Immagini della pagina
PDF
ePub

virtus fuit, quam rem tibi certo scio gaudio esse. nobis ob merita sua carus est: ut idem senatui et populo Romano sit, summa ope nitemur. tibi quidem pro nostra amicitia gratulor. en habes virum dignum te atque avo suo Masinissa.'

Igitur rex, ubi ea, quae fama acceperat, ex lit- 3 teris imperatoris ita esse cognovit, cum virtute tum gratia viri permotus flexit animum suum et Iugurtham benificiis vincere aggressus est, statimque eum adoptavit et testamento pariter cum filiis heredem instituit.

Sed ipse paucos post annos morbo atque aetate 4 confectus cum sibi finem vitae adesse intellegeret, coram amicis et cognatis itemque Adherbale et Hiempsale filiis dicitur huiusce modi verba cum Iugurtha habuisse:

'Parvom ego, Iugurtha, te amisso patre sine spe 10 sine opibus in regnum meum accepi, existumans non minus me tibi, quam [liberis] si genuissem, ob benificia carum fore. neque ea res falsum me habuit. nam, ut alia magna et egregia tua omittam, novis- 2 sume rediens Numantia meque regnumque meum gloria honoravisti tuaque virtute nobis Romanos ex amicis amicissumos fecisti. in Hispania nomen familiae renovatum est. postremo, quod difficillumum inter mortalis est, gloria invidiam vicisti.

Nunc, quoniam mihi natura finem vitae facit, per 3 hanc dexteram, per regni fidem moneo obtestorque te, uti hos, qui tibi genere propinqui, benificio meo fratres sunt, caros habeas neu malis alienos adiungere quam sanguine coniunctos retinere. non exercitus neque 4 thesauri praesidia regni sunt, verum amici, quos neque armis cogere neque auro parare queas: officio et fide pariuntur. quis autem amicior quam frater fratri? 5 aut quem alienum fidum invenies, si tuis hostis fueris? equidem ego vobis regnum trado firmum, si boni 6 eritis, sin mali, inbecillum. nam concordia parvae res crescunt, discordia maxumae dilabuntur.

7 Ceterum ante hos te, Iugurtha, qui aetate et sapientia prior es, ne aliter quid eveniat, providere decet. nam in omni certamine qui opulentior est, etiam si accipit iniuriam, tamen, quia plus potest, facere 8 videtur. Vos autem, Adherbal et Hiempsal, colite observate talem hunc virum, imitamini virtutem et enitimini, ne ego meliores liberos sumpsisse videar quam genuisse."

11 Ad ea Iugurtha, tametsi regem ficta locutum intellegebat et ipse longe aliter animo agitabat, tamen pro tempore benigne respondit.

2 Micipsa paucis post diebus moritur. postquam illi more regio iusta magnifice fecerant, reguli in unum convenerunt, ut inter se de cunctis negotiis discep3 tarent. sed Hiempsal, qui minumus ex illis erat, natura ferox et iam antea ignobilitatem Iugurthae, quia materno genere inpar erat, despiciens, dextra Adherbalem adsedit, ne medius ex tribus, quod apud Nu4 midas honori ducitur, Iugurtha foret. dein tamen,

ut aetati concederet, fatigatus a fratre, vix in partem 5 alteram transductus est. ibi cum multa de administrando imperio dissererent, Iugurtha inter alias res iacit oportere quinquenni consulta et decreta omnia rescindi, nam per ea tempora confectum annis Mi6 cipsam parum animo valuisse. tum idem Hiempsal

placere sibi respondit, nam ipsum illum tribus pro7 xumis annis adoptatione in regnum pervenisse. quod

verbum in pectus Iugurthae altius, quam quisquam 8 ratus erat, descendit. itaque ex eo tempore ira et

metu anxius moliri parare atque ea modo cum animo 9 habere, quibus Hiempsal per dolum caperetur. quae ubi tardius procedunt neque lenitur animus ferox, statuit quovis modo inceptum perficere.

12

Primo conventu, quem ab regulis factum supra memoravi, propter dissensionem placuerat dividi the2 sauros finisque imperi singulis constitui. itaque tempus ad utramque rem decernitur, sed maturius ad

pecuniam distribuendam. reguli interea in loca propinqua thesauris alius alio concessere. sed Hiempsal 3 in oppido Thirmida forte eius domo utebatur, qui proxumus lictor Iugurthae carus acceptusque ei semper fuerat. quem ille casu ministrum oblatum promissis onerat inpellitque, uti tamquam suam visens domum eat, portarum clavis adulterinas paret (nam verae ad Hiempsalem referebantur): ceterum, ubi res postularet, se ipsum cum magna manu venturum. Numida man- 4 data brevi conficit atque, uti doctus erat, noctu Iugurthae milites introducit. qui postquam in aedis inru- 5 pere, divorsi regem quaerere, dormientis alios alios occursantis interficere, scrutari loca abdita, clausa effringere, strepitu et tumultu omnia miscere, cum interim Hiempsal reperitur occultans se tugurio mulieris ancillae, quo initio pavidus et ignarus loci perfugerat. Numidae caput eius, uti iussi erant, ad Iugur- 6 tham referunt.

Ceterum fama tanti facinoris per omnem Africam 13 brevi divolgatur. Adherbalem omnisque, qui sub imperio Micipsae fuerant, metus invadit. in duas partis discedunt Numidae: plures Adherbalem secuntur, sed illum alterum bello meliores. igitur Iugurtha quam 2 maxumas potest copias armat, urbis partim vi alias voluntate imperio suo adiungit, omni Numidiae imperare parat. Adherbal tametsi Romam legatos miserat, 3 qui senatum docerent de caede fratris et fortunis suis, tamen fretus multitudine militum parabat armis contendere. sed ubi res ad certamen venit, victus ex 4 proelio profugit in provinciam ac deinde Romam contendit. tum Iugurtha patratis consiliis, postquam 5 omni Numidia potiebatur, in otio facinus suum cum animo reputans timere populum Romanum neque advorsus iram eius usquam nisi in avaritia nobilitatis et pecunia sua spem habere. itaque paucis diebus cum 6 auro et argento multo Romam legatos mittit, quis praecepit, primum uti veteres amicos muneribus ex

SALLUSTIUS.

pleant, deinde novos adquirant, postremo quaecumque 7 possint largiundo parare ne cunctentur. sed ubi Romam legati venere et ex praecepto regis hospitibus aliisque, quorum ea tempestate in senatu auctoritas pollebat, magna munera misere, tanta conmutatio incessit, ut ex maxuma invidia in gratiam et favorem nobilitatis 8 Iugurtha veniret. quorum pars spe alii praemio inducti singulos ex senatu ambiundo nitebantur, ne 9 gravius in eum consuleretur. igitur ubi legati satis confidunt, die constituto senatus utrisque datur. tum Adherbalem hoc modo locutum accepimus:

14

'Patres conscripti, Micipsa pater meus moriens mihi praecepit, uti regni Numidiae tantum modo procurationem existumarem meam, ceterum ius et imperium eius penes vos esse; simul eniterer domi militiaeque quam maxumo usui esse populo Romano, vos mihi cognatorum, vos adfinium loco ducerem: si ea fecissem, in vostra amicitia exercitum divitias muni- ' 2 menta regni me habiturum. quae cum praecepta parentis mei agitarem, Iugurtha, homo omnium quos terra sustinet sceleratissumus, contempto imperio vostro Masinissae me nepotem et iam ab stirpe socium atque amicum populi Romani regno fortunisque omnibus expulit.

3 Atque ego, patres conscripti, quoniam eo miseriarum venturus eram, vellem potius ob mea quam ob maiorum meorum benificia posse me a vobis auxilium petere, ac maxume deberi mihi benificia a populo Romano, quibus non egerem, secundum ea, si deside4 randa erant, uti debitis uterer. sed quoniam parum tuta per se ipsa probitas est, neque mihi in manu fuit, Iugurtha qualis foret, ad vos confugi, patres conscripti, quibus, quod mihi miserrumum est, cogor 5 prius oneri quam usui esse. ceteri reges aut bello victi in amicitiam a vobis recepti sunt aut in suis dubiis rebus societatem vostram adpetiverunt: familia nostra cum populo Romano bello Carthaginiensi ami

؟

citiam instituit, quo tempore magis fides eius quam fortuna petunda erat. quorum progeniem vos, patres 6 conscripti, nolite pati me nepotem Masinissae frustra a vobis auxilium petere.

Si ad impetrandum nihil causae haberem praeter 7 miserandam fortunam, quod paulo ante rex genere fama atque copiis potens, nunc deformatus aerumnis, inops alienas opes expecto, tamen erat maiestatis populi Romani prohibere iniuriam neque pati cuiusquam regnum per scelus crescere. verum ego eis finibus 8 eiectus sum, quos maioribus meis populus Romanus dedit, unde pater et avos meus una vobiscum expulere Syphacem et Carthaginiensis. vostra benificia mihi erepta sunt, patres conscripti, vos in mea iniuria despecti estis. eheu me miserum! hucine, Micipsa pater, 9 benificia tua evasere, ut, quem tu parem cum liberis tuis regnique participem fecisti, is potissumum stirpis tuae extinctor sit? numquamne ergo familia nostra quieta erit? semperne in sanguine ferro fuga vorsabitur? dum Carthaginienses incolumes fuere, iure 10 omnia saeva patiebamur: hostes ab latere, vos amici procul, spes omnis in armis erat. postquam illa pestis ex Africa eiecta est, laeti pacem agitabamus, quippe quis hostis nullus erat, nisi forte quem vos iussissetis. ecce autem ex inproviso Iugurtha, intoleranda audacia 11 scelere atque superbia sese ecferens, fratre meo atque eodem propinquo suo interfecto primum regnum eius sceleris sui praedam fecit, post ubi me isdem dolis nequit capere, nihil minus quam vim aut bellum expectantem in imperio vostro, sicut videtis, extorrem patria domo, inopem et coopertum miseriis effecit, ut ubivis tutius quam in meo regno essem.

Ego sic existumabam, patres conscripti, uti prae- 12 dicantem audiveram patrem meum, qui vostram amicitiam diligenter colerent, eos multum laborem suscipere, ceterum ex omnibus maxume tutos esse. quod 13 in familia nostra fuit, praestitit, uti in omnibus bellis

« IndietroContinua »