Immagini della pagina
PDF
ePub

gnoverat, interfectis iram obpresserat, ne qua ex eo 2 negotio seditio oreretur. neque post id locorum Iugurthae dies aut nox ulla quieta fuit: neque loco neque mortali cuiquam aut tempori satis credere, civis hostisque iuxta metuere, circumspectare omnia et omni strepitu pavescere, alio atque alio loco, saepe contra decus regium, noctu requiescere, interdum somno excitus arreptis armis tumultum facere: ita formidine quasi vecordia exagitari.

73 Igitur Metellus, ubi de casu Bomilcaris et indicio patefacto ex perfugis cognovit, rursus tamquam ad 2 integrum bellum cuncta parat festinatque. Marium fatigantem de profectione, simul et invitum et offen3 sum sibi parum idoneum ratus, domum dimittit. et Romae plebes litteris, quae de Metello ac Mario missae erant, cognitis volenti animo de ambobus acceperant. 4 imperatori nobilitas, quae antea decori fuit, invidiae esse; at illi alteri generis humilitas favorem addiderat. ceterum in utroque magis studia partium quam bona 5 aut mala sua moderata. praeterea seditiosi magistratus volgum exagitare, Metellum omnibus contionibus capitis arcessere, Mari virtutem in maius celebrare. 6 denique plebes sic accensa, uti opifices agrestesque omnes, quorum res fidesque in manibus sitae erant, relictis operibus frequentarent Marium et sua neces7 saria post illius honorem ducerent. ita perculsa nobilitate post multas tempestates novo homini consulatus mandatur. et postea populus a tribuno plebis T. Manlio Mancino rogatus, quem vellet cum Iugurtha bellum gerere, frequens Marium iussit. sed paulo...... decreverat: ea res frustra fuit.

74 Eodem tempore Iugurtha amissis amicis, quorum plerosque ipse necaverat, ceteri formidine pars ad Romanos, alii ad regem Bocchum profugerant, cum neque bellum geri sine administris posset et novorum fidem in tanta perfidia veterum experiri periculosum duceret, varius incertusque agitabat. neque illi res

neque consilium aut quisquam hominum satis placebat: itinera praefectosque in dies mutare, modo advorsum hostis interdum in solitudines pergere, saepe in fuga ac post paulo in armis spem habere, dubitare, virtuti an fidei popularium minus crederet: ita quocumque intenderat, res advorsae erant. sed inter eas 2 moras repente sese Metellus cum exercitu ostendit. Numidae ab Iugurtha pro tempore parati instructique, dein proelium incipitur. qua in parte rex pugnae ad- 3 fuit, ibi aliquamdiu certatum, ceteri eius omnes milites primo congressu pulsi fugatique. Romani signorum et armorum [et] aliquanto numero, hostium paucorum potiti; nam ferme Numidis in omnibus proeliis magis pedes quam arma tuta sunt.

Ea fuga Iugurtha inpensius modo rebus suis dif- 75 fidens cum perfugis et parte equitatus in solitudines, dein Thalam pervenit, in oppidum magnum atque opulentum, ubi plerique thesauri filiorumque eius multus pueritiae cultus erat. quae postquam Metello conperta 2 sunt, quamquam inter Thalam flumenque proxumum in spatio milium quinquaginta loca arida atque vasta esse cognoverat, tamen spe patrandi belli, si eius oppidi potitus foret, omnis asperitates supervadere ac naturam etiam vincere aggreditur. igitur omnia iumenta 3 sarcinis levari iubet nisi frumento dierum decem, ceterum utris modo et alia aquae idonea portari. prae- 4 terea conquirit ex agris quam plurumum potest domiti pecoris: eo inponit vasa cuiusque modi, sed pleraque lignea, conlecta ex tuguriis Numidarum. ad hoc fini- 5 tumis imperat, qui se post regis fugam Metello dederant, quam plurumum quisque aquae portaret; diem locumque, ubi praesto fuerint, praedicit. ipse ex flumine, 6 quam proxumam oppido aquam esse supra diximus, iumenta onerat. eo modo instructus ad Thalam proficiscitur. deinde ubi ad id loci ventum, quo Numidis 7 praeceperat, et castra posita munitaque sunt, tanta repente caelo missa vis aquae dicitur, ut ea modo

8 exercitui satis superque foret. praeterea conmeatus spe amplior, quia Numidae, sicuti plerique in nova 9 deditione, officia intenderant. ceterum milites religione pluvia magis usi, eaque res multum animis eorum addidit, nam rati sese dis inmortalibus curae esse. deinde postero die contra opinionem Iugurthae ad 10 Thalam perveniunt. oppidani, qui se locorum asperitate munitos crediderant, magna atque insolita re perculsi, nihilo segnius bellum parare; idem nostri 76 facere. sed rex nihil iam infectum Metello credens, quippe qui omnia, arma tela, locos tempora, denique naturam ipsam ceteris imperitantem industria vicerat, cum liberis et magna parte pecuniae ex oppido noctu profugit. neque postea in ullo loco amplius uno die aut una nocte moratus: simulabat sese negoti gratia properare, ceterum proditionem timebat, quam vitare posse celeritate putabat: nam talia consilia per otium 2 et ex opportunitate capi. at Metellus, ubi oppidanos proelio intentos, simul oppidum et operibus et loco 3 munitum videt, vallo fossaque moenia circumvenit. dein duobus locis ex copia maxume idoneis vineas agere, [superque eas] aggerem iacere et [super aggerem] inpo4 sitis turribus opus et administros tutari; contra haec oppidani festinare parare: prorsus ab utrisque nihil re5 licum fieri. denique Romani, multo ante labore proeliisque fatigati, post dies quadraginta quam eo ventum erat, oppido modo potiti: praeda omnis ab perfugis 6 conrupta. ei postquam murum arietibus feriri resque suas adflictas vident, aurum atque argentum et alia, quae prima ducuntur, domum regiam conportant: ibi vino et epulis onerati illaque et domum et semet igni conrumpunt, et quas victi ab hostibus poenas metuerant, eas ipsi volentes pependere.

77 Sed pariter cum capta Thala legati ex oppido Lepti ad Metellum venerant orantes, uti praesidium praefectumque eo mitteret: Hamilcarem quendam, hominem nobilem factiosum, novis rebus studere, ad

vorsum quem neque imperia magistratuum neque leges valerent; ni id festinaret, in summo periculo suam salutem, illorum socios fore. nam Leptitani iam inde 2 a principio belli Iugurthini ad Bestiam consulem et postea Romam miserant amicitiam societatemque rogatum. deinde ubi ea impetrata, semper boni fideles- 3 que mansere et cuncta a Bestia Albino Metelloque imperata nave fecerant. itaque ab imperatore facile 4 quae petebant adepti: emissae eo cohortes Ligurum quattuor et C. Annius praefectus.

Id oppidum ab Sidoniis conditum est, quos acce- 78 pimus profugos ob discordias civilis navibus in eos locos venisse, ceterum situm inter duas Syrtis, quibus nomen ex re inditum. nam duo sunt sinus prope in 2 extrema Africa, inpares magnitudine, pari natura; quorum proxuma terrae praealta sunt, cetera uti fors tulit alta, alia in tempestate vadosa. nam ubi mare 3 magnum esse et saevire ventis coepit, limum harenamque et saxa ingentia fluctus trahunt: ita facies locorum cum ventis simul mutatur. Syrtes ab tractu nominatae. eius civitatis lingua modo convorsa co- 4 nubio Numidarum, legum cultusque pleraque Sidonica; quae eo facilius retinebant, quod procul ab imperio regis aetatem agebant. inter illos et frequentem Nu- 5 midiam multi vastique loci erant.

Sed quoniam in eas regiones per Leptitanorum 79 negotia venimus, non indignum videtur egregium atque mirabile facinus duorum Carthaginiensium memorare: eam rem nos locus admonuit. qua tempestate Car- 2 thaginienses pleraque Africa imperitabant, Cyrenenses quoque magni atque opulenti fuere. ager in medio 3 harenosus, una specie; neque flumen neque mons erat, qui finis eorum discerneret. quae res eos in magno diuturnoque bello inter se habuit. postquam utrimque 4 legiones, item classes saepe fusae fugataeque et alteri alteros aliquantum adtriverant, veriti, ne mox victos victoresque defessos alius aggrederetur, per indutias

sponsionem faciunt, uti certo die legati domo proficiscerentur: quo in loco inter se obvii fuissent, is 5 communis utriusque populi finis haberetur. igitur Carthagine duo fratres missi, quibus nomen Philaenis erat, maturavere iter pergere. Cyrenenses tardius iere. id socordiane an casu acciderit, parum cognovi. 6 ceterum solet in illis locis tempestas haud secus atque in mari retinere. nam ubi per loca aequalia et nuda gignentium ventus coortus harenam humo excitavit, ea magna vi agitata ora oculosque inplere solet, ita 7 prospectu inpedito morari iter. postquam Cyrenenses aliquanto posteriores se esse vident et ob rem conruptam domi poenas metuunt, criminari Carthaginiensis ante tempus domo digressos, conturbare_rem, 8 denique omnia malle quam victi abire. sed cum Poeni aliam condicionem, tantum modo aequam, peterent, Graeci optionem Carthaginiensium faciunt, ut vel illi, quos finis populo suo peterent, ibi vivi obruerentur, vel eadem condicione sese quem in locum vellent 9 processuros. Philaeni condicione probata seque vitamque suam rei publicae condonavere: ita vivi obruti. 10 Carthaginienses in eo loco Philaenis fratribus aras çonsecravere aliique illis domi honores instituti. nunc ad rem redeo.

80 Iugurtha postquam amissa Thala nihil satis firmum contra Metellum putat, per magnas solitudines cum paucis profectus pervenit ad Gaetulos, genus hominum ferum incultumque et eo tempore ignarum 2 nominis Romani. eorum multitudinem in unum cogit ac paulatim consuefacit ordines habere, signa sequi, 3 imperium observare, item alia militaria facere. praeterea regis Bocchi proxumos magnis muneribus et maioribus promissis ad studium sui perducit, quis adiutoribus regem aggressus inpellit, uti advorsus Ro4 manos bellum incipiat. id ea gratia facilius proniusque fuit, quod Bocchus initio huiusce belli legatos 5 Romam miserat foedus et amicitiam petitum, quam

« IndietroContinua »