Immagini della pagina
PDF
ePub

sententiam et tamquam translatam et tamquam corruptam dum transfertur obiceret Sallustio.

Front. ep. ad M. Caes. III 11 p. 48 Nab.:

[ocr errors]

gnomas egregie convertisti, hanc quidem, quam hodie accepi, prope perfecte, ut poni in libro Sallustii possit

Vell. Pat. II 36, 2 aemulum Thucydidis Sallustium dicit.

Quint. inst. or. X 1, 101:

nec opponere Thucydidi Sallustium verear.

id. IX 3, 17:..

ex graeco vero translata vel Sallusti plurima . .

id. III 8, 9:

quos (Isocratem et Gorgiam) secutus videlicet C. Sallustius in bello Iugurthino et Catilinae nihil ad historiam pertinentibus principiis orsus est.

id. II 5, 19:

(Sallustius) historiae maior est auctor [quam Livius], ad quem tamen intellegendum iam profectu opus sit.

id. X 3, 7 sq.:

omnia enim nostra, dum nascuntur, placent: alioqui nec scriberentur. sed redeamus ad iudicium et retractemus suspectam facilitatem. sic scripsisse Sallustium accepimus, et sane manifestus est etiam ex opere ipso labor.

id. IX 3, 12:

.. apud Sallustium neque ea res falsum me habuit' [Iug. 10, 1] et duci probare' [?]. ex quibus fere praeter novitatem brevitas etiam peti solet.

id. IV 2, 45:

[oratori] vitanda est etiam illa Sallustiana (quamquam in ipso virtutis optinet locum) brevitas et abruptum sermonis genus: quod otiosum fortasse lectorem minus fallat, audientem transvolat, nec, dum repetatur, expectat,

b*

cum praesertim lector non fere sit nisi eruditus, iudicem rura plerumque in decurias mittant...

id. X 1, 32: itaque, ut dixi, neque illa Sallustiana brevitas, qua nihil apud aures vacuas atque eruditas potest esse perfectius, apud occupatum variis cogitationibus iudicem et saepius ineruditum captanda nobis est . . .

id. X 1, 102 laudat illam inmortalem Sallusti velocitatem.

Stat. silv. IV 7, 55 Sallusti brevis mentionem facit.
Sidon. Apoll. carm. 2 (22), 190:

qua Crispus brevitate placet.

id. carm. 23, 151 (20, 157):

qui brevitate, Crispe, polles.

Apul. apol. 95 parsimoniam Sallusti praedicat.

Gell. III 1, 6 Sallustium vel subtilissimum brevitatis artificem appellatum a Favorino refert.

Macrob. V 1, 7:

(genus dicendi) breve in quo Sallustius regnat.

Tac. ann. III 30:

. . C. Sallustius, rerum Romanarum florentissimus auctor. . Oros. VII 10, 4:

nisi Cornelius Tacitus, qui hanc historiam diligentissime contexuit, de reticendo interfectorum numero et Sallustium Crispum et alios auctores quam plurimos sanxisse et se ipsum idem potissimum elegisse dixisset.

Front. ep. ad M. Caes. IV 3 p. 62 Nab.:

. . rari admodum veterum scriptorum in eum laborem studiumque et periculum verba industriosius quaerendi sese commisere. oratorum post homines natos unus omnium M. Porcius eiusque frequens sectator C. Sallustius: poetarum maxime Plautus

[ocr errors]

id. ad M. Antonin. de eloq. 3 p. 149:

at ubi Catonis et Sallustii et Tulli tuba exaudita est, trepidant et pavent et fugam frustra meditantur.

M. Antonin. imp. in Front. ep. II 1 p. 104 sq.: mitte mihi aliquid quod tibi disertissimum videatur, quod legam, vel tuum aut Catonis aut Ciceronis aut Sallustii aut Gracchi aut poetae alicuius . .

Front. ep. ad Ver. imp. II 1 p. 123:

Ventidius ille, postquam Parthos fudit fugavitque [a. 716 38], ad victoriam suam praedicandam orationem a C. Sallustio mutuatus est.

=

id. ep. ad Antonin. imp. II 6 p. 107 Sallustium antithetis honeste compositis usum docet. ., paronomasia etiam non absurda nec frivola, sed proba et eleganti.

Gell. IV 15, 1:

elegantia orationis Sallustii verborumque fingendi et novandi studium cum multa prorsus invidia fuit, multique non mediocri ingenio viri conati sunt reprehendere pleraque et obtrectare. in quibus plura inscite aut maligne vellicant. nonnulla tamen videri possunt non indigna reprehensione.

id. I 15, 18 Valerium Probum, grammaticum inlustrem [c. ann. 809 56] secutus: . . novatori verborum Sallustio . .

id. X 2, 20:

=

Sallustius quoque, proprietatum in verbis retinentissimus, consuetudini concessit . . .

...

Flav. Vop. Saturnin. 6, 3:

cum et Livius et Sallustius taceant res leves de iis, quorum vitam arripuerunt.

id. Prob. 2, 7:

. . Sallustios, Livios, Tacitos, Trogos atque omnes disertissimos.

Lact. inst. div. II 12 p. 101 Fritzsch.:

XXII

DE C. SALLUSTIO CRISPO TESTIMONIA.

quod quidem non fugit hominem nequam Sallustium, qui ait [Cat. 1, 2]: 'sed nostra omnis vis in animo et corpore sita est; animi imperio, corporis servitio magis utimur.' recte, si ita vixisset, ut locutus est.

Symmach. ep. V 68 (66), 2:

[Sallustius] scriptor stilo tantum probandus, nam morum eius damna non sinunt, ut ab illo agundae vitae petatur auctoritas.

[ocr errors][merged small][merged small][merged small]

Augustin. de civ. dei VII 3 p. 278 Domb.:

vir disertissimus Sallustius

id. I 5 p. 9:

[ocr errors]

Sallustius, nobilitatae veritatis historicus

Isid. orig. XIII 21, 10:

Sallustius autem auctor certissimus

Mart. XIV 191:

...

Hic erit, ut perhibent doctorum corda virorum,
Primus Romana Crispus in historia.

C. SALLUSTI CRISPI

BELLUM CATILINAE.

Omnis homines, qui sese student praestare ceteris 1 animalibus, summa ope niti decet, ne vitam silentio transeant veluti pecora, quae natura prona atque ventri oboedientia finxit. sed nostra omnis vis in animo et 2 corpore sita est; animi imperio, corporis servitio magis utimur; alterum nobis cum dis, alterum cum beluis commune est. quo mihi rectius videtur ingeni 3 quam virium opibus gloriam quaerere et, quoniam vita ipsa qua fruimur brevis est, memoriam nostri quam maxume longam efficere. nam divitiarum et 4 formae gloria fluxa atque fragilis est, virtus clara aeternaque habetur.

Sed diu magnum inter mortalis certamen fuit, vine 5 corporis an virtute animi res militaris magis procederet. nam et prius quam incipias consulto et ubi 6 consulueris mature facto opus est. ita utrumque per 7 se indigens alterum alterius auxilio eget. igitur initio 2 reges (nam in terris nomen imperi id primum fuit) divorsi pars ingenium, alii corpus exercebant: etiam tum vita hominum sine cupiditate agitabatur; sua cuique satis placebant. postea vero quam in Asia 2 Cyrus, in Graecia Lacedaemonii et Athenienses coepere urbis atque nationes subigere, lubidinem dominandi causam belli habere, maxumam gloriam in maxumo imperio putare, tum demum periculo atque negotiis conpertum est in bello plurumum ingenium posse. quod si regum atque imperatorum animi virtus in 3

SALLUSTIUS.

1

« IndietroContinua »