Immagini della pagina
PDF
ePub

tabat, praeter nomen cetera ignarus populi Romani itemque nobis neque bello neque pace antea cognitus. de Africa et eius incolis ad necessitudinem rei satis 8 dictum.

Postquam diviso regno legati Africa decessere et 20 Iugurtha contra timorem animi praemia sceleris adeptum sese videt, certum esse ratus, quod ex amicis apud Numantiam acceperat, omnia Romae venalia esse, simul et illorum pollicitationibus accensus, quos paulo ante muneribus expleverat, in regnum Adherbalis animum intendit. ipse acer bellicosus; at is quem pete- 2 bat quietus inbellis, placido ingenio, opportunus iniuriae, metuens magis quam metuendus. igitur ex 3 inproviso finis eius cum magna manu invadit, multos mortalis cum pecore atque alia praeda capit, aedificia incendit, pleraque loca hostiliter cum equitatu adcedit, deinde cum omni multitudine in regnum suum 4 convortit, existumans Adherbalem dolore permotum iniurias suas manu vindicaturum eamque rem belli causam fore. at ille, quod neque se parem armis 5 existumabat et amicitia populi Romani magis quam Numidis fretus erat, legatos ad Iugurtham de iniuriis questum misit. qui tametsi contumeliosa dicta rettulerant, prius tamen omnia pati decrevit quam bellum sumere, quia temptatum antea secus cesserat. neque 6 eo magis cupido Iugurthae minuebatur, quippe qui totum eius regnum animo iam invaserat. itaque non 7 uti antea cum praedatoria manu, sed magno exercitu conparato bellum gerere coepit et aperte totius Numidiae imperium petere. ceterum qua pergebat, urbis 8 agros vastare, praedas agere, suis animum hostibus terrorem augere. Adherbal ubi intellegit eo processum, 21 uti regnum aut relinquendum esset aut armis retinendum, necessario copias parat et Iugurthae obvius procedit. interim haud longe a mari prope Cirtam op- 2 pidum utriusque exercitus consedit et, quia diei extremum erat, proelium non inceptum. sed ubi ple

rumque noctis processit, obscuro etiam tum lumine milites Iugurthini signo dato castra hostium invadunt, semisomnos partim alios arma sumentis fugant funduntque. Adherbal cum paucis equitibus Cirtam profugit, et ni multitudo togatorum fuisset, quae Numidas insequentis moenibus prohibuit, uno die inter duos reges coeptum atque patratum bellum foret. 3 igitur Iugurtha oppidum circumsedit, vineis turribus

que et machinis omnium generum expugnare aggreditur, maxume festinans tempus legatorum antecapere, quos ante proelium factum ab Adherbale Romam missos audiverat.

4

Sed postquam senatus de bello eorum accepit, tres adulescentes in Africam legantur, qui ambos reges adeant, senatus populique Romani verbis nuntient velle et censere eos ab armis discedere, de controvorsiis suis iure potius quam bello disceptare: ita se22 que illisque dignum esse. legati in Africam matu

rantes veniunt, eo magis quod Romae, dum proficisci parant, de proelio facto et oppugnatione Cirtae audie2 batur; sed is rumor clemens erat. quorum Iugurtha accepta oratione respondit sibi neque maius quicquam neque carius auctoritate senatus esse. ab adulescentia ita se enisum, ut ab optumo quoque probaretur; virtute, non malitia P. Scipioni, summo viro, placuisse; ob easdem artis a Micipsa, non penuria liberorum in 3 regnum adoptatum esse. ceterum, quo plura bene atque strenue fecisset, eo animum suum iniuriam minus 4 tolerare. Adherbalem dolis vitae suae insidiatum; quod ubi conperisset, sceleri eius obviam isse. populum Romanum neque recte neque pro bono facturum, si ab iure gentium sese prohibuerit. postremo de om5 nibus rebus legatos Romam brevi missurum. ita utrique digrediuntur. Adherbalis appellandi copia non fuit.

[ocr errors]

23 Iugurtha ubi eos Africa decessisse ratus est neque propter loci naturam Cirtam armis expugnare

potest, vallo atque fossa moenia circumdat, turris extruit easque praesidiis firmat; praeterea dies noctisque aut per vim aut dolis temptare, defensoribus moenium praemia modo modo formidinem ostentare, suos hortando ad virtutem adrigere: prorsus intentus cuncta parare. Adherbal ubi intellegit omnis suas fortunas 2 in extremo sitas, hostem infestum, auxili spem nullam, penuria rerum necessariarum bellum trahi non posse, ex eis, qui una Cirtam profugerant, duos maxume inpigros delegit: eos multa pollicendo ac miserando casum suum confirmat, uti per hostium munitiones noctu ad proxumum mare, dein Romam pergerent. Numidae paucis diebus iussa efficiunt. litterae Ad-24 herbalis in senatu recitatae, quarum sententia haec fuit:

'Non mea culpa saepe ad vos oratum mitto, pa- 2 tres conscripti, sed vis Iugurthae subigit, quem tanta lubido extinguendi me invasit, ut neque vos neque deos inmortalis in animo habeat, sanguinem meum quam omnia malit. itaque quintum iam mensem so- 3 cius et amicus populi Romani armis obsessus teneor; neque mihi Micipsae patris mei benificia neque vostra decreta auxiliantur; ferro an fame acrius urgear, incertus sum.

Plura de Iugurtha scribere dehortatur me fortuna 4 mea et iam antea expertus sum parum fidei miseris esse; nisi tamen intellego illum supra quam ego sum 5 petere neque simul amicitiam vostram et regnum meum sperare. utrum gravius existumet, nemini occultum est. nam initio occidit Hiempsalem fratrem 6 meum, deinde patrio regno me expulit. quae sane fuerint nostrae iniuriae, nihil ad vos. verum nunc 7 vostrum regnum armis tenet; me, quem vos imperatorem Numidis posuistis, clausum obsidet; legatorum verba quanti fecerit, pericula mea declarant. quid est 8 relicum nisi vis vostra, quo moveri possit? nam ego 9 quidem vellem, et haec, quae scribo, et illa, quae antea

in senatu questus sum, vana forent potius, quam miseria mea fidem verbis faceret.

10 Sed quoniam eo natus sum, ut Iugurthae scelerum ostentui essem, non iam mortem neque aerumnas, tantum modo inimici imperium et cruciatus corporis deprecor. regno Numidiae, quod vostrum est, uti lubet, consulite: me manibus inpiis eripite, per maiestatem imperi, per amicitiae fidem, si ulla apud vos memoria remanet avi mei Masinissae.'

25

His litteris recitatis fuere qui exercitum in Africam mittundum censerent et quam primum Adherbali subveniundum: de Iugurtha interim uti consuleretur, 2 quoniam legatis non paruisset. sed ab isdem illis

regis fautoribus summa ope enisum est, ne tale de3 cretum fieret. ita bonum publicum, ut in plerisque 4 negotiis solet, privata gratia devictum. legantur tamen in Africam maiores natu nobiles, amplis honoribus usi. in quis fuit M. Scaurus, de quo supra me5 moravimus, consularis et tum senatus princeps. ei, quod res in invidia erat, simul et ab Numidis obsecrati, triduo navem ascendere. dein brevi Uticam adpulsi litteras ad Iugurtham mittunt: quam ocissume ad provinciam adcedat, seque ad eum ab senatu mis6 sos. ille ubi accepit homines claros, quorum auctoritatem Romae pollere audiverat, contra inceptum suum venisse, primo conmotus metu atque lubidine 7 divorsus agitabatur: timebat iram senatus, ni paruisset legatis; porro animus cupidine caecus ad inceptum 8 scelus rapiebatur. vicit tamen in avido ingenio pra9 vom consilium. igitur exercitu circumdato summa vi Cirtam inrumpere nititur, maxume sperans diducta manu hostium aut vi aut dolis sese casum victoriae 10 inventurum. quod ubi secus procedit neque quod intenderat, efficere potest, ut prius quam legatos conveniret, Adherbalis potiretur, ne amplius morando Scaurum, quem plurumum metuebat, incenderet, cum 11 paucis equitibus in provinciam venit. ac tametsi se

nati verbis graves minae nuntiabantur, quod ab oppugnatione non desisteret, multa tamen oratione consumpta legati frustra discessere.

Ea postquam Cirtae audita sunt, Italici, quorum 26 virtute moenia defensabantur, confisi deditione facta propter magnitudinem populi Romani inviolatos sese fore, Adherbali suadent, uti seque et oppidum Iugurthae tradat, tantum ab eo vitam paciscatur: de ceteris senatui curae fore. at ille, tametsi omnia potiora fide 2 Iugurthae rebatur, tamen, quia penes eosdem, si advorsaretur, cogundi potestas erat, ita, uti censuerant Italici, deditionem facit. Iugurtha in primis Adher- 3 balem excruciatum necat, deinde omnis puberes Numidas atque negotiatores promiscue, uti quisque armatus obvius fuerat, interficit.

Quod postquam Romae cognitum est et res in 27 senatu agitari coepta, idem illi ministri regis interpellando ac saepe gratia, interdum iurgiis trahundo tempus, atrocitatem facti leniebant. ac ni C. Mem- 2 mius tribunus plebis designatus, vir acer et infestus potentiae nobilitatis, populum Romanum edocuisset id agi, ut per paucos factiosos Iugurthae scelus condonaretur, profecto omnis invidia prolatandis consultationibus dilapsa foret: tanta vis gratiae atque pecuniae regis erat. sed ubi senatus delicti conscientia 3 populum timet, lege Sempronia provinciae futuris consulibus Numidia atque Italia decretae; consules decla- 4 rati P. Scipio Nasica L. Bestia; Calpurnio Numidia, Scipioni Italia obvenit. deinde exercitus, qui in Afri- 5 cam portaretur, scribitur, stipendium aliaque, quae bello usui forent, decernuntur.

At Iugurtha contra spem nuntio accepto, quippe 28 cui Romae omnia venire in animo haeserat, filium et cum eo duos familiaris ad senatum legatos mittit eisque uti illis, quos Hiempsale interfecto miserat, praecipit, omnis mortalis pecunia aggrediantur. qui 2 postquam Romam adventabant, senatus a Bestia con

« IndietroContinua »