Immagini della pagina
PDF
ePub

disse tradunt, cum in fastigium ejusdem delubri præparatæ quadrigæ fictiles in fornace crevissent: et iterum simili modo retentum augurium. Hæc satis sint, exemplis ut appareat, ostentorum vires et in nostra potestate esse: ac prout quæque accepta sint, ita valere.

In augurum certe disciplina constat, neque diras, neque ulla auspicia pertinere ad eos, qui quamque rem ingredientes, observare se ea negaverint: quo munere divinæ indulgentiæ majus nullum est. Quid? non et legum ipsarum in duodecim tabulis verba sunt? 'Qui frugesh excantasset.' Et alibi,

-----------

gatis Chiffl. missis ob id a Senatu legatis Gronov. et vulgg.-2 Chiffl. observasse ea. Mox, quod monere div. ind. majus donum nullum est. Quinetiam et leg. cod. Dalec.-3 Rævardus, excantassit; et mox, incantassit. August. de Civit.

NOTÆ

cis opificibus Jovis Capitolini fastigio imponendum Tarquinius locarat, qui in fornace in tantam molem excrevit, ὥστε μόλις ἐξαιρεθῆναι τὴν ὀροφὴν ἀποσκευασαμένων τῆς καμίνου, καὶ τῶν τοίχων περιαιρεθέντων, ita ut fornacis ablato culmine, parietibusque dejectis, ægre educeretur. Id quia visum est vatibus cœleste felicitatis prodigium iis, penes quos ea quadriga foret, statuere Veientes repetentibus Romanis non tradere, inquit Plutarchus in Poplicola, pag. 103. mox tamen alio augurio territi, quod retulimus VIII. 65. dedidere. Sic panis, quem Macedonum regina Perdiccæ famulo coquebat, cum in furno cresceret, duplo major quam erat, regnum ei portendit, ut est auctor Herodotus Urania lib. VIII. num. 137. pag. 508. Διπλήσιος ἐγίνετο αὐτὸς ἑωϋτοῦ.

Observare se] Vel, ut in aliis codd. legitur, observasse se. Vidit hunc veterum morem Servius, ad hos Maronis versus, statim initio Æneid. Æneas (quanquam et sociis dare tempus humandis Præcipitant curæ, turbataque funere mens est)

ΧΙ.

Vota Deum primo victor solvebat Eoo.' 'Consuetudo,' inquit, Romana fuit, ut polluti funere minime sacrificarent. Si tamen contingeret, ut uno eodemque tempore funestaretur quis, et cogeretur operam dare sacrificiis, elaborabat ut ante sacra compleret, quam funus agnosceret. Unde etiam Horatius Pulvillus, in Capitolii dedicatione, cumab inimicis ei filius nuntiaretur extinctus, ut quidam putant, falso: ut alii, pro vero: ait, Cadaver sit: nec voluit funus agnoscere, donec templa dedicaret. Secundum quem ritum etiam Æneas inducitur ante operam dare sacrificiis, et sic ad sociorum et Pallantis sepulturam reverti.'

h Qui fruges] Tabula VIII. сар. 2. Excantare hoc loco est magicis carminibus obligare, seu impedire quominus quid crescat, adolescat, vel in maturitatem perducatur, imbribus forte intempestivis attractis, vel bonis necessariisque repulsis. Quod Seneca Natur. Quæst. iv. 7. de ea re agens, sic docet: 'Apud nos,' inquit, 'in x11. tabulis cavetur, Ne quis alienos fructus excantassit. Rudis adhuc antiquitas credebat, et attrahi imbres cantibus, et repelli: quorum ni. hil posse fieri tam palam est, ut hujus rei causa nullius Philosophi schola intranda sit.' De incantamentis ejuscemodi multa erudite congerit Gothofredus in Cod. Theod. lib. ix. tit. 16. de Maleficiis, &c. pag. 117.

'Qui malum carmen incantasset.' Verrius Flaccus auctores ponit, quibus credat, in oppugnationibusi ante omnia solitum a Romanis sacerdotibus evocari Deum, cujus in tutela id oppidum esset: promittique illi eundem, aut ampliorem apud Romanos cultum. Et durat in pontificum disciplina id sacrum: constatque ideo occultatum, in cujus Dei tutela Roma esset, ne qui hostium simili modo agerent.

............

Dei, ubi occentasset: et sic Turneb.-4 Ita ex codd. Harduinus et recentt. aut ampliorem locum apud Romanos, cultumve. Durat Gronov. et vulgg. Et du

NOTE

i In oppugnationibus] Macrobius Saturn. 111. 9. Constat omnes urbes in alicujus Dei esse tutela, moremque Romanorum arcanum, et multis ignotum fuisse, ut cum obsiderent Urbem hostium, eamque jam capi posse confiderent, certo carmine evocarent tutelares Deos: quod haud aliter urbem capi posse non crederent: aut etiamsi posset, nefas existimarent Deos habere captivos. Nam propterea ipsi Romani et Deum in cujus tutela urbs Roma est, et ipsius urbis Latinum nomen ignotum esse voluerunt.'

j Constatque ideo] Sic Macrobius loco allato. Sed et ignotos aliarum similiter urbium Deos, ex carmine in obsidionibus præcini solito a Pontifice, intelligi sane potest: cujus hæc formula est, ex Sammonico, et Furio, quos Macrobius appellat auctores, Saturn. III. 9. pag. 405. 'Si Deus, si Dea est, cui populus civitasque Carthaginiensis est in tutela, teque maxime, ille qui urbis hujus

populique tutelam recepisti, precor, venerorque, veniamque a vobis precor, ut vos populum civitatemque Carthaginiensium deseratis : loca, templa, sacra, urbemque eorum relinquatis, absque his habeatis: eique populo, civitatique metum, formidinem, oblivionemque injiciatis, proditique Romam ad meosque veniatis: nostraque vobis loca, templa, sacra, urbs acceptior probatiorque sit: mihi quoque populoque R. militibusque meis præpositi sitis, ut sciamus intelligamusque. Si ita feceritis, voveo vobis templaludosque facturum.' Plutarchus in Quæst. Rom. pag. 278. 'Cur tutelarem Romæ Deum, masne sit an fæmina, dicere nefas est: cum Valerium Soranum male periisse narrent, qui illud edidisset.' Huc spectat vetus apud Gruterum inscriptio, pag. 7. SIVE. DEO. SIVE. DEAE. C. TER. DEXTER. Atque hinc intelligis non Athenienses solum, sed et alias gentes 'Ignoto Deo' sacrificasse. Lucano lib. 1. dicitur 'Dedita sacris Incerti Judæa Dei:' quod quo ille esset nomine appellandus, non liqueret. “Ignoto Deo' quo sensu sacrificasse Athenienses dicti sint ab Apostolo Paulo, exposuimus in Commentariis, quos in Acta adjuvante Deo conscripsimus.' Ed. sec.

Defigi quidem diris deprecationibus nemo non metuit.

Huc pertinet1 ovorum, ut exsorbuerit quisque, calyces, cochlearumque, protinus frangi, aut eosdem cochlearibus m perforari. Hinc Theocriti apud Græcos, Catulli apud nos, proximeque Virgilii incantamentorum amatoria imitatio. Figlinarum opera multi rumpi credunt tali modo: non pauci etiam serpentes ipsas recanere: 6o et hunc unum illis

rat Chiffl.-5 Cod. Chiffl. precationibus.-6 Ita ex codd. Harduinus et recentt.

NOTE

* Defigi quidem] Simili, si memini, forma loquendi usus Seneca, in libris de Beneficiis: 'Execraris enim illum, et caput sanctum dira imprecatione defigis.' Sane defigendi verbum sortilegorum est. Paulus, v. Sentent. tit. 23. ex Mss. Qui sacra impia, nocturnave, ut quem obcantarent, defigerent, obligarent, fecerint,' &c. In libris editis, ' interfigerent.' Apuleius de Virt. Herb. cap. de leontopodio: 'Si quis devotus defixusque fuerit in suis nuptiis, sic eum resolves.' Vetus interpres Horatii: 'Ita te defigam novis et insolitis maleficiis, ut mentem nunquam recipias.' Glossæ Philoxeni: Defixiones, vervoμαντίαι, καταδεσμός. Has porro execrationes vim eam habere Romani arbitrabantur, nemo ut sic devotus posset evadere. Seneca idem Epist. 94. pag. 418. 'Nocent qui execrantur: nam et horum imprecatio falsos nobis metus inserit,' &c. Horat. Epod. v. 89. ' Diris agam vos: dira detestatio Nulla expiatur victima.' Execrationum formulas vide apud Brissonium lib. 1. pag. 110.

Huc pertinet] Cum nomina, vel simulacra, vel ovorum testæ acu pungebantur, hoc veneficio lædi homines existimabant. Id maleficium nt occuparent, averterentque, ipsi ovorum, cochlearumque putamina

frangebant: qui mos hodieque alicubi durat, ut ipsi vidimus.

m Cochlearibus] Horum jam olim usus in sorbendis ovis et cochleis. Martial. in Xeniis, XIV. 121. cujus lemma, 'Cochlearia,' subintellige, ligula: 'Sum cochleis habilis: sed non minus utilis ovis,' &c.

■ Hinc Theocriti] Ex uno Marone disce reliquos. Hujus Ecloga octava, a versu 64. plane est incantamentorum amatoria imitatio: 'Effer aquam, et molli cinge hæc altaria vitta, Verbenasque adole pingues, et mascula thura: Conjugis ut magicis sanos avertere sacris Experiar sensus: nihil hic nisi carmina desunt. Ducite ab urbe domum, mea carmina, ducite Daphnim. Carmina vel cælo possunt deducere Lunam: Carminibus Circe socios mutavit Ulyssei: Frigidus in pratis cantando rumpitur anguis, &c. ' Catulli nihil est simile, inter opera quæ nunc circumferuntur.' Ed. sec.

• Serpentes....recanere] Ita Reg. 1. et 2. aliique optimæ notæ codices, non, ut editi, incantari. Ut cantu angues rumpi veteres existimabant: sic angues ipsos censebant, si præsentirent, recanere, et incantationem referre ac diluere. Nec recanere modo, sed et præcanere, cum veneficium subodorati angues, anteoccu

esse intellectum, contrahique" Marsorum P cantu, etiam in nocturna quiete. Etiam parietes incendiorum deprecationibus conscribuntur. Neque est facile dictu, externa verba atque ineffabilia abrogent7 fidem validius an Latina inopinata, et quæ irridicula videri cogit animus, semper aliquid immensum expectans, ac dignum Deo movendo, immo vero quod numini imperet. Dixit Homerus, profluvium sanguinis vulnerato femine Ulyssem 9 inhibuisse carmine: Theophrastus, ischiadicos sanari. Cato prodidit luxatis membris carmen auxiliare,10 M. Varro podagris. Cæsarem dictatorem, post unum ancipitem vehiculi casum,

[merged small][merged small][ocr errors]

incantari Gronov. et vulgg.-7 Ita codd. Hardnini et Chiffl. cum edd. Harduin. 1. 2. 3. et recentt. derogent Gronov. et vulgg.-8 'Ita codd. Regg.' Brotier. et quæ ridicula Gronov. al. vett. Harduin. 1.2.3. et recentt.9 Ita codd. Harduini et Vet. Dalec. cum edd. Harduin. 1. 2. 3. et recentt. Ulyxem Gronov. et al. vett.-10 Gronov. auxiliari; cod. Chiffl. edd. Har

NOTE

pabant. Tibullus 1. 8. 'Cantus et iratæ detinet anguis iter.' In Sacris ipsis Codicibus, Psal. 57. mentio est 'aspidis surdæ, et obturantis aures suas: quæ non exaudiet vocem incantantium, et venefici incantantis sapienter: sive hæc ad veritatem, sive ad vulgi mentem dicta sunt a regio vate.-Hoc est, incantatoris in ea arte experti, ac periti.' Ed.

sec.

P Marsorum] De horum veneficiis Lucilius Sat. xx. Jam disrumpetur medius: jam ut Marsu' colubros Disrumpit cantu, venas cum extenderit omnes.' Et Pomponius in Pistotoribus: Mirum ni hæc Marsa est: in colubros callet canticulam.'

9 An Latina inopinata] Cujusmodi plurima habet Marcellus Empir. de Medic. et ante eum Cato de Re Rust. passim.

* Dixit Homerus] Ulyssis humerum carmine sanasse filios Antolyci, et inhibuisse sanguinem scribit Home

rus, Odyss. Τ. 457. Ἐπαοιδῇ δ' αἷμα κέλαινον Ἔσχεθον. Plinius ἔσχεθεν legit, ut ab ipso Ulysse pronuntiatum carmen indicaret.

* Theophrastus] Opere de ἐνθουσιασuῷ, ut docent Athenæus lib. xiv. p. 624. et Apollonius in Hist. Mirab. c. 49. Vide etiam Gellium IV. 13. p. 302. Martianum Capellam lib. ix. p. 313. ubi multa de Musicæ vi ac laude. Cælium Aurel. 1. 5. ubi de Phrygio, Dorio, ceterisque numeris ac modis, ad sanandum insaniæ morbum utilibus.

* Cato prodidit] Locum retulimus XVII. 47. "Carmen auxiliare] Vide Notas et Emend. num. 5.

[blocks in formation]

ferunt semper, ut primum consedisset, id quod plerosque nunc facere scimus, carmine ter repetito securitatem itinerum " aucupari solitum.

I

v. Libet hanc partem singulorum quoque conscientia coarguere. Cur enim primum anni incipientis diem lætis precationibus invicem faustum ominamur? Cur publicis b lustris etiam nomina victimas ducentium prospera legimus? Cur et fascinationibus alii, Græcam Nemesin

adoratione peculiari occurrimus invocantes: cujus ob idd Romæ

simulacrum in Capitolio est, quamvis Latinum nomen non

Placet hanc doctrinæ partem iis rebus confirmare quæ singuli se facere sibi sunt conscii.

............

duin. 1. 2. 3. et recentt. auxiliare.-11 'Chiffl. iterum; sed proculdubio perperam. Conjicies facile ex his quæ notat Casaubon. super Sueton. pag. 28. n. 31.' Dalec.

CAP. V. 1 Ita codd. Harduini et Chiffl. cum edd. Harduin. 1. 2. 3. et recentt. Licet hac in parte Vet. Dalec. Licet hanc in partem Gronov. et vulgg.-2

NOTE

a Cur enim primum] Kalendas Januarias designat, jam tum mutuis salutationum officiis celebres, qui mos hodieque constantissime perseverat. Vide Notas et Emend. num. 6.

b Cur publicis] Inter ea quæ boni ominis gratia superstitiose magis, quam religiose, servabantur, haud postremum id fuit, quod 'cum Censor populum lustraret,' inquit Cicero de Divin. 1. 102. 'bonis nominibus qui hostias ducerent eligebantur.' Quod idem in delectu Consules observabant, ut primus miles fieret bono nomine. In publicorum quoque vectigalium locatione, Lucrinus, propter lucri sonum nomini inhærentem, primus locabatur: quod Festus tradit, aliisque exemplis omnium religiosam observationem confirmat: 'Lacus,' inquit, 'Lucrinus in vectigalibus publicis primus locatur fruendus, ominis boni gratia: ut in delectu censuve primi nominantur Valerius, Salvins, Statorius,' Vide plura

[blocks in formation]
« IndietroContinua »