C. Crispus Sallustius et L. Annaeus Florus

Copertina anteriore
Baskerville, 1774 - 275 pagine

Dall'interno del libro

Pagine selezionate

Sommario

Altre edizioni - Visualizza tutto

Parole e frasi comuni

Brani popolari

Pagina 3 - Lucius CATILINA nobili genere natus fuit, magna vi et animi et corporis, sed ingenio malo pravoque. Huic ab adulescentia bella intestina, caedes, rapinae, discordia civilis grata fuere, ibique juventutem suam exercuit. Corpus patiens inediae, algoris, vigiliae supra quam cuiquam credibile est.
Pagina 2 - Quod si regum atque imperatorum animi virtus in pace ita ut in bello valeret, aequabilius atque constantius sese res humanae haberent, neque aliud alio ferri neque mutari ac misceri omnia cerneres.
Pagina 55 - Hispaniam mittebat, sed ea res longe aliter, 4 ас ratus erat, evenit. nam lugurtha, ut erat inpigro atque acri ingenio, ubi naturam P. Scipionis, qui turn Romanis imperator erat, et morem hostium cognovit, multo labore multaque cura, praeterea modestissume parendo et saepe obviam eundo periculis in tantam claritudinem brevi pervenerat, ut nostris vehementer carus, Numantinis maxumo terrori esset.
Pagina 1 - Sed diu magnum inter mortales certamen fuit,' vine corporis an virtute animi res militaris magis procederet. Nam et prius quam incipias consulto, et ubi consulueris mature facto opus est.
Pagina 9 - ... redimeret, praeterea omnes undique parricidae sacrilegi convicti iudiciis aut pro factis iudicium timentes, ad hoc quos manus atque lingua periurio aut sanguine civili alebat, postremo omnes quos flagitium egestas conscius animus exagitabat...
Pagina 53 - Etiam homines novi, qui antea per virtutem soliti erant nobilitatem antevenire, furtim et per latrocinia potius quam bonis artibus ad imperia et honores nituntur...
Pagina 242 - Sylla dictator proscripsisset inimicos, qui supererant, revocante Lepido, quid aliud quam ad bellum vocabantur? Quumque damnatorum civium bona, addicente Sylla, quamvis male capta, jure tamen, repetitio eorum procul dubio labefactabat compositam civitatem.
Pagina 234 - Hammam inter verba fundebat. Hoc miraculum primum duo millia ex obviis, mox jure belli refractis ergastulis, sexaginta amplius millium fecit exercitum ; regiisque (ne quid malis deesset) decoratus insignibus, castella, oppida, vicos, miserabili direptione vastavit.
Pagina 181 - Trasimenus lacus tertium fulmen Annibalis , imperatore Flaminio. Ibi quoque ars nova punicae fraudis. Quippe nebula lacus palustribusque virgultis tectus eques, terga subito pugnantium invasit.
Pagina 43 - Igitur, ubi iter ejus ex perfugis cognovit, castra propere movit, ac sub ipsis radicibus montium consedit, qua illi descensus erat in Galliam properanti. Ñeque tarnen Antonius procul aberat, utpote qui magno exercitu locis sequioribus expeditus in fuga sequeretur.

Informazioni bibliografiche