Il libro I delle storie di Tito Livio: commentato da Enrico Cocchia

Copertina anteriore
G. Chiantore, 1926 - 218 pagine
0 Recensioni
Google non verifica le recensioni, ma controlla e rimuove i contenuti falsi quando vengono identificati

Dall'interno del libro

Cosa dicono le persone - Scrivi una recensione

Nessuna recensione trovata nei soliti posti.

Parole e frasi comuni

Brani popolari

Pagina 140 - te novacula cotem discissurum: cape haec et perage, quod aves tuae fieri posse portendunt.' turn ilium baud 5 cunctanter discidisse cotem ferunt. statua Atti capite velato, quo in loco res acta est, (in comitio) in gradibus ipsis ad laevam curiae fuit, cotem quoque eodem loco sitam fuisse memorant, ut esset ad posteros miraculi eius monumentum.
Pagina 169 - Pomerium quid esset, augures populi Romani qui libros de auspiciis scripserunt istiusmodi sententia definierunt: Pomerium est locus intra agrum effatum per totius urbis circuitum pone muros regionibus certeis determinatus, qui facit finem urbani auspicium.
Pagina 24 - Lavinii multitudine florentem iam, ut turn res erant, atque opulentam urbem matri seu novercae reliquit; novam ipse aliam sub Albano monte condidit, quae ab situ porrectae in dorso urbis Longa Alba appellata.
Pagina 4 - ... ego contra hoc quoque laboris praemium petam, ut me a conspectu malorum, quae nostra tot per annos vidit aetas, tantisper certe, dum prisca...
Pagina xxxiii - Licinius Macer auctor est et in foedere Ardeatino et in linteis libris ad Monetae ea inuenta.
Pagina 6 - Sed haec et his similia, utcumque animadversa aut existimata erunt, haud in magno equidem ponam discrimine; ad illa mihi pro se quisque acriter intendat animum, quae vita, qui mores fuerint, per quos viros quibusque artibus domi militiaeque et partum et auctum imperium sit; labente deinde paulatim disciplina velut desidentes primo mores sequatur animo, deinde ut magis magisque lapsi sint, tum ire coeperint praecipites, donec ad haec tempora quibus nec vitia nostra nec remedia pati possumus perventum...
Pagina 47 - Rebus divinis rite perpetratis, vocataque ad concilium multitudine, quae coalescere in populi unius corpus nulla re praeterquam legibus poterat...
Pagina 100 - luppiter; audi, pater patrate populi Albani; audi tu, populus Albanus. Ut illa palam prima postrema ex illis tabulis cerave recitata sunt sine dolo malo, utique ea hic hodie rectissime intellecta sunt, illis legibus populus Romanus prior non deficiet. Si prior defexit publico consilio dolo malo, tum tu ille Diespiter populum Romanum sic ferito ut ego hunc porcum hic hodie feriam; tantoque magis ferito quanto magis potes pollesque».
Pagina 37 - ... in se fratris, originem nepotum, ut geniti, ut educati, ut cogniti essent, caedem deinceps tyranni seque eius auctorem ostendit.
Pagina 5 - Datur haec venia antiquitati, ut miscendo humana divinis primordia urbium augustiora faciat; et si cui populo licere oportet consecrare origines suas et ad deos referre auctores, ea belli gloria est populo Romano ut cum suum conditorisque sui parentem Martem potissimum ferat tam et hoc gentes humanae patiantur aequo animo quam imperium patiuntur.

Informazioni bibliografiche