonis cum equitatu territi ac trepidi] Quid sit, non delibero. Sed Hannonem vocat 26, 5, 6. Campani omnes pedites equitesque, et cum iis Punicum praesidium, cui Boftar et Hanno praeerant. JAC. GRON. Et ibid. c. 12, 10. Summa curae omnis in Boftarem Hannonemque, praefectos praesidii Punici, versa erat. Dignum est consideratione. Nam č. 15. et 16. Magonem in Bruttiis, et c. 21. in Annibalis exercitu fuiffe scribit. DUK. Voces ac trepidi desunt in Hearnii D. et trepidi legunt Florent. Vol. Lovel. 1, 2. 4. 5. Harlej. et Hav. quos sequor.

§. 2. Multisque proeliis lacessebant Romanos ] Proeliis multis lacessitos non intelligo, nisi qui ad manus jam venerunt: at Romani ad proelia, quae refugie. bant, sollicitabantur. Scribe una litera expuncta, multique proeliis lacessebant Romanos, hoc ek, identidem,saepe laceffebant eos; multique erant in laceffendis H

audaciam, parva una res. sed in bello nihil tam leve est, quod non magnae interdum rei momen4 tum faciat. T. Quinctio Crispino Badius Campanus hospes erat, perfamiliari hospitio junctus. crevcrat consuetudo, quod aeger Romae apud Crispinum Badius ante defectionem Campanam liberali

proelio Romanis. Salluft. Ju. gurth. [84.] Antea jam infeftus nobilitati, tum vero multus atque ferox. Et rursus [96.] In operibus, in agmine, atque ad vigilias multus adesse. Florus 4, 2. Multus in eo proelio Caesar fuit, mediusque inter Imperatorem et Militem. Nazarius Paneg. [c. 26.] Tu tamen, imperator, non intutior tempore, quam Deo tectior, saevissimo hofti multus inflare. Rubenius minutisque.J.FR.GRONOV. Doujatius exiftimabat, emendationem Gronovii non tollere difficultatem, quam ipse sibi movit; nisi forte lacessebant proeliis accipiamus pro ad proelia. Cum Rubenio igitur malebat minutisque proeliis. Paullo ante crevit genti Voff. Lovel. 1. 2.4.5. Harlej. Ber. Gaertn. Hav. et edd. antt. quod primus Aldus

mutavit.

§. 3. Reftituit tamen his animos] Desideratur in Pal. 1. ac vet. ed. To tamen. tert. vero Reftituit tum. GEBH. Eadem vox non conspicitur in Voff. Lovel. 1. 2. 4. Harl. Ber. Hav. et ed. Parm. Tribus vocibus auctior Brancal. animos, qui adjecti erant: pro quo Latinius emendat abjecti.

Quod non magnae interdum rei momentum faciat] Pal. tert. oggerit quod non magnae interdum rei momento faciat. Eleganter, ut mihi videtur, ut et Propert. [3, 1, 20.]

Non faciet capiti dura corona meo.

Ea sententia iteratur 27, 45, 5. Famam bellum conficere, et parva momenta in spem metumque impellere animos. 30, 34, 1. Ad hoc dictu parva, sed magni eadem in re gerenda momenti res. 32, 17, 9. Id consul aegre passus, nec eans ignominiam ad unius modo expugnandae moram urbis, sed ad summam universi belli pertinere ratus, quod ex momentis parvarum plerumque rerum penderet. GEBH.

§. 4. T, Quinctio Crispino] Non со quem 24, 39. a Marcello claffi caftrisque veteribus in Si. cilia praefectum fuifle scribit: nam is eo tempore adhuc in Si. cilia erat infra c. 26. Nec in eum convenit, quod paullo post dicit, diu cunctantem Crispinum perpulere turmales. DUK. V. sμpra ad 24, 39, 12.

§. 5. Tum Badius, progressus ante stationes] Hanc totam rem, aliis tamen verbis, expressit Valerius [5, 1, 3.] SIG. Cl. Cre. vier. in Put. invenit Stum Badius:

pro quo emendandum conjecit Is tum Badius, ut ita melius connectatur oratio.

Evocari Crispinum jussit] Omnes MSS. vocari Crispinum jussit. J. FR. GRON. Consentiunt omnes mei, et Oxonienses Hearnii, cum edd. antt.

Manente memoria, etiam in dissidio publicorum foederum, privati juris) Rectius Pal. 1. etiam

ter comiterque curatus fuerat. Tum Badius, pro- 5 greffus ante stationes, quae pro porta stabant, vocari Crispinum juffit. quod ubi est Crispino nunciatum, ratus conloquium amicum ac familiare quaeri, manente memoria, etiam in discidio publicorum foederum, privati juris, paullum a ceteris proces

in discidio publicorum foederum. Ita enim poftulant legi verba sequentia, publicis foederibus ruptis dirempta simul et privata jura esse. GEBH. Put. Petav. Voff. et quicquid vidimus et summae et mediae sanctitatis codicum: in discidio publicorum foederum. ne veteres libros desiderent viri docti, negantes discidium esse distractionem, et quidem corporis aut quasi corporis, dissidium vero diffensionem animorum. Neque enim si dissidere Propertius alicubi pro longe situm effe dixit, ideo sequi tur, dissidium quoque de corporibus semotis dici, quum de. rivata non semper aeque late, quam primitiva, porrigantur. Potuiffent addere, ubi per hiatum terra dissedisse dicitur, et ex Silii 7, [736.] de Minucio magiftro equitum: qui partitis dissederat ante maniplis: neque tamen illa nos movent. Faftidium hoc est usus, quale notavimus in discernere et discrimen. V. 3. Obs. 13. Multo minus obest Terentianum [in Andr. 4, 2, 13.] valeant, qui inter nos discidium volunt. Non enim hi liticulam aut frigusculum quaerebant inter Pamphilum et Glycerium; sed ut ille hanc desereret, aliam duceret; ut inter eos, verbis Plauti, diffractio, discidium, va stities veniret. Itaque pro animo, quo erga eam erat quasi jam ductam, illos, qui adversentur, divortium velle aït. Bello foedus, si quod antea erat, rum.

pitur atque discinditur. ideo discidium foederum dicimus, non dissidium: neque enim et dissidere foedus potest dici. At apud Plautum in Milite 3, 1. Neque per vinum unquam ex me oritur dissidium in convivio: male Lam. binus et qui cum sequuntur dis cidium. Rixam enim significat et contentionem, quae est ani. morum diffensio verbis explicata. Sequitur enim, si quis ibi odiosus est, abeo domum. Si prius discidium dixiffet, nunc adfirmaret, quod statim ante negaverat: abeundo enim a sodalicio discidium facit. Cicero in Laelio c. 7. Quae enim domus tam stabilis, quae tam firma civitas est, quae non odiis atque dissidiis funditus possit everti? Perperam hic Gulielmius et Gruterus discidiis. Amicitiae enim et concor. diae non diversum discidium, sed dissidium: quod dissensiones et discordias ante dixit Cicero. Philippus ad filios apud Livium 40, [8, 11.] Quoties ego, audientibus vobis deteflatus exempla discordiarum fraternarum, horrendos eventus eorum retuli, quibus se stirpemque suam, domos, regna funditus evertissent? Cicero ad Atticum 4. cp. 1. Te acerbis. sime discidium noflrum tulisse. quod nempe fiebat locorum separatione, amicitia illaesa. Apud Trogum 23, [2.] crudele discidium Agathoclis et uxoris ejus, integra concordia et pictate conjugali. In divortio autem etsi plerumque sit animorum quoque dis

6 sit. Poftquam in conspectum venere, Provoco te, inquit, ad pugnam, Crispine, Badius: conscendamus equos, submotisque aliis, uter bello melior sit, decer7 namus. Ad ea Crispinus, nec sibi, nec illi, aït, bostes deeffe, in quibus virtutem oftendant: Se, etiamsi in acie obcurrat, declinaturum, ne bospitali caede dex

sensus, tamen is proprie non explicatur verbo discidium, sed diftractio tori, domus, fami. liac. Tiberius Agrippinam coactus est dimittere, quam tenerrime amabat: hoc discidium fuit absque dissidio. Idem, poft quam Juliam duxiffet, primum concorditer cum ea vixit, mox dissedit (aït Sueton. c. 7.) et aliquanto gravius, ut etiam perpetuo secubaret: dissidium id fuit hactenus, etiam discidium lecti genialis, nondum discidium matrimonii. Tacitus 2. Ann. 28. Sed exscidium procul abfuisse. Pichena dissidium, duplici errore: primum quod dissidium putat effe idem, quod discidium; dein quod divortium metuere putat, qui domus exscidium et interitum verebantur. Sed omnium peffime illi, quibuscum Gulielmius discidium vult scribi, quoties agitur de amicitia quasi discidenda; dissidium autem, quoties tantum dissidemus, hoc est, ut ait, locorum intercapedine sejungimur. Nihil improbandum magis. Symmach. 6. ep. 70. Domi corruptorum parietum discidia sarciuntur. Optime: nam discidium est disceffus: unde ei concilium facit contrarium Lucretius. In rimis discedit parics. Aut est divortium. At diffidium numquam pro dissessu ponitur, numquam pro divortio, sed pro discordia, dissenfione, jurgio. Membranae priscae alicujus dignitatis satis observant discrimen. Ex his judicari potest

de J. Pafferatio ad Propert. 1, 11. J. FR. GRON. in dissidione Rec. in disidio Lovel. 2. et Ber. Reliqui mei, omnesque Hearnii Oxon. recte in discidio. Discrimen inter discidium et dissidium ante Gronov. observavit etiam Gifan. Conlect.in Lucret. v. Discidium; poft Gronov. vero Broekhus. ad Prop. 2, 19, 16. et Tibulli 1, 5, 1. Recte itaque Jac. Gronov. edidit apud Cic. de Amic. 21. Danda opera est, ne qua amicorum dissidia fiant; sin tale aliquid evenerit, ut exstinctae potius amicitiae, quam obpressae esse videantur. ubi male ex mente Lamb. Graevius vulgavit discidia, quod perperam etiam probat Ciofan. ad Nas. 14. Met. 79. discrimen illud neglegens.

§. 6. Provoco te, inquit, ad pugnam, Crispine, Badius] inquit, ad pugnam, Crispino Voll. Fia. rent. Lovel. 1. 5. et Harlej. in. quit, Crispine, ad pugnam Lovel. 2. Mox uter melior, pro zter bello melior, male Hav. V. ad 4, 2, 2.

§. 7. Se ab eo, etiamsi in acie obcurrat, declinaturum] Ta ab eo nec in Gall. nec Voff. duobus Pall. habentur.J. FR. GRON. In pr. ed. not. Gronov. insuper verba illa ex codd. auctoritate delenda monuerat: cujus judi. cium inde firmatur, quod exsu lent etiam a Florent. Cant. Lovel. 1. 2. 4. 5. Harlej. Gaerto

tram violet. conversusque abibat. Enimvero fero-8 cius tum Campanus increpare mollitiem ignaviamque, et se digna probra in insontem jacere, bospita lem beftem adpellans, simulantemque parcere, cui sciat parem se non esse. si parum publicis foederibus ru- 9 ́ ̧ pris divemta simul et privata jura effe putet, Badium

Hav. et Hearnii Oxon. Eadem in pluribus Mftis non conspici, et,ut minime vitiant orationem,si adsint,ita et abeffe poffe sine sensus dispendio, monuit Crevier. Codicibus itaque morem gerendum, et voces delendas judicavi. Mox §. seq. mollitiam, pro mollitiem, Florent. et Gaertn. V. ad 31, 6, 5.

§. 9. Dirempta simul et privata jura esse] direpta Vol. Lovel. 2. Ber. a m. 2. Gaertn. et Hav. cum ed. Tarvis. priore. V. ad 37, 32, 7. diruptà Lovel. 4. quod ex direpta ulterius conruptum est. V. ad 5, 20, 6.

Palam omnibus, duobus exercitibus audientibus, renunciare hospitium] Hic zò omnibus Put. et optimi quique refutant. Vereor, ne et rò audientibus sit inculcatum ab improvido correctore, et fuerit ab Livio : palam duobus exercitibus renunciare hospitium. Ut 6, [ 14, 5.] Crediteri rem palam populo solvit. Aurelius Vict. Schotti in Nerone: Amictus nubentium virginum specie, palam senatu, dote dicta in manum conveniret. Immo maneat vetus lectio: palam,duobus exercitibus audientibus,renunciare. Quod non multum abit ab illo Caesaris 1. Gall. [47.] Quos quum apud se in caftris Arioviftus conspexisset, exercitu suo praesente clamavit. Cic. contra competitores: Praesente populo Romano factum est. Apud Fekum: Pube praesente est po

pulo praesente. J. FR. GRON. Nos videntes a Cantabrig, libro etiam abeffe to omnibus, locum hunc ita formandum censuimus: palam, ducibus, exercitibus audientibus. Plane ut contraria vice 27, 19, 10. Inscio avunculo clam. Non etiam id facichat Badius. duobus tantum exercitibus au. dientibus, ubi erant Claudianus ac Fulvianus, Campanusque ac Punici milites. Praeterea amat Livius jungere duces exercitusque, ubi id necessarium non est. 10, 25, 13. Non suffecturum ducem unum, nec exercitum unum. 25, 24, 12. Duo ingentes exercitus cum duobus clarissimis ducibus deleti. add. 35, 2. ct 36,4. 26,7,7. Abstracturam du ces atque exercitus Romanos. JAC. GRON. Vix credo corruptum effe duobus. Duo Romani exercitus ab una parte pro uno, et Campanus immixtis Poenis ab altera itidem pro uno exercitu haberi poffunt. DUK. Vocem omnibus non agnoscit etiam Flo. rent. Ulterius itaque in contextu conspici non debere judica. vi. Deinde neque mihi duobus in ducibus mutandum videtur ob cauffam a Cl. Dukero datam. Illud autem palam exercitibus audientibus eodem pleonasmi genere dictum est, quo palam ante oculos apud Cic. 5. in Verr. 26. Quam libenter eum palam ante oculos omnium esse patiatur. Quae autem Modius de renunciatione amicitiae vel hospitii ad hune locum notat, expunxi, quia

« IndietroContinua »