Immagini della pagina
PDF
ePub

8 cultos nuncios misit de tradendo Agrigento. Per quos ut est facta fides, compositusque rei gerendae modus, portam ad mare ferentem Numidae quum occupaffent, pulsis inde cuftodibus, aut caesis, Romanos ad id ipsum miffos in urbem accepe9 runt. Et quum agmine jam in media urbis ac forum magno tumultu iretur, ratus Hanno non aliud, quam tumultum ac seceffionem (id quod et ante acciderat) Numidarum esse, ad comprimendam seditionem 10 proceffit. atque ille, quum ei multitudo major, quam Numidarum, procul visa, et clamor Romanus haudquaquam ignotus ad aures accidisset, prius, 11 quam ad ictum teli veniret, capessit fugam. per aversam portam emissus, adsumto comite Epicyde,

Lovel. 1. auctoritatem quoque, et inter Numidas Florent. Voff. Lovel. 2. 3. 4. 5. Harl. Ber. Gaertn. Hav. et edd. ante Aldum.

§. 8. Romanos ad id ipsum mis. sos in urbem acceperunt] Hic iterum, omiffo altero pronomine, Put. Pet. Men. Cantabr. ad ipsum missos. V. ad 21, 55, 11. JAC. GRON. Idem pronomen deeft etiam in Flor. Voff. Lovel. 2. 3. 4. Ber. Gaertn. Hav. et Hearnii L. 1. quibus et quatuor suos concinere Crevier. teftatus est. V. ad 5, 43, 4. et 33, 18, 5. Deinde in urbem receperunt Gaertn. Male. V. ad 9, 16, 2.

§. 9. Quum agmine jam in media urbis ac forum magno tumultu iretur] in media urbe ac foro magno tumultuaretur Brancal. La tinii. in media urbe ac foro magno tumultu iretur Rec. et Hearnii L. 1. in medio urbis ac foro llafn. in mediam urbem ac forum Lovel. 2.4.

Ber. Hav. et editi ante Aldum. in moenia urbis ac forum Lov. 4. Sed vulgatum optimi tuentur, propterea etiam non mutandum, quum hoc genus loquendi pallim Livius sectatus sit. 5, 29, 4. Liberam per aversa urbis fugam dederat. 8, 26, 3. Quum summa urbis Romano milite implesset. 31, 23, 4. Qua infrequentissima urbis sunt. 33, 17, 8. Ima urbis plana sunt jacentia ad mare. Plura supra v. ad 6, 32, 5. et infra ad 37, 58, 8. Mox tumultum ac seditionem, pro secessionem, Gaertn. Ita variatur etiam supra ad 7, 41, 3. et infra ad 34, 5, 5.

§. 10. Prius, quam ad ictum teli venirer] Efe et venire sub ictum optimae sunt locutiones. V. ad 43, 10, 5. An vero ad ictum teli venire dicatur, dubito. Ant. Perizon. ad oram Livii legendum conjecit ad jactum teli veniret. quod non displicet. Supra 8, 7, i. Ut vix teli jactu ab statione pro

cum paucis ad mare pervenit: nactique opportune parvum navigium, relicta hoftibus Sicilia, de qua per tot annos certatum erat, in Africam trajecerunt. alia multitudo Poenorum Siculorumque, ne 12 tentato quidem certamine, quum caeci in fugam ruerent, clausique exitus essent, circa portas caesa. Oppido recepto Laevinus, qui capita rerum 13 Agrigenti erant, virgis caesos securi percussit: ceteros praedamque vendidit. omnem pecuniam Romam misit. Fama Agrigentinorum cladis Siciliam 14 quum pervasisset, omnia repente ad Romanos inclinaverunt. Prodita brevi sunt viginti oppida: sex vi capta: voluntaria deditione in fidem venerunt ad quadraginta. quarum civitatium principibus quum 15

xima abesset. Tacit. 15. Ann. 11. In ques saxa et haftae longius permeabant, quam ut contrario sagit. tarum jactu adaequarentur, venire ad conjectum teli, ut hic ad jactum, saepe apud noftrum obcurrit. Ita 2, 31, 6. 7, 26, 9. 22, 15, 8. et 29,3. 26, 4, 7. 28, 14, 19. Similiter esse intra conjectum teli 30, 29, 9. Solent autem voces ictus et jactus in Mftis confundi. V. ad 8, 7, 1. 9, 35, 6. 27, 18, 11. 43, 10,5. et Salmas. ad Lampr. Alex. Sev. 55. Similiter reictus et rejectus 9, 20, 2.

§. 11. Adsumto comite M. Epicyde] Nulli, quod sciam, Carthaginensium praenomen fuit Marco. uno igitur Epicyde legerim; sive, ut vetuftus habet co. dex, inde Epicyde. SABELL. Pal. 1. et vet. ed. comite M. Epicide. GEBH. Ita quoque Voll. Lovel. 1. 2. 3. 4. Hårlej. Hav. et edd. principes. comite inde Epicyde Lovel. 5. et Gaertn. In ed. Ven.

anni 1495. et pluribus aliis ad marginem conjicitur legendum esse comite moefto Epicyde. Sed Flor. comite Epicyde, omissa voce media. Et ita Ascens. anno 1510. tum Froben. anno 1531. et hinc reliqui ediderunt. Paullo ante per adversam portam Voss. Lovel. 1. 2. 3. 4. Harl. Gaertn. et Hav. Male. V. ad 4, 46, 6.

§. 14. Omnia repente ad Roma-
Lovel. 5. et Hearnii Oxon. L. 1.
nos inclinaverunt] omnes repente

inclinavere Ber. et edd. ante Al-
dum. Mox ad LX, pro ad qua-
draginta, Lovel. 4.

§. 15. Quum pro cujusque me-
rito consul praemia poenasque ex-
solvisset] Put. Regiusque pretia
poenasque. Cujus alterum est in-
terpretatio. Plautus Capt. [5, 1,
20.]

Pro benefactis ejus uti ei pre

tium possim reddere.
Livius 5, [47, 7.] Quum et recte

pro cujusque merito consul pretia poenasque exsolvisset, coëgissetque Siculos, positis tandem ar16 mis, ad agrum colendum animos convertere, ut esset non incolarum modo alimentis frugifera insula, sed urbis Romae atque Italiae (id quod multis saepe tempeftatibus fecerat) annonam levaret; ab Agathyrna inconditam multitudinem secum in 17 Italiam transvexit. quatuor millia hominum erant, mixti ex omni conluvione exsules, obaerati, capitalia ausi plerique; et quum in civitatibus suis ac sub legibus vixerant, et poftquam eos ex variis caussis fortuna similis conglobaverat Agathyrnam, per latrocinia ac rapinam tolerantes vitam. hos neque relinquere Laevinus in insula, tum primum nova pace coalescente, velut materiam novandis re

18

et perperam facto pretium deberetur. 30, [30, 7.] Ne vobis quidem Sicilia atque Sardinia satis digna pretia sunt pro tot classibus. 34, [36, 7.] Pretia militiae casura in pace aegre ferebant. Neque insofens Tacito. J. FR. GRON. pretia poenasque etiam Flor. Lovel. 2. Cant. et apud Doujat. in Col bertino_meliori. Supra 21, 43, 6. Si Siciliam tantum ac Sardiniam recuperaturi essemus, satis tamen ampla pretia essent. ubi id paullo antea praemia vocarat. 45, 37, 5. Ita et pretium recte facti triumphum haberet. Solent autem paffim voces pretium et praemium à librariis confundi. V. Heins. ad Nason. 6. Her. 146. ubi multa exempla hujus locutionis videnda. Gronov. 2. Obs. 25. ad Senec. Oed. 634. Graevium ad Juftin. 9, 2, 6. et Cel. Burm. ad Quinctil. 10. Inftit. orat. 7. p. 954. Paullo ante civitarium, pro civitatum, quod plerasque priores edd. in.

sederat, vulgari curavit Gronov. Hic quidem omnes mei vulgatum servant. V. tamen ad 33, 20, 11.

dem armis] Pall. 2. et 3. singulos. Coëgissetque Siculos,_positis tanGEBH. Similiter peccat Recan.

§. 16. Ab Agathyrna inconditam multitudinem] Ita recte Gronov. pro Agatirna, edidit. Graecis enim 'Αγάθυρνον vel Αγάθυρνα vocatur. V. Cluver. 2. Sicil. ant. 5. p. 294.

§. 17. Et quum in civitatibus suis ac sub legibus vixerant, et poftquam etc.] Doujatius haec verba referenda censet ad praecedentia capitalia ausi plerique, a quibus rectius in vulgatis edd. diftinctione dividi, et ad sequentia, per latrocinia ac rapinam tolerantes vitam, referri 'puto. Paullo ante ex omni colluvie, pro colluvione, Lovel. 5. reliquis' in

bus, satis tutum ratus est: et Rheginis usui futuri erant ad populandum Bruttium agrum, adsuetam latrociniis quaerentibus manum. Et, quod ad Si

ciliam adtinet, eo anno debellatum est.

[ocr errors]

XLI. In Hispania principio veris P. Scipio, na- z vibus deductis, evocatisque edicto Tarraconem sociorum auxiliis, classem onerariasque oftium inde Iberi fluminis petere jubet. Eodem legiones ex hi- 2 bernis convenire quum jussisset: ipse cum quinque millibus sociorum ab Tarracone profectus ad exercitum est. Quo quum venisset, adloquendos maxime veteres milites, qui tantis superfuerant cladibus, ratus, concione advocata, ita disseruit: Ne- 3 mo ante me novus imperator militibus suis prius, quam opera eorum usus effet, gratias agere jure ac merito potuit.

vitis. Amat vocem conluvio Livius. conluvio omnis generis animantium supra est 3, 6, 3. conluvio omnium rerum 3, 9, 8. conluvio omnium gentium 4, 2, 5. 22, 43, 2. 28, 12, 3. et 30, 35, 7. ex omni conluvione et confusione in tolerabilem formam redigere 34, 51, 4.

§. 18. In insula, tum primum nova pace coalescente] Pal. 3. incalescente. GEBH. in insulam etc. coalescentem Voff. coalescentem etiam Lovel. 1. et in insulam ed. Mediol. anni 1480. Vox primum deest in Lovel. 4. Mox materiam novandis rep. Flor. materiam novam disreptis Voff. et Lovel. 1. in materiam novam direptam Lovel. 2. materiam novandis rebus aptam Ber. a m. 2. Hafn. et Hav.

Eo anno debellatum est] Pal. 1. eo anno bellum delatum est. sec.

quoque hujus particeps est scri.

pturae. At tert. bellum dilatum est. vet. ed. deletum bellum est. GEBH. bellum delatum est Volf. Lovel. 1. 3. 4. Hafn. Gaertn. ct Hav. bello delatum est Lovel. 2. bellum dilatum est Harl. in margine. eo anno dilatum bellum eft edd. quas vidi, Aldina priores, nisi quod delatum sit in Parm.

§. 1. Classem onerariasque oftium inde Iberi] Vocem classem omittunt Voff. et Lovel. 1. Eamdem omittit etiam Lovel. 2. et insuper onerarias naves oftium legit. elassem onerariasque naves oftium Ber. a manu 2. Sed, tò naves ex glossa additum effe, patebit ex il. lis, quae notantur ad 25, 27, 12.

§. 2. Concione advocata, ita disseruit] Pall. 1. et 3. convocata concione. GEBH. Ita et Voff. Lovel. 1.2.4. 5. Harlej. Gaertn. et Hav. concione convocata Hearnii L. 1. Fruftra. 7, 37, 1. Advocata concio

4 Me vobis prius, quam provinciam aut caftra viderem, obligavit fortuna: primum, quod ea pietate erga patrem 5 patruumque meum vivos mortuosque fuiftis: deinde, quod amissam tanta clade provinciae poffeffionem, integram, et populo Romano et successori mibi, virtute veftra ob6 tinuiftis. Sed quum jam benignitate Deûm id paremus atque agamus, non ut ipsi maneamus in Hispania, sed ne Poeni maneant, nec ut pro ripa Iberi stantes arceamus transitu hoftes, sed ut ultro transeamus, transfe7 ramusque bellum; vereor, ne cui veftrum majus id audaciusque consilium, quam aut pro memoria cladium nu8 per acceptarum, aut pro aetate mea, videatur. Ad

ne, P. Decii laudes peragit. ubi plura vide. Hoc lib. c. 43, 2. Ut spem potiundae urbis cohortando faceret, concione advocata ita disseruit. 28, 32, 2. Concione advocata multis verbis in perfidiam invectus. Ita et advocare consilium 30, 5, 1. ubi vide. Paullo ante jussissent edd. Rom. anni 1472. Mediol. anni 1480. et Parm. unde conjici poffet, legendum jussae effent. V. ad 23, 29, 16. Sed, omnibus scriptis pro vulgato stantibus, nihil muto.

§. 3. Nemo ante me novus imperator] Capita hujus orationis Scipionis sumpta sunt a Polyb. qui ita scribit 10, [6.] 'Ov uv ἀλλὰ τότε συνηθροισμένων των δυνάμεων, παρεκάλει μὴ καταπεπλήχθαι τὴν προγεγενημένην περιπέτειαν ου γὰρ ταῖς ἀρες ταῖς ἡττῆσθαι Ῥωμαίους ὑπὸ KapXndoviov ovdéлore etc. SIGON.

§. 6. Arceamus transitum hoftis] Cantabr. transitu. Ex aliis scriptis nihil hic notatum video. Non facile tamen auctoritatem codi

cis Anglicani contemnam, quum tueatur ipse auctor tum saepe alibi, tum 7, 35, 6. Nos tam paucos tot ipsi millibus hominum nec adscensú arcuerint. 9, 24, 7. Hoc equidem adscensu vel tres armati quamlibet multitudinem arcuerint. hoftis ex prisca scribendi ratione pro hoftes. JAC. GRON. arceamus transitu etiam Flor. Neque aliter in Put. effe, ex Cl. Sallier. didici, ex quo et Telleriano lectionem illam recte Cl. Crevier. in contextum recepit. Supra c. 20, 2. Omni cis Iberum agro eos arcuiffent. c. 25,5. Relicto ad fau. ces Thessaliae Perseo cum quatuor millibus armatorum, ad arcendos aditu Aetolos. V. ad 5, 8, 8. Paullo ante id praeflemus Lovel. 2. id patrem Flor, a m. 1. Voff. Lovel. 4. et Harlej. id patremus Lovel. 1. Verba parare et patrare etiam alibi saepe commutantur. V. ad 28, 41, 8.

Sed vi ultro transeamus] Vet. lib. sed ut ultro transeamus. SIG. Pal. 2. sed inde ultro transeamus. GEBH. sed ut ultro legendum esse, quod jam Sigonius diu ante

« IndietroContinua »