Immagini della pagina
PDF
ePub
[ocr errors]

cum factioso, sed cum strenuo virtute, cum modesto pudore, cum innocente abstinentia certabat; esse quam videri bonus malebat: ita, quo minus petebat gloriam, eo magis illum adsequebatur.

Postquam, ut dixi, senatus in Catonis sententiam 55 discessit, consul optumum factu ratus noctem quae instabat antecapere, ne quid eo spatio novaretur, triumviros quae [ad] supplicium postulabat, parare iubet. ipse praesidiis dispositis Lentulum in carcerem 2 deducit; idem fit ceteris per praetores. est in carcere 3 locus, quod Tullianum appellatur, ubi paululum ascenderis ad laevam, circiter duodecim pedes humi depressus; eum muniunt undique parietes atque insuper camera 4 lapideis fornicibus iuncta; sed incultu tenebris odore foeda atque terribilis eius facies est. in eum locum postquam demissus est Lentulus, vindices rerum capitalium, quibus praeceptum erat, laqueo gulam fregere. ita ille patricius ex gente clarissuma Corneliorum, qui 6 consulare imperium Romae habuerat, dignum moribus factisque suis exitium vitae invenit. de Cethego Statilio Gabinio Caepario eodem modo supplicium sump

tum est.

Dum ea Romae geruntur, Catilina ex omni copia, 56 quam et ipse adduxerat et Manlius habuerat, duas legiones instituit, cohortis pro numero militum conplet. deinde, ut quisque voluntarius aut ex sociis in castra 2 venerat, aequaliter distribuerat, ac brevi spatio legiones numero hominum expleverat, cum initio non amplius duobus milibus habuisset. sed ex omni copia circiter 3 pars quarta erat militaribus armis instructa; ceteri, ut quemque casus armaverat, sparos aut lanceas, alii praeacutas sudis portabant. sed postquam Antonius 4 cum exercitu adventabat, Catilina per montis iter facere, modo ad urbem modo Galliam vorsus castra movere, hostibus occasionem pugnandi non dare. sperabat prope diem magnas copias sese habiturum, si Romae socii incepta patravissent. interea servitia re- 5

pudiabat, cuius initio ad eum magnae copiae concurrebant, opibus coniurationis fretus, simul alienum suis rationibus existumans videri causam civium cum servis fugitivis communicavisse.

57

Sed postquam in castra nuntius pervenit Romae coniurationem patefactam, de Lentulo et Cethego ceterisque, quos supra memoravi, supplicium sumptum, plerique, quos ad bellum spes rapinarum aut novarum rerum studium inlexerat, dilabuntur; reliquos Catilina per montis asperos magnis itineribus in agrum Pistoriensem abducit eo consilio, uti per tramites occulte perfugeret 2 in Galliam Transalpinam. at Q. Metellus Celer cum tribus legionibus in agro Piceno praesidebat, ex difficultate rerum eadem illa existumans, quae supra dixi3 mus Catilinam agitare. igitur ubi iter eius ex perfugis cognovit, castra propere movit ac sub ipsis radicibus montium consedit, qua illi descensus erat 4 in Galliam properanti. neque tamen Antonius procul aberat, utpote qui magno exercitu locis aequioribus 5 expeditos in fuga sequeretur. sed Catilina postquam videt montibus atque copiis hostium sese clausum, in urbe res advorsas, neque fugae neque praesidi ullam spem, optumum factu ratus in tali re fortunam belli temptare, statuit cum Antonio quam primum con6 fligere. itaque contione advocata huiusce modi orationem habuit:

58 'Conpertum ego habeo, milites, verba virtutem non addere, neque ex ignavo strenuum neque fortem ex 2 timido exercitum oratione imperatoris fieri. quanta cuiusque animo audacia natura aut moribus inest, tanta in bello patere solet. quem neque gloria neque pericula excitant, nequiquam hortere: timor animi auribus 3 officit. sed ego vos, quo pauca monerem, advocavi, simul uti causam mei consili aperirem.

4

Scitis equidem, milites, socordia atque ignavia Lentuli quantam ipsi nobisque cladem attulerit, quoque modo, dum ex urbe praesidia opperior, in Galliam pro

ficisci nequiverim. nunc vero quo loco res nostrae sint, 5 iuxta mecum omnes intellegitis. exercitus hostium duo, 6 unus ab urbe alter a Gallia obstant; diutius in his locis esse, si maxume animus ferat, frumenti atque aliarum rerum egestas prohibet; quocumque ire placet, ferro 7 iter aperiundum est. qua propter vos moneo, uti forti 8 atque parato animo sitis et, cum proelium inibitis, memineritis vos divitias decus gloriam, praeterea libertatem atque patriam in dextris vostris portare. si vincimus, 9 omnia nobis tuta erunt, conmeatus abunde, municipia atque coloniae patebunt: si metu cesserimus, eadem illa advorsa fient, neque locus neque amicus quisquam 10 teget quem arma non texerint. praeterea, milites, non 11 eadem nobis et illis necessitudo inpendet: nos pro patria, pro libertate, pro vita certamus, illis supervacuaneum est pro potentia paucorum pugnare. quo audacius 12 aggrediamini memores pristinae virtutis. licuit vobis 13 cum summa turpitudine in exilio aetatem agere, potuistis non nulli Romae amissis bonis alienas opes expectare: quia illa foeda atque intoleranda viris vide- 14 bantur, haec sequi decrevistis. si haec relinquere 15 voltis, audacia opus est: nemo nisi victor pace bellum mutavit. nam in fuga salutem sperare, cum arma, 16 quibus corpus tegitur, ab hostibus avorteris, ea vero dementia est. semper in proelio eis maxumum est peri- 17 culum, qui maxume timent: audacia pro muro habetur.

Cum vos considero, milites, et cum facta vostra 18 aestumo, magna me spes victoriae tenet. animus 19 aetas virtus vostra me hortantur, praeterea necessitudo, quae etiam timidos fortis facit. nam multitudo 20 hostium ne circumvenire queat, prohibent angustiae loci. quod si virtuti vostrae fortuna inviderit, cavete 21 inulti animam amittatis, neu capti potius sicuti pecora trucidemini, quam virorum more pugnantes cruentam atque luctuosam victoriam hostibus relinquatis.'

Haec ubi dixit, paululum conmoratus signa canere 59 iubet atque instructos ordines in locum aequom de

[ocr errors]

ducit. dein remotis omnium equis, quo militibus exaequato periculo animus amplior esset, ipse pedes 2 exercitum pro loco atque copiis instruit. nam, uti planities erat inter sinistros montis et ab dextra rupe aspera, octo cohortis in fronte constituit, reliquarum 3 signa in subsidio artius conlocat. ab eis centuriones omnis, lectos et evocatos, praeterea ex gregariis militibus optumum quemque armatum in primam aciem subducit. C. Manlium in dextra, Faesulanum quendam in sinistra parte curare iubet. ipse cum libertis et colonis suis propter aquilam adsistit, quam bello Cim4 brico C. Marius in exercitu habuisse dicebatur. at ex altera parte C. Antonius, pedibus aeger quod proelio adesse nequibat, M. Petreio legato exercitum permittit. 5 ille cohortis veteranas, quas tumultus causa conscripserat, in fronte, post eas ceterum exercitum in subsidiis locat. ipse equo circumiens unum quemque nominans appellat hortatur, rogat, ut meminerint se contra latrones inermis pro patria, pro liberis, pro 6 aris atque focis suis certare. homo militaris, quod amplius annos triginta tribunus aut praefectus aut legatus aut praetor cum magna gloria in exercitu fuerat, plerosque ipsos factaque eorum fortia noverat; ea conmemorando militum animos accendebat.

60

Sed ubi omnibus rebus exploratis Petreius tuba signum dat, cohortis paulatim incedere iubet, idem facit 2 hostium exercitus. postquam eo ventum est, unde ferentariis proelium conmitti posset, maxumo clamore cum infestis signis concurrunt; pila omittunt, gladiis res ge3 ritur. veterani pristinae virtutis memores comminus acriter instare, illi haud timidi resistunt: maxuma vi 4 certatur. interea Catilina cum expeditis in prima acie vorsari, laborantibus succurrere, integros pro sauciis arcessere, omnia providere, multum ipse pugnare, saepe hostem ferire: strenui militis et boni impera5 toris officia simul exequebatur. Petreius ubi videt Catilinam, contra ac ratus erat, magna vi tendere, co

hortem praetoriam in medios hostis inducit eosque perturbatos atque alios alibi resistentis interficit. deinde utrimque ex lateribus ceteros aggreditur. Man- 6 lius et Faesulanus in primis pugnantes cadunt. Cati- 7 lina postquam fusas copias seque cum paucis relictum videt, memor generis atque pristinae suae dignitatis in confertissumos hostis incurrit, ibique pugnans confoditur.

Sed confecto proelio tum vero cerneres, quanta 61 audacia quantaque animi vis fuisset in exercitu Catilinae. nam fere quem quisque vivos pugnando locum 2 ceperat, eum amissa anima corpore tegebat. pauci 3 autem, quos medios cohors praetoria disiecerat, paulo divorsius, sed omnes tamen advorsis volneribus conciderant. Catilina vero longe a suis inter hostium 4 cadavera repertus est, paululum etiam spirans ferociamque animi, quam habuerat vivos, in voltu retinens. postremo ex omni copia neque in proelio neque in 5 fuga quisquam civis ingenuus captus est: ita cuncti & suae hostiumque vitae iuxta pepercerant. neque tamen 7 exercitus populi Romani laetam aut incruentam victoriam adeptus erat. nam strenuissumus quisque aut occiderat in proelio aut graviter volneratus discesserat. multi autem, qui e castris visundi aut spoliandi & gratia processerant, volventes hostilia cadavera amicum alii, pars hospitem aut cognatum reperiebant; fuere item qui inimicos suos cognoscerent. ita varie 9 per omnem exercitum laetitia maeror, luctus atque gaudia agitabantur.

« IndietroContinua »