Immagini della pagina
PDF
ePub

tionem ex nulla conscientia de culpa proponere de3 crevi, quam me dius fidius veram licet cognoscas. iniuriis contumeliisque concitatus, quod fructu laboris industriaeque meae privatus statum dignitatis non optinebam, publicam miserorum causam pro mea consuetudine suscepi, non qui aes alienum meis nominibus ex possessionibus solvere non possem (et alienis nominibus liberalitas Orestillae suis filiaeque copiis persolveret), sed quod non dignos homines honore honestatos videbam meque falsa suspicione alienatum 4 esse sentiebam. hoc nomine satis honestas pro meo casu spes reliquae dignitatis conservandae sum se5 cutus. plura cum scribere vellem, nuntiatum est vim 6 mihi parari. nunc Orestillam commendo tuaeque fidei trado; eam ab iniuria defendas per liberos tuos rogatus. haveto.'

36 Sed ipse paucos dies conmoratus apud C. Flaminium in agro Arretino, dum vicinitatem antea sollicitatam armis exornat, cum fascibus atque aliis im2 peri insignibus in castra ad Manlium contendit. haec ubi Romae conperta sunt, senatus Catilinam et Manlium hostis iudicat, ceterae multitudini diem statuit, ante quam sine fraude liceret ab armis discedere 3 praeter rerum capitalium condemnatis. praeterea decernit, uti consules dilectum habeant, Antonius cum exercitu Catilinam persequi maturet, Cicero urbi praesidio sit.

4 Ea tempestate mihi imperium populi Romani multo maxume miserabile visum est. cui cum ad occasum ab ortu solis omnia domita armis parerent, domi otium atque divitiae, quae prima mortales putant, adfluerent, fuere tamen cives, qui seque remque publicam opsti5 natis animis perditum irent. namque duobus senati decretis ex tanta multitudine neque praemio inductus coniurationem patefecerat neque ex castris Catilinae quisquam omnium discesserat: tanta vis morbi atque 37 uti tabes plerosque civium animos invaserat. neque

solum illis aliena mens erat, qui conscii coniurationis fuerant, sed omnino cuncta plebes novarum rerum studio Catilinae incepta probabat. id adeo more suo 2 videbatur facere. nam semper in civitate quibus opes 3 nullae sunt, bonis invident, malos extollunt, vetera odere, nova exoptant, odio suarum rerum mutari omnia student, turba atque seditionibus sine cura aluntur, quoniam egestas facile habetur sine damno. sed urbana plebes ea vero praeceps erat de multis 4 causis. primum omnium qui ubique probro atque pe- 5 tulantia maxume praestabant, item alii, qui per dedecora alebantur patrimoniis amissis, postremo omnes, quos flagitium aut facinus domo expulerat, ei Romam sicut in sentinam confluxerant. deinde multi memores Sul- 6 lanae victoriae, quod ex gregariis militibus alios senatores videbant, alios ita divites, ut regio victu atque cultu aetatem agerent, sibi quisque, si in armis foret, ex victoria talia sperabat. praeterea iuventus, quae 7 in agris manuum mercede inopiam toleraverat, privatis atque publicis largitionibus excita urbanum otium ingrato labori praetulerat. eos atque alios omnis malum publicum alebat. quo minus mirandum est homines 8 egentis malis moribus maxuma spe rei publicae iuxta ac sibi consuluisse. praeterea quorum victoria Sullae 9 parentes proscripti, bona erepta, ius libertatis inminutum erat, haud sane alio animo belli eventum expectabant. ad hoc quicumque aliarum atque senatus 10 partium erant, conturbari rem publicam quam minus valere ipsi malebant. id adeo malum multos post 11 annos in civitatem revorterat. nam postquam Cn. 38 Pompeio et M. Crasso consulibus tribunicia potestas restituta est, homines adulescentes summam potestatem nacti, quibus aetas animusque ferox erat, coepere senatum criminando plebem exagitare, dein largiundo atque pollicitando magis incendere, ita ipsi clari potentesque fieri. contra eos summa ope nitebatur plera- 2 que nobilitas senatus specie pro sua magnitudine.

3 namque, uti paucis verum absolvam, post illa tempora quicumque rem publicam agitavere, honestis nominibus, alii sicuti populi iura defenderent, pars quo senatus auctoritas maxuma foret, bonum publicum 4 simulantes pro sua quisque potentia certabant. neque illis modestia neque modus contentionis erat: utrique 39 victoriam crudeliter exercebant. sed postquam Cn. Pompeius ad bellum maritumum atque Mithridaticum missus est, plebis opes inminutae, paucorum potentia 2 crevit. ei magistratus provincias aliaque omnia tenere, ipsi innoxii florentes sine metu aetatem agere ceterosque iudiciis terrere, quo plebem in magistratu placi3 dius tractarent. sed ubi primum dubiis rebus novandi spes oblata est, vetus certamen animos eorum adrexit. 4 quod si primo proelio Catilina superior aut aequa manu discessisset, profecto magna clades atque calamitas rem publicam obpressisset, neque illis, qui victoriam adepti forent, diutius ea uti licuisset, quin defessis et exanguibus qui plus posset, imperium atque 5 libertatem extorqueret. fuere tamen extra coniurationem conplures, qui ad Catilinam initio profecti sunt. in eis erat Fulvius, senatoris filius, quem retractum ex itinere parens necari iussit.

6 Isdem temporibus Romae Lentulus, sicuti Catilina praeceperat, quoscumque moribus aut fortuna novis rebus idoneos credebat, aut per se aut per alios sollicitabat, neque solum civis, sed cuiusque modi genus 40 hominum, quod modo bello usui foret. igitur P. Umbreno cuidam negotium dat, uti legatos Allobrogum requirat eosque, si possit, inpellat ad societatem belli, existumans publice privatimque aere alieno obpressos, praeterea quod natura gens Gallica bellicosa esset, 2 facile eos ad tale consilium adduci posse. Umbrenus quod in Gallia negotiatus erat, plerisque principibus civitatium notus erat atque eos noverat. itaque sine mora, ubi primum legatos in foro conspexit, percontatus pauca de statu civitatis et quasi dolens eius

casum requirere coepit, quem exitum tantis malis sperarent. postquam illos videt queri de avaritia ma- 3 gistratuum, accusare senatum, quod in eo auxili nihil esset, miseriis suis remedium mortem expectare, at ego' inquit 'vobis, si modo viri esse voltis, rationem ostendam, qua tanta ista mala effugiatis'. haec ubi 4 dixit, Allobroges in maxumam spem adducti Umbrenum orare, ut sui misereretur: nihil tam asperum neque tam difficile esse, quod non cupidissume facturi essent, dum ea res civitatem aere alieno liberaret. ille eos in domum D. Bruti perducit, quod foro pro- 5 pinqua erat neque aliena consili propter Semproniam; nam tum Brutus ab Roma aberat. praeterea Gabi- 6 nium arcessit, quo maior auctoritas sermoni inesset. eo praesente coniurationem aperit, nominat socios, praeterea multos cuiusque generis innoxios, quo legatis animus amplior esset. deinde eos pollicitos operam suam domum dimittit. sed Allobroges diu in incerto 41 habuere, quidnam consili caperent. in altera parte 2 erat aes alienum, studium belli, magna merces in spe victoriae, at in altera maiores opes, tuta consilia, pro incerta spe certa praemia. haec illis volventibus tan- 3 dem vicit fortuna rei publicae. itaque Q. Fabio Sangae, 4 cuius patrocinio civitas plurumum utebatur, rem omnem uti cognoverant, aperiunt. Cicero per Sangam consilio 5 cognito legatis praecepit, ut studium coniurationis vehementer simulent, ceteros adeant, bene polliceantur dentque operam, uti eos quam maxume manifestos

habeant.

Isdem fere temporibus in Gallia citeriore atque 42 ulteriore, item in agro Piceno Bruttio Apulia motus erat. namque illi, quos ante Catilina dimiserat, in- 2 consulte ac veluti per dementiam cuncta simul agebant. nocturnis consiliis, armorum atque telorum portationibus, festinando agitando omnia plus timoris quam periculi effecerant. ex eo numero conpluris Q. Metellus 3 Celer praetor ex senatus consulto causa cognita in

43

vincula coniecerat, item in citeriore Gallia C. Murena, qui ei provinciae legatus praeerat.

At Romae Lentulus cum ceteris, qui principes coniurationis erant, paratis ut videbatur magnis copiis constituerant, uti, cum Catilina in agrum Faesulanum cum exercitu venisset, L. Bestia tribunus plebis contione habita quereretur de actionibus Ciceronis bellique gravissumi invidiam optumo consuli inponeret: eo signo proxuma 'nocte cetera multitudo coniurationis 2 suum quisque negotium exequeretur. sed ea divisa hoc modo dicebantur, Statilius et Gabinius uti cum magna manu duodecim simul opportuna loca urbis incenderent, quo tumultu facilior aditus ad consulem ceterosque, quibus insidiae parabantur, fieret; Cethegus Ciceronis ianuam obsideret eumque vi aggrederetur, alius autem alium, sed filii familiarum, quorum ex nobilitate maxuma pars erat, parentis interficerent; simul caede et incendio perculsis omnibus ad Catilinam 3 erumperent. inter haec parata atque decreta Cethegus semper querebatur de ignavia sociorum: illos dubitando et dies prolatando magnas opportunitates conrumpere, facto, non consulto in tali periculo opus esse, seque, si pauci adiuvarent, languentibus aliis im4 petum in curiam facturum. natura ferox vehemens manu promptus erat, maxumum bonum in celeritate putabat. 44 Sed Allobroges ex praecepto Ciceronis per Gabinium ceteros conveniunt. ab Lentulo Cethego Statilio item Cassio postulant ius iurandum, quod signatum ad civis perferant: aliter haud facile eos ad 2 tantum negotium inpelli posse. ceteri nihil suspicantes dant, Cassius semet eo brevi venturum pollicetur ac 3 paulo ante legatos ex urbe proficiscitur. Lentulus cum eis T. Volturcium quendam Crotoniensem mittit, ut Allobroges prius quam domum pergerent, cum Catilina data atque accepta fide societatem confirmarent. 4 ipse Volturcio litteras ad Catilinam dat, quarum exemplum infra scriptum est.

« IndietroContinua »