Immagini della pagina
PDF
ePub

Itaque verborum satis dictum est, neque enim 25 ignorantia res claudit. verum occupavit nescio quae 26 vos torpedo, qua non gloria movemini neque flagitio, cunctaque praesenti ignavia mutavistis, abunde libertatem rati, quia tergis abstinetur et huc ire licet atque illuc, munera ditium dominorum. atque haec 27 eadem non sunt agrestibus, sed caeduntur inter potentium inimicitias donoque dantur in provincias magistratibus. ita pugnatur et vincitur paucis: plebes, 28 quodcumque accidit, pro victis est et in dies magis erit, si quidem maiore cura dominationem illi retinuerint, quam vos repetiveritis libertatem.'

[EPISTULA MITHRIDATIS.]

'Rex Mithridates regi Arsaci salutem. Omnes, qui 1 secundis rebus suis ad belli societatem orantur, considerare debent, liceatne tum pacem agere, dein, quod quaesitur, satisne pium tutum, gloriosum an indecorum sit. tibi si perpetua pace frui licet, nisi hostes opportuni et 2 scelestissumi, egregia fama, si Romanos obpresseris, futura est, neque petere audeam societatem et frustra mala mea cum bonis tuis misceri sperem. atque ea, quae 3 te morari posse videntur, ira in Tigranem recentis belli et meae res parum prosperae, si vera existumare voles, maxume hortabuntur. ille enim obnoxius qualem tu 4 voles societatem accipiet; mihi fortuna multis rebus ereptis usum dedit bene suadendi et, quod florentibus optabile est, ego non validissumus praebeo exemplum, quo rectius tua conponas.

Namque Romanis cum nationibus populis regibus 5 cunctis una et ea vetus causa bellandi est, cupido profunda imperi et divitiarum. qua primo cum rege Macedonum Philippo bellum sumpsere, dum a Car- 6 thaginiensibus premebantur, amicitiam simulantes. ei

subvenientem Antiochum concessione Asiae per dolum avortere, ac mox fracto Philippo Antiochus omni cis Taurum agro et decem milibus talentorum spoliatus 7 est. Persen deinde, Philippi filium, post multa et varia certamina apud Samothracas deos acceptum in fidem callidi et repertores perfidiae, quia pacto vitam 8 dederant, insomniis occidere. Eumenem, cuius amicitiam gloriose ostentant, initio prodidere Antiocho pacis mercedem; post, habitum custodiae agri captivi, sumptibus et contumeliis ex rege miserrumum servorum effecere, simulatoque inpio testamento filium eius Aristonicum, quia patrium regnum petiverat, hostium more per triumphum duxere, Asia ab ipsis obsessa 9 est. postremo Bithyniam Nicomede mortuo diripuere, cum filius Nysa, quam reginam appellaverat, genitus haud dubie esset.

10 Nam quid ego me appellem? quem, diiunctum undique regnis et tetrarchiis ab imperio eorum, quia fama erat divitem neque serviturum esse, per Nicomedem bello lacessiverunt, sceleris eorum haud ignarum et ea, quae accidere, testatum antea Cretensis, solos omnium liberos ea tempestate, et regem Ptole11 maeum. atque ego ultus iniurias Nicomedem Bithynia expuli Asiamque, spolium regis Antiochi, recepi et 12 Graeciae dempsi grave servitium. incepta mea postremus servorum Archelaus exercitu prodito inpedivit. illique, quos ignavia aut prava calliditas, ut meis laboribus tuti essent, armis abstinuit, acerbissumas poenas solvunt, Ptolemaeus pretio in dies bellum prolatans, Cretenses inpugnati semel iam neque finem 13 nisi excidio habituri. equidem cum mihi ob ipsorum interna mala dilata proelia magis quam pacem datam intellegerem, abnuente Tigrane, qui mea dicta sero probat, te remoto procul, omnibus aliis obnoxiis, rursus tamen bellum coepi, Marcumque Cottam, Romanum ducem, apud Calchedona terra fudi, mari exui 14 classe pulcherruma. apud Cyzicum magno cum exer

citu in obsidio moranti frumentum defuit, nullo circum adnitente; simul hiems mari prohibebat. ita sine vi hostium, regredi conatus in patrium regnum, naufragiis apud Parium et Heracleam militum optumos cum classibus amisi. restituto deinde apud Caberam 15 exercitu et variis inter me atque Lucullum proeliis inopia rursus ambos incessit. illi suberat regnum Ariobarzanis bello intactum: ego vastis circum omnibus locis in Armeniam concessi. secutique Romani non me, sed morem suum omnia regna subvortundi, quia multitudinem artis locis pugna prohibuere, inprudentiam Tigranis pro victoria ostentant.

Nunc quaeso considera, nobis obpressis utrum fir- 16 miorem te ad resistundum an finem belli futurum putes? scio equidem tibi magnas opes virorum armorum et auri esse; et ea re a nobis ad societatem, ab illis ad praedam peteris. ceterum consilium est, Tigranis regno integro, meis militibus belli prudentibus, procul ab domo parvo labore per nostra corpora bellum conficere, quo neque vincere neque vinci sine tuo periculo possumus. an ignoras Romanos, postquam ad 17 occidentem pergentibus finem Oceanus fecit, arma huc convortisse? neque quicquam a principio nisi raptum habere, domum coniuges, agros imperium? convenas olim sine patria parentibus, peste conditos orbis terrarum, quibus non humana ulla neque divina obstant, quin socios amicos, procul iuxta sitos, inopes potentisque trahant excindant, omniaque non serva et maxume regna hostilia ducant? namque pauci libertatem, 18 pars magna iustos dominos volunt: nos suspecti sumus aemuli et in tempore vindices adfuturi. tu vero, 19 cui Seleucea, maxuma urbium, regnumque Persidis inclutis divitiis est, quid ab illis nisi dolum in praesens et postea bellum expectas? Romani arma in 20 omnis habent, acerruma in eos, quibus victis spolia maxuma sunt; audendo et fallundo et bella ex bellis serundo magni facti; per hunc morem extinguent omnia 21

138 C. SALLUSTI CRISPI EX HIST. EP. MITHR,

aut occident. quod haud difficile est, si tu Mesopotamia, nos Armenia circumgredimur exercitum sine frumento sine auxiliis, fortuna aut nostris vitiis 22 adhuc incolumem. teque illa fama sequetur, auxilio profectum magnis regibus latrones gentium obpres23 sisse. quod uti facias, moneo hortorque, neu malis pernicie nostra tuam prolatare quam societate victor fieri.'

INDEX NOMINUM.

[blocks in formation]

22,4.5. 23,2. 24,1. 25,1.10.
26, 1. 3. 35, 1. 48, 3

Aegyptus I. 19,3

Aemilia (gens) or. Phil. 6
Aemiliorum proles or. Lep. 3
M. Aemilius Lepidus or.
.Lep. 27
or. Phil. 2.3.6.7.14.18.19.21
Mam. Aemilius Lepidus Livia-
nus or. Macr. 10
M.'Aemilius Lepidus C. 18, 2
L. Aemilius Paulus C. 31,4
M. Aemilius Scaurus I. 15, 4.
25, 4. 10. 28, 4. 29, 2. 3. 5.
30, 2. 32, 1. 40, 4
Aeneas C. 6,1
Aethiopes I. 19, 6
Afri I. 18, 3

[blocks in formation]

44, 1. 3. 45, 1. 49, 1. 4. 50, 1.
52, 36

Alpes ep. Pomp. 4
C. Annius I. 77, 4
L. Annius I. 37, 2

Q. Annius (Chilo?) C. 17, 3.
50, 4
Antiochus or. Lep. 4 ep. Mithr.
6 bis. 8. 11

C. Antonius C. 21, 3. 24, 1.
26, 1. 4. 36, 3. 57, 4. 59,
Appius v. Claudius

L. Appuleius Saturninus or.
Phil. 7

Apulia C. 27, 1. 30, 2. 3. 42, 1.
46, 3

Archelaus ep. Mithr. 12
Ariobarzanes ep. Mithr. 15
Aristonicus ep. Mithr. 8
Armenia ep. Mithr. 15. 21
Armenii I. 18, 4.9
Arpinum I. 63, 3

Arretinus (ager) C. 36, 1
Arsaces ep. Mithr. 1

Asia C. 2, 2. 11, 5 I. 17, 3 or.

Cott. 7 ep. Mithr. 6. 8. 11
Aspar I. 108, 1. 109, 1
Athenienses C. 2, 2.

51, 28
Aventinus I. 31, 17
Aulus v. Postumius

8, 2. 3.

« IndietroContinua »