Immagini della pagina
PDF
ePub

in senatu questus sum, vana forent potius, quam miseria mea fidem verbis faceret.

10 Sed quoniam eo natus sum, ut Iugurthae scelerum ostentui essem, non iam mortem neque aerumnas, tantum modo inimici imperium et cruciatus corporis deprecor. regno Numidiae, quod vostrum est, uti lubet, consulite: me manibus inpiis eripite, per maiestatem imperi, per amicitiae fidem, si ulla apud vos memoria remanet avi mei Masinissae.'

25

His litteris recitatis fuere qui exercitum in Africam mittundum censerent et quam primum Adherbali subveniundum: de Iugurtha interim uti consuleretur, 2 quoniam legatis non paruisset. sed ab isdem illis

regis fautoribus summa ope enisum est, ne tale de3 cretum fieret. ita bonum publicum, ut in plerisque 4 negotiis solet, privata gratia devictum. legantur tamen in Africam maiores natu nobiles, amplis honoribus usi. in quis fuit M. Scaurus, de quo supra me5 moravimus, consularis et tum senatus princeps. ei, quod res in invidia erat, simul et ab Numidis obsecrati, triduo navem ascendere. dein brevi Uticam adpulsi litteras ad Iugurtham mittunt: quam ocissume ad provinciam adcedat, seque ad eum ab senatu mis6 sos. ille ubi accepit homines claros, quorum auctoritatem Romae pollere audiverat, contra inceptum suum venisse, primo conmotus metu atque lubidine 7 divorsus agitabatur: timebat iram senatus, ni paruisset legatis; porro animus cupidine caecus ad inceptum 8 scelus rapiebatur. vicit tamen in avido ingenio pra9 vom consilium. igitur exercitu circumdato summa vi Cirtam inrumpere nititur, maxume sperans diducta manu hostium aut vi aut dolis sese casum victoriae 10 inventurum. quod ubi secus procedit neque quod intenderat, efficere potest, ut prius quam legatos conveniret, Adherbalis potiretur, ne amplius morando Scaurum, quem plurumum metuebat, incenderet, cum 11 paucis equitibus in provinciam venit. ac tametsi se

nati verbis graves minae nuntiabantur, quod ab oppugnatione non desisteret, multa tamen oratione consumpta legati frustra discessere.

Ea postquam Cirtae audita sunt, Italici, quorum 26 virtute moenia defensabantur, confisi deditione facta propter magnitudinem populi Romani inviolatos sese fore, Adherbali suadent, uti seque et oppidum Iugurthae tradat, tantum ab eo vitam paciscatur: de ceteris senatui curae fore. at ille, tametsi omnia potiora fide 2 Iugurthae rebatur, tamen, quia penes eosdem, si advorsaretur, cogundi potestas erat, ita, uti censuerant Italici, deditionem facit. Iugurtha in primis Adher- 3 balem excruciatum necat, deinde omnis puberes Numidas atque negotiatores promiscue, uti quisque armatus obvius fuerat, interficit.

Quod postquam Romae cognitum est et res in 27 senatu agitari coepta, idem illi ministri regis interpellando ac saepe gratia, interdum iurgiis trahundo tempus, atrocitatem facti leniebant. ac ni C. Mem- 2 mius tribunus plebis designatus, vir acer et infestus potentiae nobilitatis, populum Romanum edocuisset id agi, ut per paucos factiosos Iugurthae scelus condonaretur, profecto omnis invidia prolatandis consultationibus dilapsa foret: tanta vis gratiae atque pecuniae regis erat. sed ubi senatus delicti conscientia 3 populum timet, lege Sempronia provinciae futuris consulibus Numidia atque Italia decretae; consules decla- 4 rati P. Scipio Nasica L. Bestia; Calpurnio Numidia, Scipioni Italia obvenit. deinde exercitus, qui in Afri- 5 cam portaretur, scribitur, stipendium aliaque, quae bello usui forent, decernuntur.

At Iugurtha contra spem nuntio accepto, quippe 28 cui Romae omnia venire in animo haeserat, filium et cum eo duos familiaris ad senatum legatos mittit eisque uti illis, quos Hiempsale interfecto miserat, praecipit, omnis mortalis pecunia aggrediantur. qui 2 postquam Romam adventabant, senatus a Bestia con

sultus est, placeretne legatos Iugurthae recipi moenibus, eique decrevere, nisi regnum ipsumque deditum venissent, uti in diebus proxumis decem Italia decede3 rent. consul Numidis ex senatus decreto nuntiari iubet. ita infectis rebus illi domum discedunt.

4 Interim Calpurnius parato exercitu legat sibi homines nobilis factiosos, quorum auctoritate quae deliquisset, munita fore sperabat. in quis fuit Scaurus, 5 cuius de natura et habitu supra memoravimus.

nam

in consule nostro multae bonaeque artes animi et corporis erant, quas omnis avaritia praepediebat: patiens laborum, acri ingenio, satis providens, belli haud 6 ignarus, firmissumus contra pericula et insidias./sed X legiones per Italiam Regium atque inde Siciliam, porro 7 ex Sicilia in Africam transvectae. igitur Calpurnius initio paratis conmeatibus acriter Numidiam ingressus est multosque mortalis et urbis aliquot pugnando 29 cepit. sed ubi Iugurtha per legatos pecunia temptare bellique, quod administrabat, asperitatem ostendere 2 coepit, animus aeger avaritia facile convorsus est. ceterum socius et administer omnium consiliorum adsumitur Scaurus, qui tametsi a principio plerisque ex factione eius conruptis acerrume regem inpugnaverat, tamen magnitudine pecuniae a bono honestoque in 3 pravom abstractus est. sed Iugurtha primum tantum modo belli moram redimebat, existumans sese aliquid interim Romae pretio aut gratia effecturum. postea vero quam participem negoti Scaurum accepit, in maxumam spem adductus recuperandae pacis statuit 4 cum eis de omnibus pactionibus praesens agere. cete- X rum interea fidei causa mittitur a consule Sextius quaestor in oppidum Iugurthae Vagam. cuius rei species erat acceptio frumenti, quod Calpurnius palam legatis imperaverat, quoniam deditionis mora indutiae 5 agitabantur. igitur rex, uti constituerat, in castra venit, ac pauca praesenti consilio locutus de invidia facti sui atque uti in deditionem acciperetur, reliqua

cum Bestia et Scauro secreta transigit. dein postero die quasi per saturam sententiis exquisitis in deditionem accipitur. sed, uti pro consilio imperatum 6 erat, elephanti triginta, pecus atque equi multi cum parvo argenti pondere quaestori traduntur. Calpurnius 7 Romam ad magistratus rogandos proficiscitur. in Numidia et exercitu nostro pax agitabatur.

Postquam res in Africa gestas quoque modo actae 30 forent, fama divolgavit, Romae per omnis locos et conventus de facto consulis agitari. apud plebem gravis invidia, patres solliciti erant. probarentne tantum flagitium an decretum consulis subvorterent, parum constabat; ac maxume eos potentia Scauri, quod is auc- 2 tor et socius Bestiae ferebatur, a vero bonoque inpediebat. at C. Memmius, cuius de libertate ingeni et 3 odio potentiae nobilitatis supra diximus, inter dubitationem et moras senatus contionibus populum ad vindicandum hortari, monere, ne rem publicam, ne libertatem suam desererent, multa superba et crudelia facinora nobilitatis ostendere: prorsus intentus omni modo plebis animum incendebat.

Sed quoniam ea tempestate Romae Memmi facun- 4 dia clara pollensque fuit, decere existumavi unam ex tam multis orationem eius perscribere, ac potissumum ea dicam, quae in contione post reditum Bestiae huiusce modi verbis disseruit:

'Multa me dehortantur a vobis, Quirites, ni stu-31 dium rei publicae omnia superet: opes factionis, vostra patientia, ius nullum, ac maxume quod innocentiae plus periculi quam honoris est. nam illa quidem 2 piget dicere, his annis quindecim quam ludibrio fueritis superbiae paucorum, quam foede quamque inulti perierint vostri defensores, ut vobis animus ab ignavia atque socordia conruptus sit, qui ne nunc quidem ob- 3 noxiis inimicis exurgitis atque etiam nunc timetis eos, quibus decet terrori esse. sed quamquam haec talia 4 sunt, tamen obviam ire factionis potentiae animus sub

5 igit. certe ego libertatem, quae mihi a parente meo tradita est, experiar. verum id frustra an ob rem faciam, in vostra manu situm est, Quirites.

6 Neque ego vos hortor, quod saepe maiores vostri fecere, uti contra iniurias armati eatis. nihil vi, nihil secessione opus est: necesse est, suomet ipsi more 7 praecipites eant. occiso Ti. Graccho, quem regnum parare aiebant, in plebem Romanam quaestiones habitae sunt; post C. Gracchi et M. Fulvi caedem item vostri ordinis multi mortales in carcere necati sunt: utriusque cladis non lex, verum lubido eorum finem 8 fecit. sed sane fuerit regni paratio plebi sua restituere; quicquid sine sanguine civium ulcisci nequitur, 9 iure factum sit. superioribus annis taciti indignabamini aerarium expilari, reges et populos liberos paucis nobilibus vectigal pendere, penes eosdem et summam gloriam et maxumas divitias esse. tamen haec talia facinora inpune suscepisse parum habuere itaque postremo leges, maiestas vostra, divina et humana omnia 10 hostibus tradita sunt. neque eos qui ea fecere pudet aut paenitet, sed incedunt per ora vostra magnifici, sacerdotia et consulatus, pars triumphos suos ostentantes: proinde quasi ea honori, non praedae habeant. 11 servi aere parati iniusta imperia dominorum non perferunt: vos, Quirites, in imperio nati aequo animo 12 servitutem toleratis? at qui sunt ei, qui rem publicam occupavere? homines sceleratissumi, cruentis manibus, immani avaritia, nocentissumi et idem superbissumi, quibus fides decus pietas, postremo honesta 13 atque inhonesta omnia quaestui sunt. pars eorum occidisse tribunos plebis, alii quaestiones iniustas, plerique caedem in vos fecisse pro munimento habent. 14 ita quam quisque pessume fecit, tam maxume tutus est. metum ab scelere suo ad ignaviam vostram transtulere, quos omnis eadem cupere, eadem odisse, eadem 15 metuere in unum coegit. sed haec inter bonos ami16 citia, inter malos factio est. quod si tam vos liber

« IndietroContinua »