Immagini della pagina
PDF
ePub

quem res tanta et tam atrox non permovit, eum oratio 11 accendet. non ita est, neque cuiquam mortalium iniuriae suae parvae videntur: multi eas gravius aequo habuere. 12 sed alia aliis licentia est, patres conscripti. qui demissi in obscuro vitam habent, si quid iracundia deliquere, pauci sciunt; fama atque fortuna eorum pares sunt: qui magno imperio praediti in excelso aetatem 13 agunt, eorum facta cuncti mortales novere. ita in maxuma fortuna minuma licentia est; neque studere 14 neque odisse, sed minume irasci decet; quae apud alios iracundia dicitur, ea in imperio superbia atque crude15 litas appellatur. equidem ego sic existumo, patres conscripti, omnis cruciatus minores quam facinora illorum esse. sed plerique mortales postrema meminere et in hominibus inpiis sceleris eorum obliti de poena disserunt, si ea paulo saevior fuit.

16 D. Silanum, virum fortem atque strenuum, certo scio quae dixerit, studio rei publicae dixisse, neque illum in tanta re gratiam aut inimicitias exercere; 17 eos mores eamque modestiam viri cognovi. verum sententia eius mihi non crudelis (quid enim in talis homines crudele fieri potest?) sed aliena a re publica 18 nostra videtur. nam profecto aut metus aut iniuria te subegit, Silane, consulem designatum genus poenae 19 novom decernere. de timore supervacuaneum est dis

serere, cum praesertim diligentia clarissumi viri con20 sulis tanta praesidia sint in armis. de poena possum equidem dicere, id quod res habet, in luctu atque miseriis mortem aerumnarum requiem, non cruciatum esse; eam cuncta mortalium mala dissolvere; ultra 21 neque curae neque gaudio locum esse. sed, per deos inmortalis, quam ob rem in sententiam non addidisti, 22 uti prius verberibus in eos animadvorteretur? an quia lex Porcia vetat? at aliae leges item condemnatis civibus non animam eripi, sed exilium permitti iubent. 23 an quia gravius est verberari quam necari? quid autem acerbum aut nimis grave est in homines tanti faci

noris convictos? sin quia levius est, qui convenit in 24 minore negotio legem timere, cum eam in maiore neglegeris?

At enim quis reprehendet quod in parricidas rei 25 publicae decretum erit? tempus dies fortuna, cuius lubido gentibus moderatur. illis merito accidet quic- 26 quid evenerit: ceterum vos, patres conscripti, quid in alios statuatis, considerate. omnia mala exempla ex 27 rebus bonis orta sunt. sed ubi imperium ad ignaros eius aut minus bonos pervenit, novom illud exemplum ab dignis et idoneis ad indignos et non idoneos transfertur. Lacedaemonii devictis Atheniensibus triginta 28 viros inposuere, qui rem publicam eorum tractarent. ei primo coepere pessumum quemque et omnibus in- 29 visum indemnatum necare: ea populus laetari et merito dicere fieri. post ubi paulatim licentia crevit, 30 iuxta bonos et malos lubidinose interficere, ceteros metu terrere: ita civitas servitute obpressa stultae 31 laetitiae gravis poenas dedit. nostra memoria victor 32 Sulla cum Damasippum et alios eius modi, qui malo rei publicae creverant, iugulari iussit, quis non factum eius laudabat? homines scelestos et factiosos, qui seditionibus rem publicam exagitaverant, merito necatos aiebant. sed ea res magnae initium cladis fuit. nam 33 uti quisque domum aut villam, postremo vas aut vestimentum alicuius concupiverat, dabat operam, ut is in proscriptorum numero esset. ita illi, quibus Dama- 34 sippi mors laetitiae fuerat, paulo post ipsi trahebantur, neque prius finis iugulandi fuit, quam Sulla omnis suos divitiis explevit. atque ego haec non in M. Tullio 35 neque his temporibus vereor, sed in magna civitate multa et varia ingenia sunt. potest alio tempore, alio 36 consule, cui item exercitus in manu sit, falsum aliquid pro vero credi: ubi hoc exemplo per senatus decretum consul gladium eduxerit, quis illi finem statuet aut quis moderabitur?

Maiores nostri, patres conscripti, neque consili 37

neque audaciae umquam eguere; neque illis superbia obstabat, quo minus aliena instituta, si modo proba 38 erant, imitarentur. arma atque tela militaria ab Samnitibus, insignia magistratuum ab Tuscis pleraque sumpserunt. postremo quod ubique apud socios aut hostis idoneum videbatur, cum summo studio domi exequebantur: imitari quam invidere bonis malebant. 39 sed eodem illo tempore Graeciae morem imitati verberibus animadvortebant in civis, de condemnatis sum40 mum supplicium sumebant. postquam res publica adolevit et multitudine civium factiones valuere, circumveniri innocentes, alia huiusce modi fieri coepere, tum lex Porcia aliaeque leges paratae sunt, quibus 41 legibus exilium damnatis permissum est. hanc ego causam, patres conscripti, quo minus novom consilium 42 capiamus, in primis magnam puto. profecto virtus atque sapientia maior illis fuit, qui ex parvis opibus tantum imperium fecere, quam in nobis, qui ea bene parta vix retinemus.

43 Placet igitur eos dimitti et augeri exercitum Catilinae? minume. sed ita censeo, publicandas eorum pecunias, ipsos in vinculis habendos per municipia, quae maxume opibus valent: neu quis de eis postea ad senatum referat neve cum populo agat; qui aliter fecerit, senatum existumare eum contra rem publicam et salutem omnium facturum.'

52

Postquam Caesar dicundi finem fecit, ceteri verbo alius alii varie adsentiebantur. at M. Porcius Cato rogatus sententiam huiusce modi orationem habuit: 2 Longe mihi alia mens est, patres conscripti, cum res atque pericula nostra considero, et cum sententias 3 non nullorum ipse mecum reputo. illi mihi disseruisse videntur de poena eorum, qui patriae parentibus, aris atque focis suis bellum paravere; res autem monet cavere ab illis magis quam, quid in illos statuamus, 4 consultare. nam cetera malificia tum persequare, ubi facta sunt; hoc nisi provideris ne accidat, ubi evenit,

frustra iudicia inplores: capta urbe nihil fit reliqui victis. sed, per deos inmortalis, vos ego appello, qui 5 semper domos villas, signa tabulas vostras pluris quam rem publicam fecistis: si ista, cuiuscumque modi sunt quae amplexamini, retinere, si voluptatibus vostris otium praebere voltis, expergiscimini aliquando et capessite rem publicam. non agitur de vectigalibus 6 neque de sociorum iniuriis: libertas et anima nostra in dubio est.

Saepe numero, patres conscripti, multa verba in 7 hoc ordine feci, saepe de luxuria atque avaritia nostrorum civium questus sum, multosque mortalis ea causa advorsos habeo. qui mihi atque animo meo 8 nullius umquam delicti gratiam fecissem, haud facile alterius lubidini male facta condonabam. sed ea tam- 9 etsi vos parvi pendebatis, tamen res publica firma erat, opulentia neglegentiam tolerabat. nunc vero non 10 id agitur, bonisne an malis moribus vivamus, neque quantum aut quam magnificum imperium populi Romani sit, sed haec, cuiuscumque modi videntur, nostra an nobiscum una hostium futura sint. hic mihi quis- 11 quam mansuetudinem et misericordiam nominat. iam pridem equidem nos vera vocabula rerum amisimus. quia bona aliena largiri liberalitas, malarum rerum audacia fortitudo vocatur, eo res publica in extremo sita est. sint sane, quoniam ita se mores habent, 12 liberales ex sociorum fortunis, sint misericordes in furibus aerari: ne illi sanguinem nostrum largiantur et, dum paucis sceleratis parcunt, bonos omnis perditum eant.

Bene et conposite C. Caesar paulo ante in hoc 13 ordine de vita et morte disseruit, credo falsa existumans ea, quae de inferis memorantur, divorso itinere malos a bonis loca taetra inculta, foeda atque formidulosa habere. itaque censuit pecunias eorum publi- 14 candas, ipsos per municipia in custodiis habendos, videlicet timens, ne, si Romae sint, aut a popularibus

SALLUSTIUS.

coniurationis aut a multitudine conducta per vim eri15 piantur. quasi vero mali atque scelesti tantum modo in urbe et non per totam Italiam sint, aut non ibi plus possit audacia, ubi ad defendundum opes minores 16 sunt. qua re vanum equidem hoc consilium est, si periculum ex illis metuit: si in tanto omnium metu solus non timet, eo magis refert me mihi atque vobis 17 timere. qua re, cum de P. Lentulo ceterisque statuetis, pro certo habetote vos simul de exercitu Cati18 linae et de omnibus coniuratis decernere. quanto vos attentius ea agetis, tanto illis animus infirmior erit: si paululum modo vos languere viderint, iam omnes feroces aderunt.

19

Nolite existumare maiores nostros armis rem pu20 blicam ex parva magnam fecisse. si ita res esset, multo pulcherrumam eam nos haberemus: quippe sociorum atque civium, praeterea armorum atque equorum maior 21 copia nobis quam illis est. sed alia fuere, quae illos magnos fecere, quae nobis nulla sunt: domi industria, foris iustum imperium, animus in consulundo liber, 22 neque delicto neque lubidini obnoxius. pro his nos habemus luxuriam atque avaritiam, publice egestate.n, privatim opulentiam. laudamus divitias, sequimur inertiam. inter bonos et malos discrimen nullum, omnia 23 virtutis praemia ambitio possidet. neque mirum: ubi vos separatim sibi quisque consilium capitis, ubi domi voluptatibus, hic pecuniae aut gratiae servitis, eo fit, ut impetus fiat in vacuam rem publicam.

24

Sed ego haec omitto. coniuravere nobilissumi cives patriam incendere; Gallorum gentem infestissumam nomini Romano ad bellum arcessunt; dux hostium cum 25 exercitu supra caput est: vos cunctamini etiam nunc et dubitatis, quid intra moenia deprensis hostibus fa26 ciatis? misereamini censeo (deliquere homines adulescentuli per ambitionem) atque etiam armatos dimitta27 tis: ne ista vobis mansuetudo et misericordia, si illi 28 arma ceperint, in miseriam convortat. scilicet res

« IndietroContinua »