Immagini della pagina
PDF
ePub

228 T. LIVII LIBER XXV. CA P. XLI.

picio Sicilia, Cethego Apulia, Lentulo Sardinia evenit. Consulibus prorogatum in annum imperium est.

des ipsos ac segnes, tamquam nec manus,nec arma habeant. Verumtamen major videtur effe difficultas in Cethegi sorte, quae tamen etiam facili negotio expediri potest. Marcello prorogatum fuit imperium in Sicilia, ut reliquias belli perficeret, 26, 1, 6. Deceffit tamen eodem anno, exercitum successori tradere jussus, c. 21, 4. Qui non alius potuit effe, quam Cethegus, cum is non Cannenses milites, sed Marcelli habue. rit legiones, nec usquam ante, sed statim poft illius disceffum, legatur fuiffe in Sicilia capp. 21. 26. 28. Sortitus quidem fuerat Apuliam, verum saepe permutarunt provincias, ex alia in aliam profecti. Hoc anno C. Claudius Nero primo ad Capuam fuit cum suis legionibus 26, 5, 8. Qua capta in Hispaniam est missus c. 17,1. Eadem tamen aeftate succeffit illi in Hispania Silanus c. 20, 4. cui initio anni prorogatum fuerat imperium in Etru ria c. 1, 5. Similiter Cethego primo evenit Apulia, sed poft abitum Marcelli in Siciliam eft miflus. Ettum Apuliam obtinuerunt consules primum ambo, dein alter Macedoniam est sortitus. Eas autem mutationes, immo et sortitiones provinciarum sae. pe Livius neglexit memoriae mandare, satis exiftimans, si eas factas effe ex rebus geftis discere per occasiones pollimus. Lib. 23. capp. 21. 32. et 34. A. Cor. nelium Mammulam propraetorem in Sardinia invenimus, de cujus praetura et profectione in eam provinciam nullum verbum in superioribus. M? Pomponio praetori prorogatur imperium in Gallia 24, 10, 3. Quan do vero in eam sit miffus, an in praetura, quam biennio ante

[ocr errors]

gefferat, an post eam, ex Livio ignoramus. C. Laetorius cui praeeffet provinciae, nuspiam traditum est. At 27, 7, 11. L. Ve turius ab co provinciam exerci tumque accipere jubetur. M. Valerius Falto praetor sortitur Bruttios 30, 40,5. et 41, 1. Anno sequenti dicitur 31, 8, 9. priore anno Campaniam habuisse provin ciam, quam qua de caussa acce. perit, relictis Bruttiis, in Livio fruftra quis quaeret. JAC. PERIZ. Haec recte adversus Sigonium et Pighium disputantur. Unus superest scrupulus, quod Livius hic, contra quam solet, de provinciis consulum mentio nem non facit, sed demum 26, 22, 1. Conjici potest, consuli bus initio anni provincias non decretas, eosque deinde religionibus et aliis impedimentis consularibus, maximeque fama adventus Annibalis, in Urbe, in qua eos adventante Annibale fuifle est c. 9. 10. et 11. libri sequentis, retentos fuiffe. Sed eos non multo poft, demto terrore Annibalis, in Apuliam profectos ex eo colligitur, quod Fulvius proconsul, capta Capua, a Calpurnio praetore urbano, qui ab. sentibus consulibus munus consulare in urbe suftinebat, literas et senatusconsultum de senatoribus Campanis accepisse dicitur 26, 15, 8. Eodemque tempore Cethegum, qui ante Apuliam habuerat, Marcello, quem exitu acftatis ex Sicilia ad ur bem veniffe dicit 26, 21, 1. succe dere juffum fuiffe, omnino probabile est. DUK. Pupio urbana Sicilia, Cethego Apulia Florent. et Harlej. Sulpicio Sicilia, Cethego Apulia Hearnii Oxon. om. nesque reliqui mei, nisi quod vox Sicilia exsulet ab Hav.

EPITOME

LIBRI VIGESIMI SEX TI.

Hannibal ad tertium ab urbe Roma lapidem super Anienem caftra posuit. ipse vero cum duobus millibus equitum usque ad ipsam Capenam portam, ut urbis situm exploraret, obequitavit. et quum per triduum in aciem utrimque exercitus omnis descendisset, certamen tempeftas diremit: nam quum in caftra redüssent, statim serenitas erat. Capua capta est a Q. Fulvio et Ap.

Ad tertium ab urbe Roma lapidem] ad tertium lapidem ab urbe Roma Leid. Voff. et Berg. ab urbe Romana Boend. et ita edidit Sigon. V. ad Epit. 49. Mox super amnem, pro Anienem, Volf. et Berg.

Ipse vero cum duobus millibus equitum] Vox secunda exsulat a Leid. Voff. Berg. Boend. et Exc. Pithoei.

Usque ad ipsam Capenam porsam, ut urbis situm exploraret, obequitavit) Forte id factum fuit, et affirmat Val. Max. 3, 7, 10. Capenam portam armis Annibale pulsante. Vix tamen credibile eft, Poenum praeter caftra Fulvii et Aesquilinam portam pergere potuiffe ad Capenam; nec id Livius concedit; adeo ut, si epitoma. tor quoque innuere voluerit, eum ab Aniene versus Romam

propius acceffiffe, haud dubie etiam scripserit Collinam portam, ut Liv. c. 10. cum quo facit Plinius 15, 20. Portae Collinae adequitans ipse Hannibal. Et Servius ad 8. Aen. 110. Hannibal nunciatus est circa portam Collinam urbi ingruere. Sed et statim per biduum vult Livius c. 11. non triduum, JAC. PERIZ. V. quae notet Perizon. in Animadv. Hifior. c. 9. p. 379. Vocem ipsam, quam ignorat Norv. Hearnii, et Gruterus demum in ed. ult. addidit, servant omnes codd. mei, et ed. Rom. anni 1472. Tum situm urbis Leid. Voff. Berg. et Boend. Verbum autem obequitare in hac re etiam usus est Liv. infra c. 10, 3. Verum id ibi ratio orationis requirit: hic, si libri addicerent, mallem ad. equitavit, quod Plinius adhibuit. V. ad 1, 14, 7.

Claudio consulibus. Principes Campanorum veneno sibi consciverunt mortem. Quum senatus Campanorum deligatus effet ad palos, ut securi feriretur; literas a senatu miffas Q. Fulvius consul, quibus jubebatur parcere, antequam legeret, in sinu posuit, et lege agi jussit, et supplicium peregit. Quum in comitiis apud populum quaereretur, cui mandaretur Hispaniarum imperium; nullo id volente suscipere, P. Scipio, P. filius, qui in Hispania ceciderat, profeffus est se iturum: et, suffragio

Nam quum in caftra rediissent] redissent ed. Mediol. anni 1480. redisset Voff. rediisset Berg. Vul gatum defendunt dicta ad 3, 28, 2. Particulam nam minime hic convenire, notat Crevier. nisi forte aliquid ante eam intercidit, quale reperimus apud ipsum Liv. c. 11, 4. In religionem ea res a. pud Poenos versa est. Nam etc. Ceterum mox idem loco tou consulibus scribendum conjicit proconsulibus, et inferius Q. Fulvius proconsul, vel proconsule.

Principes Campanorum veneno sibi consciverunt mortem] Addita voce Aliquot principes Leid. Principes Campani Norvic. et edd. quas vidi, ante ultimam Gruteri, cui Campanorum legenti consentiunt reliqui codd. V. ad 25, 11, 13. Vox veneno decst in Voff. mortem in Berg. at vocibus transpositis mortem consciverunt est in Voff. Leid. et Boend.

Ut securi feriretur] ferirentur Leid. Ipsum Livium ita saepis. sime locutum effe, vidimus ad 4, 58, 4. In Epit. autem 31. senatus censuissent unus codex prae. fert.

Literas a senatu missas] Literas Fulvius accepit, non a senatu, sed C. Calpurnio praetore;

[ocr errors]

cum quibus etiam senatusconsultum mittebatur. Num igitur legendum a praetore missas?DELRIUS.

Quum in comitiis apud populum quaereretur] Quum comitiis, omissa praepositione, Leid. Voff. et Berg. V. ad 31, 7, 1. Tum quaereretur apud populum alio ordine Berg. Mox Hispanorum imperium Voff. et Boend.

P. Scipio, P. filius, qui in Hispania ceciderat ] Omnium horum verborum loco Cecilius est in Voff. Duae priores voces desunt in Leid. reliqua ita legit P. filius ejus, qui in Hispania occiderat. Sed P. Scipio, filius ejus, qui etc. Berg. Mox voces uno die exsulant a Leid. Voff. Berg. Boend. et Exc. Pithoei.

Quum ageret vigesimum quartum annum, videreturque divina stirpe creatus) quum ageret XXIV annos Berg. quum haberet annos XXIV. Leid. Voff. et Boend. quum haberet annos XXIII Exc. Pithoei. Deinde creatus non adparet in Leid. Voff. Berg. et Exc. Pithoei. ejus loco genitus est in Boend. An videreturque divinae stirpis? Mox quia, pro quoniam, Leid. Berg. Boend. et Exc. Pithoei. Sed tota vox omittitur in Voss.

populi consensuque omnium miffus, Novam Kartbagirem uno die expugnavit, quum ageret vigesimum quartum annum, videreturque divina stirpe creatus: quoniam et ipse, poftquam togam acceperat, quotidie in Capitolio erat ; et in cubiculo matris ejus anguis saepe numero videbatur. Res praeterea in Sicilia geftas continet, et amicitiam cum Aetolis junctam, bellumque geftum adversus Acarnanas et Philippum Macedoniae regem.

Anguis saepe numero videbatur] saepe videbatur Leid. Voff. Berg. et Boend. saepe numero visus erat Norv. saepe numero visus est_omnes edd. usque ad ultimam Gruteri. videbatur hic parum adcurate dictum effe, judicat Cl. Cre

vier.

Adversum Acarnanas et Philip.

pum Macedoniae regem] Acarna nos Leid. Cannas Voff. adversus Acarnanas Berg. adversus Acarnanes Boend, et edd. Moguntina antiquiores. V. ad Epit. 47. Quatuor ultimae voces desunt in Leid. Macedonum regem habent Norvic. et omnes edd. et usque ad po. firemam Gruteri.

T. LIVII PATAVINI

LIBER VIGESIMUS SEXTUS.

11. Cn. Fulvius Centumalus, P. Sulpicius Galba consules, quum idibus Martiis magiftratum inissent, senatu in Capitolium vocato, de republica, de administratione belli, de provinciis exercitibusque Paa tres consuluerunt. Q. Fulvio, Ap. Claudio, prioris anni consulibus, prorogatum imperium est; atque exercitus, quos habebant, decreti. adjectumque, ne a Capua, quam obsidebant,

§. 1. Idibus Martii magiftratum inissent] Pall. tres Martiis. Sic c. 26, 5. Cum Idibus Martiis con sulatum inisset. GEBH. Martii operarum aberratione praefe. runt priores Gruteri edd. quarum lapsum ipse in poftrema e. mendavit. V. ad 4, 37, 3. Paullo ante Cornelius, vel Corn. Fulvius Volf. Lovel. 1. 2. 3. 4. Harlej. et Hearnii Oxon. Ita plures codd. etiam peccant supra 24, 41, 9. unus infra 30, 2, 4. Tum Centimalus Voff. Lovel. 3. 4. Harlej. Ber. Hav. et Hearnii Oxon. V. ad 24, 43, 6. Mox in Capitolio Ber. et Hearnii L. 1. ac D.

§. 2. Q. Fulvio et Ap. Claudio, prioris anni consulibus] Pal. 1. sine praenomine Fulvio Appio Claudio. tert. vero Appio Claudio et Fulvio. GEBH. Auctore Put. et melioribus dele copulam. Eft

abscederent, prius

ea ratio elegantior collegas nominandi sine particula interje cta. J. FR GRON. Prioris consulis praenomen deest in Voff. Lovel. quinque, Harlej. Ber. Gaertn. Hearnii Oxon. et edd. ante Aldum; pofterioris in Lovel. 3. 5. et Hearnii N. Priori contra praenomen Cx. male tribuitur in Hav. Copulam etiam inter consulum nomina non agnoscunt Florent. Cant. Voff. Lovel. 1.2. 4. Harlej. Hav. Hearnii Oxon. et edd. ante Ascensianam anni 1513. V. ad 2, 17, 1.

Priusquam expugnassent] Pall. tres et prisca ed. priusquam op. pugnassent cam. Tum cura etc. perperam. GEBH. Ita et Flor. Cant. Lovel. 3. 5. Harl. et Gaertn. priusquam obpugnassent. Tum cura edd. vett. V. ad 21, 57, 6. priusquamexpugnassent eam. Tum cura

« IndietroContinua »