Immagini della pagina
PDF
ePub

igitur amicitia Masinissae bona atque honesta nobis 5 permansit. sed imperi vitaeque eius finis idem fuit.

Dein Micipsa filius regnum solus optinuit Masta- 6 nabale et Gulussa fratribus morbo absumptis. is Ad- 7 herbalem et Hiempsalem ex sese genuit Iugurthamque filium Mastanabalis fratris, quem Masinissa, quod ortus ex concubina erat, privatum dereliquerat, eodem cultu quo liberos suos domi habuit.

Qui ubi primum adolevit, pollens viribus, decora 6 facie, sed multo maxume ingenio validus, non se luxui neque inertiae conrumpendum dedit, sed, uti mos gentis illius est, equitare iaculari; cursu cum aequalibus certare et, cum omnis gloria anteiret, omnibus tamen carus esse; ad hoc pleraque tempora in venando agere, leonem atque alias feras primus aut in primis ferire: plurumum facere et minumum ipse de se loqui. quibus 2 rebus Micipsa tametsi initio laetus fuerat, existumans virtutem Iugurthae regno suo gloriae fore, tamen, postquam hominem adulescentem exacta sua aetate et parvis liberis magis magisque crescere intellegit, vehementer eo negotio permotus multa cum animo suo volvebat. terrebat eum natura mortalium avida 3 imperi et praeceps ad explendam animi cupidinem, praeterea opportunitas suae liberorumque aetatis, quae etiam mediocris viros spe praedae transvorsos agit, ad hoc studia Numidarum in Iugurtham accensa, ex quibus, si talem virum dolis interfecisset, ne qua seditio aut bellum oriretur, anxius erat. his difficulta- 7 tibus circumventus ubi videt neque per vim neque insidiis obprimi posse hominem tam acceptum popularibus, quod erat Iugurtha manu promptus et adpetens gloriae militaris, statuit eum obiectare periculis et eo modo fortunam temptare.

Igitur bello Numantino Micipsa cum populo Ro- 2 mano equitum atque peditum auxilia mitteret, sperans vel ostentando virtutem vel hostium saevitia facile eum occasurum, praefecit Numidis, quos in Hispaniam

3 mittebat. sed ea res longe aliter, ac ratus erat, evenit. 4 nam Iugurtha, ut erat inpigro atque acri ingenio, ubi naturam P. Scipionis, qui tum Romanis imperator erat, et morem hostium cognovit, multo labore multaque cura, praeterea modestissume parendo et saepe obviam eundo periculis in tantam claritudinem brevi pervenerat, ut nostris vehementer carus, Numantinis 5 maxumo terrori esset. ac sane, quod difficillumum in primis est, et proelio strenuus erat et bonus consilio, quorum alterum ex providentia timorem, alterum ex 6 audacia temeritatem adferre plerumque solet. igitur imperator omnis fere res asperas per Iugurtham agere, in amicis habere, magis magisque eum in dies amplecti, quippe cuius neque consilium neque inceptum 7 ullum frustra erat. huc adcedebat munificentia animi et ingeni sollertia, quis rebus sibi multos ex Romanis familiari amicitia coniunxerat.

8

Ea tempestate in exercitu nostro fuere conplures novi atque nobiles, quibus divitiae bono honestoque potiores erant, factiosi domi, potentes apud socios, clari magis quam honesti, qui Iugurthae non mediocrem animum pollicitando accendebant, si Micipsa rex occidisset, fore uti solus imperi Numidiae potiretur: in ipso maxumam virtutem, Romae omnia venalia 2 esse. sed postquam Numantia deleta P. Scipio dimittere auxilia et ipse revorti domum decrevit, donatum atque laudatum magnifice pro contione Iugurtham in praetorium abduxit ibique secreto monuit, ut potius publice quam privatim amicitiam populi Romani coleret neu quibus largiri insuesceret: periculose a paucis emi quod multorum esset. si permanere vellet in suis artibus, ultro illi et gloriam et regnum venturum: sin properantius pergeret, suamet ipsum pe9 cunia praecipitem casurum. sic locutus cum litteris eum, quas Micipsae redderet, dimisit. earum sententia haec erat:

2

Iugurthae tui bello Numantino longe maxuma

virtus fuit, quam rem tibi certo scio gaudio esse. nobis ob merita sua carus est: ut idem senatui et populo Romano sit, summa ope nitemur. tibi quidem pro nostra amicitia gratulor. en habes virum dignum te atque avo suo Masinissa.'

Igitur rex, ubi ea, quae fama acceperat, ex lit- 3 teris imperatoris ita esse cognovit, cum virtute tum gratia viri permotus flexit animum suum et Iugurtham benificiis vincere aggressus est, statimque eum adoptavit et testamento pariter cum filiis heredem instituit.

Sed ipse paucos post annos morbo atque aetate 4 confectus cum sibi finem vitae adesse intellegeret, coram amicis et cognatis itemque Adherbale et Hiempsale filiis dicitur huiusce modi verba cum Iugurtha habuisse:

'Parvom ego, Iugurtha, te amisso patre sine spe 10 sine opibus in regnum meum accepi, existumans non minus me tibi, quam [liberis] si genuissem, ob benificia carum fore. neque ea res falsum me habuit. nam, ut alia magna et egregia tua omittam, novis- 2 sume rediens Numantia meque regnumque meum gloria honoravisti tuaque virtute nobis Romanos ex amicis amicissumos fecisti. in Hispania nomen familiae renovatum est. postremo, quod difficillumum inter mortalis est, gloria invidiam vicisti.

Nunc, quoniam mihi natura finem vitae facit, per 3 hanc dexteram, per regni fidem moneo obtestorque te, uti hos, qui tibi genere propinqui, benificio meo fratres sunt, caros habeas neu malis alienos adiungere quam sanguine coniunctos retinere. non exercitus neque 4 thesauri praesidia regni sunt, verum amici, quos neque armis cogere neque auro parare queas: officio et fide pariuntur. quis autem amicior quam frater fratri? 5 aut quem alienum fidum invenies, si tuis hostis fueris? equidem ego vobis regnum trado firmum, si boni & eritis, sin mali, inbecillum. nam concordia parvae res crescunt, discordia maxumae dilabuntur.

7 Ceterum ante hos te, Iugurtha, qui aetate et sapientia prior es, ne aliter quid eveniat, providere decet. nam in omni certamine qui opulentior est, etiam si accipit iniuriam, tamen, quia plus potest, facere 8 videtur. vos autem, Adherbal et Hiempsal, colite observate talem hunc virum, imitamini virtutem et enitimini, ne ego meliores liberos sumpsisse videar quam genuisse.'

11 Ad ea Iugurtha, tametsi regem ficta locutum intellegebat et ipse longe aliter animo agitabat, tamen pro tempore benigne respondit.

2 Micipsa paucis post diebus moritur. postquam illi more regio iusta magnifice fecerant, reguli in unum convenerunt, ut inter se de cunctis negotiis disceptarent. sed Hiempsal, qui minumus ex illis erat, natura ferox et iam antea ignobilitatem Iugurthae, quia materno genere inpar erat, despiciens, dextra Adherbalem adsedit, ne medius ex tribus, quod apud Nu4 midas honori ducitur, Iugurtha foret. dein tamen, ut aetati concederet, fatigatus a fratre, vix in partem 5 alteram transductus est. ibi cum multa de administrando imperio dissererent, Iugurtha inter alias res iacit oportere quinquenni consulta et decreta omnia rescindi, nam per ea tempora confectum annis Mi6 cipsam parum animo valuisse. tum idem Hiempsal placere sibi respondit, nam ipsum illum tribus pro7 xumis annis adoptatione in regnum pervenisse. quod verbum in pectus Iugurthae altius, quam quisquam 8 ratus erat, descendit. itaque ex eo tempore ira et metu anxius moliri parare atque ea modo cum animo 9 habere, quibus Hiempsal per dolum caperetur. quae ubi tardius procedunt neque lenitur animus ferox, statuit quovis modo inceptum perficere.

12

Primo conventu, quem ab regulis factum supra memoravi, propter dissensionem placuerat dividi the2 sauros finisque imperi singulis constitui. itaque tempus ad utramque rem decernitur, sed maturius ad

pecuniam distribuendam. reguli interea in loca propinqua thesauris alius alio concessere. sed Hiempsal 3 in oppido Thirmida forte eius domo utebatur, qui proxumus lictor Iugurthae carus acceptusque ei semper fuerat. quem ille casu ministrum oblatum promissis onerat inpellitque, uti tamquam suam visens domum eat, portarum clavis adulterinas paret (nam verae ad Hiempsalem referebantur): ceterum, ubi res postularet, se ipsum cum magna manu venturum. Numida man- 4 data brevi conficit atque, uti doctus erat, noctu Iugurthae milites introducit. qui postquam in aedis inru- 5 pere, divorsi regem quaerere, dormientis alios alios occursantis interficere, scrutari loca abdita, clausa effringere, strepitu et tumultu omnia miscere, cum interim Hiempsal reperitur occultans se tugurio mulieris ancillae, quo initio pavidus et ignarus loci perfugerat. Numidae caput eius, uti iussi erant, ad Iugur- 6 tham referunt.

Ceterum fama tanti facinoris per omnem Africam 13 brevi divolgatur. Adherbalem omnisque, qui sub imperio Micipsae fuerant, metus invadit. in duas partis discedunt Numidae: plures Adherbalem secuntur, sed illum alterum bello meliores. igitur Iugurtha quam 2 maxumas potest copias armat, urbis partim vi alias voluntate imperio suo adiungit, omni Numidiae imperare parat. Adherbal tametsi Romam legatos miserat, 3 qui senatum docerent de caede fratris et fortunis suis, tamen fretus multitudine militum parabat armis contendere. sed ubi res ad certamen venit, victus ex 4 proelio profugit in provinciam ac deinde Romam contendit. tum Iugurtha patratis consiliis, postquam 5 omni Numidia potiebatur, in otio facinus suum cum animo reputans timere populum Romanum neque advorsus iram eius usquam nisi in avaritia nobilitatis et pecunia sua spem habere. itaque paucis diebus cum 6 auro et argento multo Romam legatos mittit, quis praecepit, primum uti veteres amicos muneribus ex

SALLUSTIUS.

4

« IndietroContinua »