Immagini della pagina
PDF
ePub

68

Metellus postquam de rebus Vagae actis conperit, paulisper maestus ex conspectu abit. deinde ubi ira et aegritudo permixta sunt, cum maxuma cura ultum 2 ire iniurias festinat. legionem, cum qua hiemabat, et quam plurumos potest Numidas equites pariter cum occasu solis expeditos educit et postera die circiter hora tertia pervenit in quandam planitiem locis 3 paulo superioribus circumventam. ibi milites fessos itineris magnitudine et iam abnuentis omnia docet oppidum Vagam non amplius mille passuum abesse, decere illos relicum laborem aequo animo pati, dum pro civibus suis, viris fortissumis atque miserrumis, poenas caperent; praeterea praedam benigne ostentat. 4 sic animis eorum adrectis equites in primo late, pedites quam artissume ire et signa occultare iubet. 69 Vagenses ubi animum advortere ad se vorsum exercitum pergere, primo, uti erat res, Metellum esse rati portas clausere, deinde ubi neque agros vastari et eos, qui primi aderant, Numidas equites vident, rursum Iugurtham arbitrati cum magno gaudio obvii 2 procedunt. equites peditesque repente signo dato alii volgum effusum oppido caedere, alii ad portas festinare, pars turris capere: ira atque praedae spes am3 plius quam lassitudo posse. ita Vagenses biduom modo ex perfidia laetati: civitas magna et opulens cuncta 4 poenae aut praedae fuit. Turpilius, quem praefectum oppidi unum ex omnibus profugisse supra ostendimus, iussus a Metello causam dicere postquam sese parum expurgat, condemnatus verberatusque capite poenas solvit; nam is civis ex Latio erat.

70 Per idem tempus Bomilcar, cuius inpulsu Iugurtha deditionem, quam metu deseruit, inceperat, suspectus regi et ipse eum suspiciens novas res cupere, ad perniciem eius dolum quaerere, die noctuque fati2 gare animum. denique omnia temptando socium sibi adiungit Nabdalsam, hominem nobilem, magnis opibus, clarum acceptumque popularibus suis, qui plerumque

seorsum ab rege exercitum ductare et omnis res exequi solitus erat, quae Iugurthae fesso aut maioribus adstricto superaverant; ex quo illi gloria opesque inventae. igitur utriusque consilio dies insidiis statui- 3 tur; cetera, uti res posceret, ex tempore parari placuit. Nabdalsa ad exercitum profectus, quem inter 4 hiberna Romanorum iussus habebat, ne ager inultis hostibus vastaretur. is postquam magnitudine faci- 5 noris perculsus ad tempus non venit metusque rem inpediebat, Bomilcar, simul cupidus incepta patrandi et timore soci anxius, ne omisso vetere consilio novom quaereret, litteras ad eum per homines fidelis mittit, in quis mollitiam socordiamque viri accusare, testari deos, per quos iuravisset, monere, ne praemia Metelli in pestem convorteret: Iugurthae exitium adesse, ceterum suane an Metelli virtute periret, id modo agitari: proinde reputaret cum animo suo, praemia an cruciatum mallet. sed cum eae litterae adlatae, 71 forte Nabdalsa exercito corpore fessus in lecto quiescebat, ubi cognitis Bomilcaris verbis primo cura, de- 2 inde, uti aegrum animum solet, somnus cepit. erat 3 ei Numida quidam negotiorum curator, fidus acceptusque et omnium consiliorum nisi novissumi particeps. qui postquam adlatas litteras audivit et ex consuetu- 4 dine ratus opera aut ingenio suo opus esse in tabernaculum introiit, dormiente illo epistulam super caput in pulvino temere positam sumit ac perlegit, dein propere cognitis insidiis ad regem pergit. Nabdalsa paulo 5 post experrectus ubi neque epistulam repperit et rem omnem, uti acta erat, [ex perfugis] cognovit, primo indicem persequi conatus, postquam id frustra fuit, Iugurtham placandi gratia adcedit; dicit, quae ipse paravisset facere, perfidia clientis sui praeventa; lacrumans obtestatur per amicitiam perque sua antea fideliter acta, ne super tali scelere suspectum sese haberet. ad ea 72 rex, aliter atque animo gerebat, placide respondit. Bomilcare aliisque multis, quos socios insidiarum co

gnoverat, interfectis iram obpresserat, ne qua ex eo 2 negotio seditio oreretur. neque post id locorum Iugurthae dies aut nox ulla quieta fuit: neque loco neque mortali cuiquam aut tempori satis credere, civis hostisque iuxta metuere, circumspectare omnia et omni strepitu pavescere, alio atque alio loco, saepe contra decus regium, noctu requiescere, interdum somno excitus arreptis armis tumultum facere: ita formidine quasi vecordia exagitari.

73 Igitur Metellus, ubi de casu Bomilcaris et indicio patefacto ex perfugis cognovit, rursus tamquam ad 2 integrum bellum cuncta parat festinatque. Marium fatigantem de profectione, simul et invitum et offen3 sum sibi parum idoneum ratus, domum dimittit. et Romae plebes litteris, quae de Metello ac Mario missae erant, cognitis volenti animo de ambobus acceperant. 4 imperatori nobilitas, quae antea decori fuit, invidiae esse; at illi alteri generis humilitas favorem addiderat. ceterum in utroque magis studia partium quam bona 5 aut mala sua moderata. praeterea seditiosi magistratus volgum exagitare, Metellum omnibus contionibus capitis arcessere, Mari virtutem in maius celebrare. 6 denique plebes sic accensa, uti opifices agrestesque omnes, quorum res fidesque in manibus sitae erant, relictis operibus frequentarent Marium et sua neces7 saria post illius honorem ducerent. ita perculsa nobilitate post multas tempestates novo homini consulatus mandatur. et postea populus a tribuno plebis T. Manlio Mancino rogatus, quem vellet cum Iugurtha bellum gerere, frequens Marium iussit. sed paulo...... decreverat: ea res frustra fuit.

74 Eodem tempore Iugurtha amissis amicis, quorum plerosque ipse necaverat, ceteri formidine pars ad Romanos, alii ad regem Bocchum profugerant, cum neque bellum geri sine administris posset et novorum fidem in tanta perfidia veterum experiri periculosum duceret, varius incertusque agitabat. neque illi res

neque consilium aut quisquam hominum satis placebat: itinera praefectosque in dies mutare, modo advorsum hostis interdum in solitudines pergere, saepe in fuga ac post paulo in armis spem habere, dubitare, virtuti an fidei popularium minus crederet: ita quocumque intenderat, res advorsae erant. sed inter eas 2 moras repente sese Metellus cum exercitu ostendit. Numidae ab Iugurtha pro tempore parati instructique, dein proelium incipitur. qua in parte rex pugnae ad- 3 fuit, ibi aliquamdiu certatum, ceteri eius omnes milites. primo congressu pulsi fugatique. Romani signorum et armorum [et] aliquanto numero, hostium paucorum potiti; nam ferme Numidis in omnibus proeliis magis pedes quam arma tuta sunt.

Ea fuga Iugurtha inpensius modo rebus suis dif- 75 fidens cum perfugis et parte equitatus in solitudines, dein Thalam pervenit, in oppidum magnum atque opulentum, ubi plerique thesauri filiorumque eius multus pueritiae cultus erat. quae postquam Metello conperta 2 sunt, quamquam inter Thalam flumenque proxumum in spatio milium quinquaginta loca arida atque vasta esse cognoverat, tamen spe patrandi belli, si eius oppidi potitus foret, omnis asperitates supervadere ac naturam etiam vincere aggreditur. igitur omnia iumenta 3 sarcinis levari iubet nisi frumento dierum decem, ceterum utris modo et alia aquae idonea portari. prae- 4 terea conquirit ex agris quam plurumum potest domiti pecoris: eo inponit vasa cuiusque modi, sed pleraque lignea, conlecta ex tuguriis Numidarum. ad hoc fini- 5 tumis imperat, qui se post regis fugam Metello dederant, quam plurumum quisque aquae portaret; diem locumque, ubi praesto fuerint, praedicit. ipse ex flumine, 6 quam proxumam oppido aquam esse supra diximus, iumenta onerat. eo modo instructus ad Thalam proficiscitur. deinde ubi ad id loci ventum, quo Numidis 7 praeceperat, et castra posita munitaque sunt, tanta repente caelo missa vis aquae dicitur, ut ea modo

8 exercitui satis superque foret. praeterea conmeatus spe amplior, quia Numidae, sicuti plerique in nova 9 deditione, officia intenderant. ceterum milites religione pluvia magis usi, eaque res multum animis eorum addidit, nam rati sese dis inmortalibus curae esse. deinde postero die contra opinionem Iugurthae ad 10 Thalam perveniunt. oppidani, qui se locorum asperitate munitos crediderant, magna atque insolita re perculsi, nihilo segnius bellum parare; idem nostri 76 facere. sed rex nihil iam infectum Metello credens, quippe qui omnia, arma tela, locos tempora, denique naturam ipsam ceteris imperitantem industria vicerat, cum liberis et magna parte pecuniae ex oppido noctu profugit. neque postea in ullo loco amplius uno die aut una nocte moratus: simulabat sese negoti gratia properare, ceterum proditionem timebat, quam vitare posse celeritate putabat: nam talia consilia per otium 2 et ex opportunitate capi. at Metellus, ubi oppidanos proelio intentos, simul oppidum et operibus et loco 3 munitum videt, vallo fossaque moenia circumvenit. dein duobus locis ex copia maxume idoneis vineas agere, [superque eas] aggerem iacere et [super aggerem] inpo4 sitis turribus opus et administros tutari; contra haec oppidani festinare parare: prorsus ab utrisque nihil re5 licum fieri. denique Romani, multo ante labore proeliisque fatigati, post dies quadraginta quam eo ventum erat, oppido modo potiti: praeda omnis ab perfugis 6 conrupta. ei postquam murum arietibus feriri resque suas adflictas vident, aurum atque argentum et alia, quae prima ducuntur, domum regiam conportant: ibi vino et epulis onerati illaque et domum et semet igni conrumpunt, et quas victi ab hostibus poenas metuerant, eas ipsi volentes pependere.

77 Sed pariter cum capta Thala legati ex oppido Lepti ad Metellum venerant orantes, uti praesidium praefectumque eo mitteret: Hamilcarem quendam, hominem nobilem factiosum, novis rebus studere, ad

« IndietroContinua »