Immagini della pagina
PDF
ePub

varia interfecti, neque cremati,7 propinavit aquam e fonte noctu comitialibus morbis. Ex eadem suspendio interemti catapotia fecit contra canis rabiosi morsus Antæus. Atque etiam quadrupedes homines sanavere, contra inflationes boum, perforatis cornibus inserentes ossa humana: ubi homo occisus esset, aut crematus, siliginem, quæ pernoctasset, suum morbis dando. Procul a nobis nostrisque literis absint ista. Nos auxilia dicemus,1° non piacula: sicubi lactis puerperarum usus mederi poterit," sicubi saliva, tactusve corporis, ceteraque similia. Vitam quidem non adeo expetendam 12 censemus, ut quoquo modo trahenda sit. Quisquis es talis, æque moriere, etiam cum obscœnus vixeris, aut nefandus. Quapropter hoc primum quisque in remediis animi sui habeat: ex omnibus bonis, quæ homini tribuit natura, nullum melius esse tempestiva morte: idque in ea optimum,14 quod illam sibi quisque præstare poterit.'5

III. (11.) Ex homine remediorum primum maximæ quæstionis, et semper incertæ est, valeantne' aliquid verba et incantamenta carminum. Quod si verum est, homini acceptum ferri oportere conveniat. Sed viritim sapientis

7 Artemon c. i. igne cremari cod. Dalec.-8 Ita codd. Harduini et Chiffl. cum edd. Harduin. 1. 2. 3. et recentt. rabiosi m. Antheus Gronov. et vulgg. rabidi m. Antheus cod. Dalec.-9 Mallem homine. Litera s e sequenti voce arcessita videtur.' Brotier. Mox, contra inflammationes margo edd. Dalec. et Gronov.-10 Chiffl. dicimus.-11 Ita codd. Dalec. et Regg. Brot. 1.2. 6. In cod. Reg. 5. et Editione principe omissum poterit.-12 Vet. Dalec. extendendam: et mox in eodem, pertrahenda sit.-13 Chiffl. æquo.-14 Ita codd. Harduini et Chiffl. cum edd. Harduin. 1. 2. 3. et recentt. in eaque id optimum Gronov. et al. vett.-15 Chiffl. possit; alii ap. Dalec. potest.

CAP. III. 1 Chiffl. polleantve.-2 Ita codd. Regg. Brot. et Chiffl. In codd. Dalec. Regg. Brot. 5. 6. et Editione principe, convenit. Gronov. al. vett.

NOTE

quas calva supina Excepit projecta piacula vitabimus. sinu consumere prodest.'

iNos auxilia] Nos ex homine, inquit, remedia quæremus duntaxat vulgaria, et paratu facilia: sicubi lacte mulierum, sicubi saliva, sicubi aliquo tali opus fuerit: cetera quasi

Valeantne aliquid] Sic Reg. 1. In Reg. 2. et Chiffl. polleantne aliquid.

Homini acceptum ferri] Mss. accep tum fieri.

simi cujusque respuit fides. In universum vero omnibus horis' credit vita, nec sentit. Quippe victimas cædi sine precatione non videtur referre, aut Deos rite consuli. Præterea alia sunt verba impetritis," alia depulsoriis,' alia commentationis. Vidimusque certis precationibus obsecrasse summos magistratus: et ne quid verborum prætereatur, aut præposterum dicatur, de scripto præire" aliquem: rursusque alium custodem dari qui attendat: alium vero præponi, qui faveri 7° linguis jubeat: tibicinem canere, ne

Harduin. 1. 2. 3. et recentt. conveniet.-3 Cod. Dalec. hominis.-4 Ita cod. Reg. Brot. 2. et Editio princeps. In cod. Reg. 5. an Deos. Gronov. al. vett. Harduin. 1. 2. 3. et recentt. nec Deos.-5 Ita codd. Harduini et Chiffl. cum edd. Harduin. 1. 2. 3. et recentt. impetrientis a. depulsoris Vet. Dalec. impetrantis a. depulsoris Gronov. et vulgg.-6 Ita quidem libri omnes scripti et editi. At certe legendum, commendationis, ut patet e Val. Max. 1. 1.' Brotier. Vet. Dalec. habet etiam commendationis.-7 Vet. Dalec. et Turneb. favere.—

NOTE

1 Non videtur referre] Non videtur prodesse, nihil juvare vulgo creditur: non videtur ad rem, ut rite peragenda est, pertinere: nihil enim agitur sacrificando sine precibus. Notas et Emend. num. 2.

[ocr errors]

Vide

Impetritis] Si libri omnes conditivi, moxque depulsoriis, non, ut editi, impetrantis et depulsoris. Impetritum' dixere quondam auspices, pro 'impetratum.' Impetrita sacra, quæ lætis prosperisque fulguribus evocandis, aliisque auspiciis sunt addicta conciliandorum numinum cansa, ut certa, firma, ac secura, petentibus denunciarent. Depulsoria, quæ ostentis omnibus averruncandis seu depellendis dicata. Quid vero commentationis sacra sint, nondum exploratum. Commendationis forte legi satius fuerit, cum Valerius Maxinus statim initio libri primi dicat, prisco instituto rebus divinis operam dari, cum aliquid commendandum est, precatione: . . . . cum inquirendum vel extis, vel sortibus, impetrito cum solenni ritu perDelph. et Var. Clus.

agendum, sacrificio: quo etiam ostentorum ac fulminum denuntiationes procurantur.' Quæ tria ipsa sacrorum genera videntur esse, quæ Plinius modo recenset. Impetritum et in Plauti fabula leges, quæ Asinaria inscribitur, 11. 1. 11.

[ocr errors]

De scripto præire] Recitare, et quasi prælegere. Hujus moris exempla vel unus Latinæ linguæ Thesaurus plura suppeditabit. Subintellige porro hoc loco præire aliquem alicui:' nam verbum infiniti modi'præire,' ante se accusativum hunc 'aliquem' habet, non regit, admittitve post se.

• Qui faveri] Ita libri omnes. Turnebo magis placet, favere. Seneca de Vita Beata c. 26. Favete linguis : hoc verbum non, ut plerique existimant, a favore trahitur: sed imperatur silentium, ut rite peragi possit sacrum, nulla voce mala obstrepente.' Quæ Plinii quoque hoc loco mens est. Aliter forte Festus, verbo Faventia:''Præcones clamantes,' inquit, 'populum sacrificiis favere jube11 L

Plinius.

[ocr errors]

quid aliud exaudiatur: utraque memoria insigni, quoties" ipsæ diræ obstrepentes nocuerint, quotiesve precatio erraverit, sic repente extis adimi capita vel corda, aut geminari victima stante. Durats immenso exemplo Deciorum patris filiique, quo se devovere, carmen. Extat Tucciæ 9 t

S

a Est illud utrumque sane dignum memoria, notatum in Annalibus esse, quoties, &c.

8 Ita ex codd. Harduinus et recentt. Durantque Gronov. et vulgg. Durat deest in cod. Dalec.-9 Tucia in multis codd. Val. Max. vIII. 1. 5. et sic Dionys. Halic. 11. 69. Tuxías ŏvoua. Alii Valeriani codd. habent, Taccia, Tutiæ, Tuctiæ, Taccio. Mox, incesti deprecatio margo edd. Dalec. et Gronov.—

NOTE

bant: Favere enim est bona fari. At veteres poëtæ pro silere usi sunt favere.'

P Tibicinem canere] Ovidius Fast. VI. 657. lepide: "Temporibus veterum tibicinis usus avorum Magnus, et in magno semper honore fuit. Cantabat fanis, cantabat tibia ludis, Cantabat mostis tibia funeribus.' Iterumque: 'Quæritur in scena cava tibia: quæritur aris.' Hostias apud Romanos ad tibicinem immolatas, hæc Tulli inprimis verba testantur, in Rull. lib. 11. cap. 82.

[ocr errors]

Erant hostiæ majores, in foro constitutæ, quæ. ... probatæ, ad tibicinem et præconem immolabantur.' Et in consecratione solitum adhiberi tibicinem, idem est auctor, pro Domo sua, num. 125. Sacra peragentem cum astante tibicine lapis antiquus exhibet, apud Gruterum p. 1007. nummique Domitiani, quibus hæc adjecta epigraphe, cos. XIII. lvd. SAEC. F. 'Ludos sæculares fecit.'

9 Exaudiatur] Ab eo qui sacra peragit: ne quid ejus mentem a precatione avocet.

Quoties ipsa diræ] Vel diræ obscœnæque volucres: vel execrationes potins, ut cap. seq. imprecationesque, quæ ab inimicis effundebantur horrendæ, Deos quosdam inauditos com

pellantibus, quibus quicumque devotus erat, credebatur maximo affici infortunio. Cic. de Divin. 1. 29. 'M. Crasso quid acciderit vidimus, dirarum obnuntiatione neglecta.'

* Durat immenso] Carmen quo se Decius pater devovit, extat apud Livium lib. VIII. pag. 139. alterum, quo filius, lib. x. pag. 180.

Extat Tuccia] Tuкlav, Tuciam, vocat Dionys. Halic. Antiq. lib. 11. pag. 129. ubi hoc ipsum refert, quod, Plinius. Valerius Max. vIII. 1. 5. pag. 369. Eodem auxilii genere Tucciæ virginis Vestalis incesti criminis reæ castitas infamiæ nube obscurata emersit: quæ conscientia certæ sinceritatis suæ, spem salutis ancipiti argumento ausa petere est. Arrepto enim cribro, Vesta, inquit, si sacris tuis castas semper admovi mauus, effice ut hoc hauriam e Tiberi aquam, et in ædem tuam perferam. Audacter et temere jactis votis sacerdotis, rerum ipsa natura cessit.' Meminere et August. de Civit. Dei x. 16. et Tertull. in Apolog. cap. 22.- Est apud Patinum p. 75. n. 3. post Ursinum, nummus argenteus, sic inscriptus: C. CLODIVS. C. F. Caput Deæ Floræ, cinctum floribus: retro, flos, vel papaver..). Vestalis capite velato sedet, lucernam dextra tenet. E

[ocr errors]

Vestalis incestæ precatio, qua usa aquam in cribro tulit, anno Urbis DCIX.10 u Boario vero in foro Græcum Græcamque defossos, aut aliarum gentium, cum quibus tum res esset, etiam nostra ætas vidit. Cujus sacri precationem, qua solet præire quindecimvirum collegii magister, si quis legat, profecto vim carminum fateatur, ea omnia ap. probantibus octingentorum triginta annorum eventibus. Vestales nostras hodie credimus nondum egressa Urbe mancipia fugitiva retinere in loco precatione: " cum si semel 12 recipiatur ea ratio, et Deos preces aliquas exaudire, aut illis moveri verbis, confitendum sit. De tota conjectatione 132 prisci quidem nostri perpetuo talia prodidere, difficillimumque ex his, etiam fulmina elici, ut suo loco docuimus.a

12

Controversia.

Et quod est ex omnibus his difficillimum, posse etiam fulmina elici prodidere.

10 Merula super Enn. pag. 177. DXIX.-11 Chiffl. precationis.-12 Quod si s. Vet. Dalec.-13 Ita Mss. Reg. 1. 2. 5. 6. et Editio princeps.

NOTE

[merged small][ocr errors][merged small]

Neronis. Sed et illud prius accidisse Livius narrat, lib. xxII. pag. 225.

* Quindecimvirum] Erant tria apud Romanos veteres amplissima Collegia sacerdotum. Pontificum videlicet, Augurum, et Decem, vel Quindecimvirorum sacris faciundis, qui Sibyllini vocabantur. His deinde et quartum accessit aruspicum. A Sylla quindecimviri instituti sunt, cum prius decem omnino forent: ad hos ludorum sæcularium procuratio pertinebat.

y Octingentorum] Hæc certa anni illius nota, quo Plinius hæc condidit: Urbis annus scilicet DCCCXxx.

z De tota conjectatione [conjectione] De tota quæstione, lite, controversia. Vide Notas et Emend. num. 4.

54.

a Ut suo loco docuimus] Lib. 11. cap.

e

b

IV. L. Piso primo Annalium auctor est, Tullum Hostilium regem ex Numæ libris eodem, quo illum, sacrificio Jovem cœlo devocare conatum, quoniam parum rite quædam fecisset, fulmine ictum. Multi vero magnarum rerum fata et ostenta verbis permutari. Cum in Tarpeiod fodientes delubro fundamenta, caput humanum invenissent, missis ob id ad se legatis,' Etruriæ celeberrimus vates Olenus Calenus præclarum id fortunatumque cernens, interrogatione in suam gentem transferre tentavit, scipione prius determinata templi imagine in solo ante se: 'Hoc ergo dicitis, Romani? Hic templum Jovis optimi maximi futurum est: hic caput invenimus:' constantissima Annalium affirmatione, transiturum fuisse fatum in Etruriam, ni præmoniti a filio vatis legati Romani respondissent: 'Non plane hic, sed Romæ inventum caput dicimus.' Iterum id acci

Male in recentioribus, conjectione. Miror eruditum Harduinum testari Mss. omnes Reg. Colb. Chiffl. aliosque habere, conjectione.' Brotier. conjectatione edd. vett. et Gronov. conjectione Chiffl. ap. Gronov. et. Dalec. item edd. Harduin. 1. 2. 3. et recentt. Mox, talia credidere Chiffl.

CAP. IV. 1'Ita bene cod. Reg. 2. Non ita bene codd. Regg. 1. 5. 6. et Editio princeps, a se. Missi erant legati ad Olenum Calenum.' Brotier. missis ob id a se legatis Harduin. 1. 2. 3. et recentt. missis ob id a senatu dele

NOTÆ

b L. Piso] Refert hoc etiam Livius lib. 1. pag. 12. 'Ipsum regem (Tullum) tradunt volventem commentarios Numæ, cum ibi quædam occulta solennia sacrificia Jovi Elicio facta invenisset, operatum his sacris se abdidisse sed non rite initum, aut curatum id sacrum esse....et fulmine ipsum cum domo conflagrasse.' Va. lerius item Max. Ix. 12. pag. 452. Perstrinxit eam historiam jam supra Plinius II. 54.

c Multi vero] Subintellige, auctores sunt, ex antecedentibus.

a Cum in Tarpeio] Rem narrat festive Dionysius Halic. Antiq. Rom. lib. IV. pag. 258. tacito modo vatis Oleni nomine proprio. Camillus apud Livium lib. v. sub finem: Hic Ca

pitolium est, ubi quondam capite hnmano invento, responsum est eo loco caput rerum, summamque imperii fore.' Varro de Ling. Lat. lib. IV. pag. 3. Capitolium dictum, quod hic cum fundamenta foderentur ædis Jovis, caput humanum inventum dicitur. Hic mons ante Tarpeius dictus, a Virgine Vestali Tarpeia, quæ ibi ab Sabinis necata armis, et sepulta,' &c.

e Missis ob id ad [a] se] Ab iis qui fodientes caput humanum invenissent vel ad se fortassis, hoc est, ad vatem Etruriæ Olenum. In libris post Hermolaum editis, ipso auctore, a Senatu legitur. In Parm. et Reg. Colb. aliisque, a se.

f Iterum id] Currum figlinum Tus:

« IndietroContinua »