Immagini della pagina
PDF
ePub

8 formido latius cresceret, divorsi agebant. eo tempore Iugurtha per collis sequi, tempus aut locum pugnae quaerere, qua venturum hostem audierat, pabulum et aquarum fontis, quorum penuria erat, conrumpere, modo se Metello interdum Mario ostendere, postremos in agmine temptare ac statim in collis regredi, rursus aliis, post aliis minitari, neque proelium facere neque otium pati, tantum modo hostem ab incepto retinere.

56

Romanus imperator ubi se dolis fatigari videt neque ab hoste copiam pugnandi fieri, urbem magnam et in ea parte, qua sita erat, arcem regni nomine Zamam statuit oppugnare, ratus, id quod negotium poscebat, Iugurtham laborantibus suis auxilio ventu2 rum ibique proelium fore. at ille, quae parabantur a perfugis edoctus, magnis itineribus Metellum antevenit. oppidanos hortatur, moenia defendant, additis auxilio perfugis, quod genus ex copiis regis, quia fallere nequibat, firmissumum erat; praeterea pollicetur 3 in tempore semet cum exercitu adfore. ita conpositis rebus in loca quam maxume occulta discedit, ac post paulo cognoscit Marium ex itinere frumentatum cum paucis cohortibus Siccam missum, quod oppidum primum omnium post malam pugnam ab rege defecerat. 4 eo cum delectis equitibus noctu pergit et iam egredientibus Romanis in porta pugnam facit, simul magna voce Siccensis hortatur, uti cohortis ab tergo circumveniant: fortunam illis praeclari facinoris casum dare; si id fecerint, postea sese in regno, illos in libertate 5 sine metu aetatem acturos. ac ni Marius signa inferre atque evadere oppido properavisset, profecto cuncti aut magna pars Siccensium fidem mutavissent: 6 tanta mobilitate sese Numidae gerunt. sed milites Iugurthini, paulisper ab rege sustentati, postquam maiore vi hostes urgent, paucis amissis profugi dis

cedunt.

57 Marius ad Zamam pervenit. id oppidum, in campo situm, magis opere quam natura munitum erat, nullius

idoneae rei egens, armis virisque opulentum. igitur 2 Metellus pro tempore atque loco paratis rebus cuncta moenia exercitu circumvenit, legatis imperat, ubi quisque curaret. deinde signo dato undique simul clamor 3 ingens oritur, neque ea res Numidas terret: infensi intentique sine tumultu manent, proelium incipitur. Romani pro ingenio quisque pars eminus glande aut 4 lapidibus pugnare, alii succedere ac murum modo subfodere modo scalis aggredi, cupere proelium in manibus facere. contra ea oppidani in proxumos saxa 5 volvere, sudis pila, praeterea picem sulphure et taeda mixtam ardenti mittere. sed ne illos quidem, qui 6 procul manserant, timor animi satis muniverat; nam plerosque iacula tormentis aut manu emissa volnerabant, parique periculo sed fama inpari boni atque ignavi erant.

Dum apud Zamam sic certatur, Iugurtha ex inpro- 58 viso castra hostium cum magna manu invadit; remissis qui in praesidio erant et omnia magis quam proelium expectantibus portam inrumpit. at nostri 2 repentino metu perculsi sibi quisque pro moribus consulunt: alii fugere, alii arma capere; magna pars vol

erati aut occisi. ceterum ex omni multitudine non 3 amplius quadraginta memores nominis Romani grege facto locum cepere paulo quam alii editiorem, neque inde maxuma vi depelli quiverunt, sed tela eminus missa remittere, pauci in pluribus minus frustrari; sin Numidae propius adcessissent, ibi vero virtutem ostendere et eos maxuma vi caedere, fundere atque fugare. interim Metellus cum acerrume rem gereret, clamorem 4 ut tumultum hostilem a tergo accepit, dein convorso equo animadvortit fugam ad se vorsum fieri, quae res indicabat popularis esse. igitur equitatum omnem ad 5 castra propere misit ac statim C. Marium cum cohortibus sociorum, eumque lacrumans per amicitiam perque rem publicam obsecrat, ne quam contumeliam remanere in exercitu victore neve hostis inultos abire

6 sinat. ille brevi mandata efficit. at Iugurtha munimento castrorum inpeditus, cum alii super vallum praecipitarentur, alii in angustiis ipsi sibi properantes officerent, multis amissis in loca munita sese recepit. 7 Metellus infecto negotio, postquam nox aderat, in castra cum exercitu revortitur.

59 Igitur postero die, prius quam ad oppugnandum egrederetur, equitatum omnem in ea parte, qua regis adventus erat, pro castris agitare iubet, portas et proxuma loca tribunis dispertit, deinde ipse pergit ad oppidum atque uti superiore die murum aggreditur. 2 interim Iugurtha ex occulto repente nostros invadit: qui in proxumo locati fuerant, paulisper territi pertur3 bantur, reliqui cito subveniunt. neque diutius Numidae resistere quivissent, ni pedites cum equitibus permixti magnam cladem in congressu facerent. quibus illi freti non, uti equestri proelio solet, sequi, dein cedere, sed advorsis equis concurrere, inplicare ac perturbare aciem: ita expeditis peditibus suis hostis paene victos dare.

60 Eodem tempore apud Zamam magna vi certabatur. ubi quisque legatus aut tribunus curabat, eo acerrume niti, neque alius in alio magis quam in sese spem habere; pariterque oppidani agere: oppugnare aut parare omnibus locis, avidius alteri alteros sauciare quam 2 semet tegere, clamor permixtus hortatione laetitia gemitu, item strepitus armorum ad caelum ferri, tela 3 utrimque volare. sed illi, qui moenia defensabant, ubi hostes paulum modo pugnam remiserant, intenti 4 proelium equestre prospectabant. eos, uti quaeque Iugurthae res erant, laetos modo modo pavidos animadvorteres, ac, sicuti audiri a suis aut cerni possent, monere alii alii hortari, aut manu significare aut niti corporibus et ea huc et illue quasi vitabundi aut ia5 cientes tela agitare. quod ubi Mario cognitum est (nam is in ea parte curabat), consulto lenius agere ac diffidentiam rei simulare, pati Numidas sine tu

multu regis proelium visere. ita illis studio suorum 6 adstrictis repente magna vi murum aggreditur. et iam scalis egressi milites prope summa ceperant, cum oppidani concurrunt, lapides ignem, alia praeterea tela ingerunt. nostri primo resistere, deinde ubi unae 7 atque alterae scalae conminutae, qui supersteterant adflicti sunt, ceteri quoquo modo potuere, pauci integri magna pars volneribus confecti, abeunt. denique 8 utrimque proelium nox diremit.

Metellus postquam videt frustra inceptum, neque 61 oppidum capi neque Iugurtham nisi ex insidiis aut suo loco pugnam facere et iam aestatem exactam esse, ab Zama discedit et in eis urbibus, quae ad se defecerant satisque munitae loco aut moenibus erant, praesidia inponit. ceterum exercitum in provinciam, 2 quae proxuma est Numidiae, hiemandi gratia conlocat. neque id tempus ex aliorum more quieti aut luxuriae 3 concedit, sed, quoniam armis bellum parum procedebat, insidias regi per amicos tendere et eorum perfidia pro armis uti parat. igitur Bomilcarem, qui Romae 4 cum Iugurtha fuerat et inde vadibus datis de Massivae nece iudicium fugerat, quod ei per maxumam amicitiam maxuma copia fallundi erat, multis pollicitationibus aggreditur. ac primo efficit, uti ad se conloquendi gratia occultus veniat. deinde fide data, si Iugurtham vivom aut necatum sibi tradidisset, fore ut illi senatus inpunitatem et sua omnia concederet, facile Numidae persuadet, cum ingenio infido tum me- 5 tuenti, ne, si pax cum Romanis fieret, ipse per condiciones ad supplicium traderetur. is, ubi primum 62 opportunum fuit, Iugurtham anxium ac miserantem fortunas suas adcedit, monet atque lacrumans obtestatur, uti aliquando sibi liberisque et genti Numidarum optume meritae provideat: omnibus proeliis sese victos, agrum vastatum, multos mortalis captos occisos, regni opes conminutas esse; satis saepe iam et virtutem militum et fortunam temptatam: caveat,

2 ne illo cunctante Numidae sibi consulant. his atque talibus aliis ad deditionem regis animum inpellit. 3 mittuntur ad imperatorem legati, qui Iugurtham imperata facturum dicerent ac sine ulla pactione sese 4 regnumque suum in illius fidem tradere. Metellus propere cunctos senatorii ordinis ex hibernis accersi iubet; eorum et aliorum, quos idoneos ducebat, con5 silium habet. ita more maiorum ex consili decreto per legatos Iugurthae imperat argenti pondo ducenta milia, elephantos omnis, equorum et armorum aliquan6 tum. quae postquam sine mora facta sunt, iubet 7 omnis perfugas vinctos adduci. eorum magna pars,

uti iussum erat, adducti, pauci, cum primum deditic coepit, ad regem Bocchum in Mauretaniam abierant. 8 igitur Iugurtha, ubi armis virisque et pecunia spoliatus est, cum ipse ad imperandum Tisidium vocaretur, rursus coepit flectere animum suum et ex mala con 9 scientia digna timere. denique multis diebus per dubitationem consumptis, cum modo taedio rerum advorsarum omnia bello potiora duceret, interdum secum ipse reputaret, quam gravis casus in servitium ex regno foret, multis magnisque praesidiis nequiquam to perditis de integro bellum sumit. et Romae senatus de provinciis consultus Numidiam Metello decreverat. Per idem tempus Uticae forte C. Mario per hostias dis supplicanti magna atque mirabilia portendi haruspex dixerat: proinde quae animo agitabat, fretus dis ageret, fortunam quam saepissume experiretur: 2 cuncta prospere eventura. at illum iam antea consulatus ingens cupido exagitabat, ad quem capiundum praeter vetustatem familiae alia omnia abunde erant: industria probitas, militiae magna scientia, animus belli ingens domi modicus, lubidinis et divitiarum victor, tantum modo gloriae avidus.

63

3 Sed is natus et omnem pueritiam Arpini altus, ubi primum aetas militiae patiens fuit, stipendiis faciundis, non Graeca facundia neque urbanis munditiis

« IndietroContinua »