Immagini della pagina
PDF
ePub

immo vero

ipsa aspera est, sed vos non timecis eam. maxume. sed inertia et mollitia animi alius alium expectantes cunctamini, videlicet dis inmortalibus confisi, qui hanc rem publicam saepe in maxumis periculis servavere. non votis neque suppliciis muliebri- 29 bus auxilia deorum parantur: vigilando agundo bene consulundo prospera omnia cedunt. ubi socordiae te atque ignaviae tradideris, nequiquam deos inplores: irati infestique sunt. apud maiores nostros A. Man- 30 lius Torquatus bello Gallico filium suum, quod is contra imperium in hostem pugnaverat, necari iussit, atque ille egregius adulescens inmoderatae fortitudinis 31 morte poenas dedit: vos de crudelissumis parricidis quid statuatis, cunctamini? videlicet cetera vita eorum huic sceleri obstat. verum parcite dignitati Lentuli, 32 si ipse pudicitiae, si famae suae, si dis aut hominibus umquam ullis pepercit. ignoscite Cethegi adulescen- 33 tiae, nisi iterum patriae bellum fecit. nam quid ego 34 de Gabinio Statilio Caepario loquar? quibus si quicquam umquam pensi fuisset, non ea consilia de re publica habuissent. postremo, patres conscripti, si 35 mehercule peccato locus esset, facile paterer vos ipsa re corrigi, quoniam verba contemnitis. sed undique circumventi sumus. Catilina cum exercitu faucibus urget; alii intra moenia atque in sinu urbis sunt hostes; neque parari neque consuli quicquam potest occulte: quo magis properandum est.

Qua re ego ita censeo, cum nefario consilio scele- 36 ratorum civium res publica in maxuma pericula venerit, eique indicio T. Volturci et legatorum Allobrogum convicti confessique sint caedem incendia aliaque se foeda atque crudelia facinora in civis patriamque paravisse, de confessis sicuti de manufestis rerum capitalium more maiorum supplicium sumundum.'

Postquam Cato adsedit, consulares omnes itemque 53 senatus magna pars sententiam eius laudant, virtutem animi ad caelum ferunt, alii alios increpantes timidos

vocant. Cato clarus atque magnus habetur: senati decretum fit, sicuti ille censuerat.

Sed mihi multa legenti multa audienti, quae populus Romanus domi militiaeque mari atque terra praeclara facinora fecit, forte lubuit attendere, quae 3 res maxume tanta negotia sustinuisset. sciebam saepe numero parva manu cum magnis legionibus hostium contendisse; cognoveram parvis copiis bella gesta cum opulentis regibus, ad hoc saepe fortunae violentiam toleravisse, facundia Graecos, gloria belli Gallos ante 4 Romanos fuisse. ac mihi multa agitanti constabat paucorum civium egregiam virtutem cuncta patravisse, eoque factum, uti divitias paupertas, multitudinem 5 paucitas superaret. sed postquam luxu atque desidia civitas conrupta est, rursus res publica magnitudine sua imperatorum atque magistratuum vitia sustentabat ac, sicuti effeta parente, multis tempestatibus haud sane quisquam Romae virtute magnus fuit. 6 sed memoria mea ingenti virtute, divorsis moribus fuere viri duo, M. Cato et C. Caesar. quos quoniam res obtulerat, silentio praeterire non fuit consilium, quin utriusque naturam et mores, quantum ingenio 54 possum, aperirem. igitur eis genus aetas eloquentia prope aequalia fuere, magnitudo animi par, item gloria, 2 sed alia alii. Caesar benificiis ac munificentia magnus habebatur, integritate vitae Cato. ille mansuetudine et misericordia clarus factus, huic severitas dignitatem 3 addiderat. Caesar dando sublevando ignoscundo, Cato nihil largiundo gloriam adeptus est. in altero miseris perfugium erat, in altero malis pernicies. illius faci4 litas, huius constantia laudabatur. postremo Caesar in animum induxerat laborare vigilare; negotiis amicorum intentus sua neglegere, nihil denegare, quod dono dignum esset; sibi magnum imperium exercitum bellum novom exoptabat, ubi virtus enitescere posset. 5 at Catoni studium modestiae decoris sed maxume se6 veritatis erat; non divitiis cum divite neque factione

cum factioso, sed cum strenuo virtute, cum modesto pudore, cum innocente abstinentia certabat; esse quam videri bonus malebat: ita, quo minus petebat gloriam, eo magis illum adsequebatur.

Postquam, ut dixi, senatus in Catonis sententiam 55 discessit, consul optumum factu ratus noctem quae instabat antecapere, ne quid eo spatio novaretur, triumviros quae [ad] supplicium postulabat, parare iubet. ipse praesidiis dispositis Lentulum in carcerem 2 deducit; idem fit ceteris per praetores. est in carcere 3 locus, quod Tullianum appellatur, ubi paululum ascenderis ad laevam, circiter duodecim pedes humi depressus; eum muniunt undique parietes atque insuper camera 4 lapideis fornicibus iuncta; sed incultu tenebris odore foeda atque terribilis eius facies est. in eum locum 5 postquam demissus est Lentulus, vindices rerum capitalium, quibus praeceptum erat, laqueo gulam fregere. ita ille patricius ex gente clarissuma Corneliorum, qui 6 consulare imperium Romae habuerat, dignum moribus factisque suis exitium vitae invenit. de Cethego Statilio Gabinio Caepario eodem modo supplicium sump

tum est.

Dum ea Romae geruntur, Catilina ex omni copia, 56 quam et ipse adduxerat et Manlius habuerat, duas legiones instituit, cohortis pro numero militum conplet. deinde, ut quisque voluntarius aut ex sociis in castra 2 venerat, aequaliter distribuerat, ac brevi spatio legiones numero hominum expleverat, cum initio non amplius duobus milibus habuisset. sed ex omni copia circiter 3 pars quarta erat militaribus armis instructa; ceteri, ut quemque casus armaverat, sparos aut lanceas, alii praeacutas sudis portabant. sed postquam Antonius 4 cum exercitu adventabat, Catilina per montis iter facere, modo ad urbem modo Galliam vorsus castra movere, hostibus occasionem pugnandi non dare. sperabat prope diem magnas copias sese habiturum, si Romae socii incepta patravissent. interea servitia re- 5

57

pudiabat, cuius initio ad eum magnae copiae concurrebant, opibus coniurationis fretus, simul alienum suis rationibus existumans videri causam civium cum servis fugitivis communicavisse.

Sed postquam in castra nuntius pervenit Romae coniurationem patefactam, de Lentulo et Cethego ceterisque, quos supra memoravi, supplicium sumptum, plerique, quos ad bellum spes rapinarum aut novarum rerum studium inlexerat, dilabuntur; reliquos Catilina per montis asperos magnis itineribus in agrum Pistoriensem abducit eo consilio, uti per tramites occulte perfugeret 2 in Galliam Transalpinam. at Q. Metellus Celer cum tribus legionibus in agro Piceno praesidebat, ex difficultate rerum eadem illa existumans, quae supra dixi3 mus Catilinam agitare. igitur ubi iter eius ex perfugis cognovit, castra propere movit ac sub ipsis radicibus montium consedit, qua illi descensus erat 4 in Galliam properanti. neque tamen Antonius procul aberat, utpote qui magno exercitu locis aequioribus 5 expeditos in fuga sequeretur. sed Catilina postquam videt montibus atque copiis hostium sese clausum, in urbe res advorsas, neque fugae neque praesidi ullam spem, optumum factu ratus in tali re fortunam belli temptare, statuit cum Antonio quam primum con6 fligere. itaque contione advocata huiusce modi orationem habuit:

58 'Conpertum ego habeo, milites, verba virtutem non addere, neque ex ignavo strenuum neque fortem ex 2 timido exercitum oratione imperatoris fieri. quanta cuiusque animo audacia natura aut moribus inest, tanta in bello patere solet. quem neque gloria neque pericula excitant, nequiquam hortere: timor animi auribus 3 officit. sed ego vos, quo pauca monerem, advocavi, simul uti causam mei consili aperirem.

4

Scitis equidem, milites, socordia atque ignavia Lentuli quantam ipsi nobisque cladem attulerit, quoque modo, dum ex urbe praesidia opperior, in Galliam pro

ficisci nequiverim. nunc vero quo loco res nostrae sint, 5 iuxta mecum omnes intellegitis. exercitus hostium duo, 6 unus ab urbe alter a Gallia obstant; diutius in his locis esse, si maxume animus ferat, frumenti atque aliarum rerum egestas prohibet; quocumque ire placet, ferro 7 iter aperiundum est. qua propter vos moneo, uti forti 8 atque parato animo sitis et, cum proelium inibitis, memineritis vos divitias decus gloriam, praeterea libertatem atque patriam in dextris vostris portare. si vincimus, 9 omnia nobis tuta erunt, conmeatus abunde, municipia atque coloniae patebunt: si metu cesserimus, eadem illa advorsa fient, neque locus neque amicus quisquam 10 teget quem arma non texerint. praeterea, milites, non 11 eadem nobis et illis necessitudo inpendet: nos pro patria, pro libertate, pro vita certamus, illis supervacuaneum est pro potentia paucorum pugnare. quo audacius 12 aggrediamini memores pristinae virtutis. licuit vobis 13 cum summa turpitudine in exilio aetatem agere, potuistis non nulli Romae amissis bonis alienas opes expectare: quia illa foeda atque intoleranda viris vide- 14 bantur, haec sequi decrevistis. si haec relinquere 15 voltis, audacia opus est: nemo nisi victor pace bellum mutavit. nam in fuga salutem sperare, cum arma, 16 quibus corpus tegitur, ab hostibus avorteris, ea vero dementia est. semper in proelio eis maxumum est peri- 17 culum, qui maxume timent: audacia pro muro habetur.

Cum vos considero, milites, et cum facta vostra 18 aestumo, magna me spes victoriae tenet. animus 19 aetas virtus vostra me hortantur, praeterea necessitudo, quae etiam timidos fortis facit. nam multitudo 20 hostium ne circumvenire queat, prohibent angustiae loci. quod si virtuti vostrae fortuna inviderit, cavete 21 inulti animam amittatis, neu capti potius sicuti pecora trucidemini, quam virorum more pugnantes cruentam atque luctuosam victoriam hostibus relinquatis.'

Haec ubi dixit, paululum conmoratus signa canere 59 iubet atque instructos ordines in locum aequom de

« IndietroContinua »