Immagini della pagina
PDF
ePub

tatis curam haberetis, quam illi ad dominationem accensi sunt, profecto neque res publica sicuti nunc vastaretur et benificia vostra penes optumos, non audacissumos forent. maiores vostri parandi iuris et maie- 17 statis constituendae gratia bis per secessionem armati Aventinum occupavere: vos pro libertate, quam ab illis accepistis, nonne summa ope nitemini? atque eo vehementius, quo maius dedecus est parta amittere quam omnino non paravisse.

Dicet aliquis quid igitur censes?" vindicandum 18 in eos, qui hosti prodidere rem publicam, non manu neque vi, quod magis vos fecisse quam illis accidisse indignum est, verum quaestionibus et indicio ipsius Iugurthae. qui si dediticius est, profecto iussis vostris 19 oboediens erit: sin ea contemnit, scilicet existumabitis, qualis illa pax aut deditio sit, ex qua ad Iugurtham scelerum inpunitas, ad paucos potentis maxumae divitiae, ad rem publicam damna atque dedecora pervenerint. nisi forte nondum etiam vos dominationis eorum 20 satietas tenet et illa quam haec tempora magis placent, cum regna provinciae, leges iura iudicia, bella atque paces, postremo divina et humana omnia penes paucos erant, vos autem, hoc est populus Romanus, invicti ab hostibus, imperatores omnium gentium, satis habebatis animam retinere. nam servitutem quidem quis vostrum recusare audebat?

Atque ego tametsi viro flagitiosissumum existumo 21 inpune iniuriam accepisse, tamen vos hominibus sceleratissumis ignoscere, quoniam cives sunt, aequo animo paterer, ni misericordia in perniciem casura esset. nam 22 et illis, quantum inportunitatis habent, parum est inpune male fecisse, nisi deinde faciundi licentia eripitur, et vobis aeterna sollicitudo remanebit, cum intellegetis aut serviundum esse aut per manus libertatem retinendam. nam fidei quidem aut concordiae quae 23 spes est? dominari illi volunt, vos liberi esse; facere illi iniurias, vos prohibere; postremo sociis nostris

SALLUSTIUS.

5

24 veluti hostibus, hostibus pro sociis utuntur. potestne in tam divorsis mentibus pax aut amicitia esse? 25 Qua re moneo hortorque vos, ne tantum scelus inpunitum omittatis. non peculatus aerari factus est neque per vim sociis ereptae pecuniae, quae quamquam gravia sunt, tamen consuetudine iam pro nihilo habentur: hosti acerrumo prodita senatus auctoritas, proditum imperium vostrum est; domi militiaeque res 26 publica venalis fuit. quae nisi quaesita erunt, nisi vindicatum in noxios, quid erit relicum, nisi ut illis qui ea fecere oboedientes vivamus? nam inpune quae 27 lubet facere, id est regem esse. neque ego vos, Quirites, hortor, ut malitis civis vostros perperam quam recte fecisse, sed ne ignoscundo malis bonos per28 ditum eatis. [ad hoc] in re publica multo praestat benifici quam malifici inmemorem esse: bonus tantum modo segnior fit, ubi neglegas, at malus inpro29 bior. ad hoc si iniuriae non sint, haud saepe auxili egeas.'

32 Haec atque alia huiusce modi saepe [in] dicundo Memmius populo persuadet, uti L. Cassius, qui tum praetor erat, ad Iugurtham mitteretur eumque interposita fide publica Romam duceret, quo facilius indicio regis Scauri et reliquorum, quos pecuniae captae arcessebat, delicta patefierent.

2

Dum haec Romae geruntur, qui in Numidia relicti a Bestia exercitui praeerant, secuti morem imperatoris 3 sui pluruma et flagitiosissuma facinora fecere. fuere qui auro conrupti elephantos Iugurthae traderent, alii perfugas vendere, pars ex pacatis praedas agebant: 4 tanta vis avaritiae in animos eorum veluti tabes in5 vaserat. at Cassius praetor perlata rogatione a C. Memmio ac perculsa omni nobilitate ad Iugurtham proficiscitur eique timido et ex conscientia diffidenti rebus suis persuadet, quoniam se populo Romano dedisset, ne vim quam misericordiam eius experiri mallet. privatim praeterea fidem suam interponit, quam ille

non minoris quam publicam ducebat: talis ea tempestate fama de Cassio erat.

ac, 2

Igitur Iugurtha contra decus regium cultu quam 33 maxume miserabili cum Cassio Romam venit. tametsi in ipso magna vis animi erat, confirmatus ab omnibus, quorum potentia aut scelere cuncta ea gesserat, quae supra diximus, C. Baebium tribunum plebis magna mercede parat, cuius inpudentia contra ius et iniurias omnis munitus foret. at C. Memmius ad- 3 vocata contione, quamquam regi infesta plebes erat et pars in vincula duci iubebat, pars, nisi socios sceleris sui aperiret, more maiorum de hoste supplicium sumi, dignitati quam irae magis consulens sedare motus et animos eorum mollire, postremo confirmare fidem publicam per sese inviolatam fore. post ubi 4 silentium coepit, producto Iugurtha verba facit, Romae Numidiaeque facinora eius memorat, scelera in patrem fratresque ostendit. quibus iuvantibus quibusque ministris ea egerit, quamquam intellegat populus Romanus, tamen velle manifesta magis ex illo habere. si verum aperiat, in fide et clementia populi Romani magnam spem illi sitam: sin reticeat, non sociis saluti fore, sed se suasque spes conrupturum. deinde ubi 34 Memmius dicundi finem fecit et Iugurtha respondere iussus est, C. Baebius tribunus plebis, quem pecunia conruptum supra diximus, regem tacere iubet, ac tametsi multitudo, quae in contione aderat, vehementer accensa terrebat eum clamore voltu, saepe impetu atque aliis omnibus, quae ira fieri amat, vicit tamen inpudentia. ita populus ludibrio habitus ex contione 2 discedit; Iugurthae Bestiaeque et ceteris, quos illa quaestio exagitabat, animi augescunt.

Erat ea tempestate Romae Numida quidam nomine 35 Massiva, Gulussae filius, Masinissae nepos, qui, quia in dissensione regum Iugurthae advorsus fuerat, dedita Cirta et Adherbale interfecto profugus ex patria abierat. huic Sp. Albinus, qui proxumo anno post 2

Bestiam cum Q. Minucio Rufo consulatum gerebat, persuadet, quoniam ex stirpe Masinissae sit Iugurthamque ob scelera invidia cum metu urgeat, regnum 3 Numidiae ab senatu petat. avidus consul belli gerundi movere quam senescere omnia malebat. ipsi 4 provincia Numidia, Minucio Macedonia evenerat. quae postquam Massiva agitare coepit neque Iugurthae in amicis satis praesidi est, quod eorum alium conscientia alium mala fama et timor inpediebat, Bomilcari, proxumo ac maxume fido sibi, imperat, pretio, sicuti multa confecerat, insidiatores Massivae paret ac maxume occulte, sin id parum procedat, quovis modo Numi5 dam interficiat. Bomilcar mature regis mandata exequitur et per homines talis negoti artifices itinera egressusque eius, postremo loca atque tempora cuncta explorat. deinde, ubi res postulabat, insidias tendit. 6 igitur unus ex eo numero, qui ad caedem parati erant, paulo inconsultius Massivam aggreditur. illum obtruncat, sed ipse deprehensus multis hortantibus et in 7 primis Albino consule indicium profitetur. fit reus magis ex aequo bonoque quam ex iure gentium Bomilcar, comes eius, qui Romam fide publica venerat. 8 at Iugurtha manifestus tanti sceleris non prius omisit contra verum niti, quam animadvortit supra gra9 tiam atque pecuniam suam invidiam facti esse. igitur, quamquam in priore actione ex amicis quinquaginta vades dederat, regno magis quam vadibus consulens clam in Numidiam Bomilcarem dimittit, veritus, ne reliquos popularis metus invaderet parendi sibi, si de illo supplicium sumptum foret. et ipse paucis diebus eodem profectus est, iussus a senatu Italia de10 cedere. sed postquam Roma egressus est, fertur saepe eo tacitus respiciens postremo dixisse 'urbem venalem et mature perituram, si emptorem invenerit.' 36 Interim Albinus renovato bello conmeatum stipendium aliaque, quae militibus usui forent, maturat in Africam portare; ac statim ipse profectus, uti ante

comitia, quod tempus haud longe aberat, armis aut deditione aut quovis modo bellum conficeret. at contra 2 Iugurtha trahere omnia et alias, deinde alias morae causas facere, polliceri deditionem ac deinde metum simulare, cedere instanti et paulo post, ne sui diffiderent, instare: ita belli modo modo pacis mora consulem ludificare. ac fuere qui tum Albinum haud ignarum con- 3 sili regis existumarent neque ex tanta properantia tam facile tractum bellum socordia magis quam dolo crederent. sed postquam dilapso tempore comitiorum dies 4 adventabat, Albinus Aulo fratre in castris pro praetore relicto Romam decessit.

Ea tempestate Romae seditionibus tribuniciis atro-37 citer res publica agitabatur. P. Lucullus et L. Annius 2 tribuni plebis resistentibus conlegis continuare magistratum nitebantur, quae dissensio totius anni comitia inpediebat. ea mora in spem adductus Aulus, quem 3 pro praetore in castris relictum supra diximus, aut conficiundi belli aut terrore exercitus ab rege pecuniae capiundae milites mense Ianuario ex hibernis in expeditionem evocat, magnisque itineribus hieme aspera pervenit ad oppidum Suthul, ubi regis thesauri erant. quod quamquam et saevitia temporis et opportunitate 4 loci neque capi neque obsideri poterat (nam circum murum situm in praerupti montis extremo planities limosa hiemalibus aquis paludem fecerat), tamen aut simulandi gratia, quo regi formidinem adderet, aut cupidine caecus ob thesauros oppidi potiundi vineas agere, aggerem iacere aliaque, quae incepto usui forent, properare. at Iugurtha cognita vanitate atque 38 inperitia legati subdole eius augere amentiam, missitare supplicantis legatos, ipse quasi vitabundus per saltuosa loca et tramites exercitum ductare. denique 2 Aulum spe pactionis perpulit, uti relicto Suthule in abditas regiones sese veluti cedentem insequeretur (ita delicta occultiora fuere). interea per homines calli- 3 dos diu noctuque exercitum temptabat, centuriones

« IndietroContinua »