Immagini della pagina
PDF
ePub

multu regis proelium visere. ita illis studio suorum 6 adstrictis repente magna vi murum aggreditur. et iam scalis egressi milites prope summa ceperant, cum oppidani concurrunt, lapides ignem, alia praeterea tela ingerunt. nostri primo resistere, deinde ubi unae 7 atque alterae scalae conminutae, qui supersteterant adflicti sunt, ceteri quoquo modo potuere, pauci integri magna pars volneribus confecti, abeunt. denique 8 utrimque proelium nox diremit.

Metellus postquam videt frustra inceptum, neque 61 oppidum capi neque Iugurtham nisi ex insidiis aut suo loco pugnam facere et iam aestatem exactam esse, ab Zama discedit et in eis urbibus, quae ad se defecerant satisque munitae loco aut moenibus erant, praesidia inponit. ceterum exercitum in provinciam, 2 quae proxuma est Numidiae, hiemandi gratia conlocat. neque id tempus ex aliorum more quieti aut luxuriae 3 concedit, sed, quoniam armis bellum parum procedebat, insidias regi per amicos tendere et eorum perfidia pro armis uti parat. igitur Bomilcarem, qui Romae 4 cum Iugurtha fuerat et inde vadibus datis de Massivae nece iudicium fugerat, quod ei per maxumam amicitiam maxuma copia fallundi erat, multis pollicitationibus aggreditur. ac primo efficit, uti ad se conloquendi gratia occultus veniat. deinde fide data, si Iugurtham vivom aut necatum sibi tradidisset, fore ut illi senatus inpunitatem et sua omnia concederet, facile Numidae persuadet, cum ingenio infido tum me- 5 tuenti, ne, si pax cum Romanis fieret, ipse per condiciones ad supplicium traderetur. is, ubi primum 62 opportunum fuit, Iugurtham anxium ac miserantem fortunas suas adcedit, monet atque lacrumans obtestatur, uti aliquando sibi liberisque et genti Numidarum optume meritae provideat: omnibus proeliis sese victos, agrum vastatum, multos mortalis captos occisos, regni opes conminutas esse; satis saepe iam et virtutem militum et fortunam temptatam: caveat,

2 ne illo cunctante Numidae sibi consulant. his atque talibus aliis ad deditionem regis animum inpellit. 3 mittuntur ad imperatorem legati, qui Iugurtham imperata facturum dicerent ac sine ulla pactione sese 4 regnumque suum in illius fidem tradere. Metellus propere cunctos senatorii ordinis ex hibernis accersi iubet; eorum et aliorum, quos idoneos ducebat, con5 silium habet. ita more maiorum ex consili decreto per legatos Iugurthae imperat argenti pondo ducenta milia, elephantos omnis, equorum et armorum aliquan6 tum. quae postquam sine mora facta sunt, iubet 7 omnis perfugas vinctos adduci. eorum magna pars, uti iussum erat, adducti, pauci, cum primum deditic coepit, ad regem Bocchum in Mauretaniam abierant. 8 igitur Iugurtha, ubi armis virisque et pecunia spoliatus est, cum ipse ad imperandum Tisidium vocaretur, rursus coepit flectere animum suum et ex mala con 9 scientia digna timere. denique multis diebus per dubitationem consumptis, cum modo taedio rerum advorsarum omnia bello potiora duceret, interdum secum ipse reputaret, quam gravis casus in servitium ex regno foret, multis magnisque praesidiis nequiquam 10 perditis de integro bellum sumit. et Romae senatus de provinciis consultus Numidiam Metello decreverat. 63 Per idem tempus Uticae forte C. Mario per hostias dis supplicanti magna atque mirabilia portendi haruspex dixerat: proinde quae animo agitabat, fretus dis ageret, fortunam quam saepissume experiretur: 2 cuncta prospere eventura. at illum iam antea consulatus ingens cupido exagitabat, ad quem capiundum praeter vetustatem familiae alia omnia abunde erant: industria probitas, militiae magna scientia, animus belli ingens domi modicus, lubidinis et divitiarum victor, tantum modo gloriae avidus.

3 Sed is natus et omnem pueritiam Arpini altus, ubi primum aetas militiae patiens fuit, stipendiis faciundis, non Graeca facundia neque urbanis munditiis

sese exercuit: ita inter artis bonas integrum ingenium brevi adolevit. ergo, ubi primum tribunatum milita- 4 rem a populo petit, plerisque faciem eius ignorantibus, factis notus per omnis tribus declaratur. deinde ab 5 eo magistratu alium, post alium sibi peperit, semperque in potestatibus eo modo agitabat, ut ampliore quam gerebat dignus haberetur. tamen is ad id loco- 6 rum talis vir (nam postea ambitione praeceps datus est) consulatum adpetere non audebat. etiam tum alios magistratus plebs, consulatum nobilitas inter se per manus tradebat. novos nemo tam clarus neque 7 tam egregiis factis erat, quin indignus illo honore et is quasi pollutus haberetur.

Igitur ubi Marius [cum] haruspicis dicta eodem in- 64 tendere videt, quo cupido animi hortabatur, ab Metello petundi gratia missionem rogat. cui quamquam virtus gloria atque alia optanda bonis superabant, tamen inerat contemptor animus et superbia, commune nobilitatis malum. itaque primum conmotus insolita re mirari 2 [primum] eius consilium et quasi per amicitiam monere, ne tam prava inciperet neu super fortunam animum gereret: non omnia omnibus cupiunda esse, debere illi res suas satis placere: postremo caveret id petere a populo Romano, quod illi iure negaretur. postquam haec 3 atque alia talia dixit neque animus Mari flectitur, respondit, ubi primum potuisset per negotia publica, facturum sese quae peteret. ac postea saepius eadem 4 postulanti fertur dixisse, ne festinaret abire: satis mature illum cum filio suo consulatum petiturum. is eo tempore contubernio patris ibidem militabat, annos natus circiter viginti. quae res Marium cum pro honore, quem adfectabat, tum contra Metellum vehementer accenderat. ita cupidine atque ira, pessumis 5 consultoribus, grassari: neque facto ullo neque dicto abstinere, quod modo ambitiosum foret; milites, quibus in hibernis praeerat, laxiore imperio quam antea habere; apud negotiatores, quorum magna multitudo

Uticae erat, criminose simul et magnifice de bello loqui: dimidia pars exercitus si sibi permitteretur, paucis diebus Iugurtham in catenis habiturum; ab imperatore consulto trahi, quod homo inanis et regiae 6 superbiae imperio nimis gauderet. quae omnia illis eo firmiora videbantur, quia diuturnitate belli res familiaris conruperant et animo cupienti nihil satis fe65 stinatur. erat praeterea in exercitu nostro Numida quidam nomine Gauda, Mastanabalis filius, Masinissae nepos, quem Micipsa testamento secundum heredem scripserat, morbis confectus et ob eam causam mente 2 paulum inminuta. cui Metellus petenti, more regum ut sellam iuxta poneret, item postea custodiae causa turmam equitum Romanorum, utrumque negaverat: honorem, quod eorum more foret, quos populus Romanus reges appellavisset, praesidium, quod contumeliosum in eos foret, si equites Romani satellites Nu3 midae traderentur. hunc Marius anxium aggreditur atque hortatur, ut contumeliarum in imperatorem cum suo auxilio poenas petat. hominem ob morbos animo parum valido secunda oratione extollit: illum regem, ingentem virum, Masinissae nepotem esse; si Iugurtha captus aut occisus foret, imperium Numidiae sine mora habiturum; id adeo mature posse evenire, si ipse con4 sul ad id bellum missus foret. itaque et illum et equites Romanos, milites et negotiatores, alios ipse, plerosque pacis spes inpellit, uti Romam ad suos necessarios aspere in Metellum de bello scribant, Ma5 rium imperatorem poscant. sic illi multis a mortalibus honestissuma suffragatione consulatus petebatur. simul ea tempestate plebs nobilitate fusa per legem Mamiliam novos extollebat. ita Mario cuncta pro

cedere. 66 Interim Iugurtha, postquam omissa deditione bellum incipit, cum magna cura parare omnia, festinare: cogere exercitum, civitatis, quae ab se defecerant, formidine aut ostentando praemia adfectare; conmunire

suos locos, arma tela aliaque, quae spe pacis amiserat, reficere aut conmercari; servitia Romanorum adlicere et eos ipsos, qui in praesidiis erant, pecunia temptare: prorsus nihil intactum neque quietum pati, cuncta agitare. igitur Vagenses, quo Metellus initio 2 Iugurtha pacificante praesidium inposuerat, fatigati regis suppliciis neque antea voluntate alienati, principes civitatis inter se coniurant. nam volgus, uti plerumque solet et maxume Numidarum, ingenio mobili, seditiosum atque discordiosum erat, cupidum novarum rerum, quieti et otio advorsum. dein conpositis inter se rebus in diem tertium constituunt, quod is festus celebratusque per omnem Africam ludum et lasciviam magis quam formidinem ostentabat. sed 3 ubi tempus fuit, centuriones tribunosque militaris et ipsum praefectum oppidi T. Turpilium Silanum alius alium domos suas invitant. eos omnis praeter Turpilium inter epulas obtruncant. postea milites palantis inermos, quippe in tali die ac sine imperio, aggrediuntur. idem plebes facit, pars edocti ab nobi- 4 litate alii studio talium rerum incitati, quis acta consiliumque ignorantibus tumultus ipse et res novae satis placebant. Romani milites, inproviso metu in- 67 certi ignarique, quid potissumum facerent, trepidare. arce oppidi, ubi signa et scuta erant, praesidium hostium, portae ante clausae fuga prohibebant. ad hoc mulieres puerique pro tectis aedificiorum saxa et alia, quae locus praebebat, certatim mittere. ita neque 2 caveri anceps malum neque a fortissumis infirmissumo generi resisti posse: iuxta boni malique, strenui et inbelles inulti obtruncari. in ea tanta asperitate sae- 3 vissumis Numidis et oppido undique clauso Turpilius praefectus unus ex omnibus Italicis intactus profugit. id misericordiane hospitis an pactione aut casu ita evenerit, parum conperimus, nisi, quia illi in tanto malo turpis vita integra fama potior fuit, inprobus intestabilisque videtur.

« IndietroContinua »