Immagini della pagina
PDF
ePub

X. NUNC ante quam, patres conscripti, ad sententiam redeo, de me pauca dicam. Ego, quanta manus est conjuratorum, quam videtis esse permagnam, tantam me inimicorum multitudinem suscepisse video: sed eam esse judico 2turpem et infirmam, contemtam et abjectam. Quod si aliquando, alicujus furore et scelere concitata, manus ista plus valuerit, quam vestra ac reipublicæ dignitas; me tamen meorum factorum atque consiliorum numquam, patres conscripti, poenitebit. Etenim mors, quam illi mihi fortasse minitantur, omnibus est parata: 5 vitæ tantam laudem, quanta vos me vestris decretis honestastis, nemo est assecutus. Ceteris enim semper bene 'gestæ, mihi uni conservatæ reipublicæ gratulationem decrevistis. Sit Scipio clarus ille, cujus consilio atque virtute Hannibal in Africam redire, atque ex Italia decedere coactus est: ornetur alter eximia laude Africanus, qui duas urbes huic imperio infestissimas, Carthaginem Numantiamque, delevit: habeatur vir egregius, 10L, Paullus ille, 11 cujus currum rex potentissimus quondam et nobilissimus, Perses, honestavit: sit in æterna gloria Marius, qui 12 bis Italiam obsidione et metu servitutis liberavit: anteponatur omnibus 13 Pompeius, cujus res gestæ atque virtutes, 14 iisdem, quibus solis cursus, regionibus ac terminis continentur. Erit profecto inter horum laudes 15 aliquid loci nostræ gloriæ: nisi forte majus est patefacere nobis provincias, quo exire possimus, quam curare, ut etiam illi, qui absunt, habeant, 16 quo victores revertantur. Quamquam est 17 uno loco conditio melior externæ victoriæ, quam domestica; quod hostes alienigena 18 aut oppressi serviunt, aut recepti beneficio se obligatos putant: qui autem ex numero civium, dementia aliqua depravati, hostes patriæ semel esse cœperunt, eos, cum a pernicie reipublicæ repuleris, nec vi coërcere, nec beneficio placare possis. Quare mihi cum perditis civibus æternum bellum susceptum esse video; quod ego vestro, bonorumque omnium auxilio, memoriaque tantorum periculorum, quæ

non modo in hoc populo, qui servatus est, sed etiam in omnium gentium sermonibus ac mentibus semper hærebit, a me atque a meis facile propulsari posse confido. Neque ulla profecto tanta vis reperietur quæ conjunctionem vestram equitumque Romanorum, et 19 tantam conspirationem bonorum omnium perfringere et labefactare possit.

XI. Quæ cum ita sint, patres conscripti, 1pro imperio, ?pro exercitu, 3 pro provincia, quam neglexi, 4 pro triumpho, ceterisque laudis insignibus, quæ sunt a me, propter urbis vestræque salutis custodiam, repudiata, 5 pro clientelis hospitiisque provincialibus, quæ tamen urbanis opibus non minore labore tueor, quam comparo: pro his igitur omnibus rebus, pro meis in vos singularibus studiis, proque hac, quam conspicitis, ad conservandam rempublicam diligentia, nihil aliud a vobis, nisi hujus temporis, totiusque mei consulatus memoriam postulo: quæ dum erit vestris mentibus infixa, firmissimo me muro septum esse arbitrabor. Quodsi meam spem vis improborum fefellerit atque superaverit ; commendo vobis parvum meum filium: 9 cui profecto satis erit præsidii, non solum ad salutem, verum etiam ad dignitatem, si ejus, qui hæc omnia suo solus periculo conservaverit, illum esse filium memineritis. Quapropter 10 de summa salute vestra, populique Romani, patres conscripti, de vestris conjugibus ac liberis, 11 de aris ac focis, de fanis ac templis, de totius urbis tectis ac sedibus, de imperio, de libertate, de salute Italiæ, deque 12 universa republica, decernite 13 diligenter, ut instituistis, ac fortiter. Habetis enim eum consulem, qui et parere vestris decretis non dubitet; et ea, quæ statueritis, quoad vivet, defendere et 14 per se ipsum præstare possit.

1M. TULLII CICERONIS

PRO A. LICINIO ARCHIA POETA

ORATIO.

3

I. (1.) 2 Si quid est in me ingenii, judices, quod sentio quam sit exiguum; aut si qua exercitatio dicendi, in qua me non infitior mediocriter esse versatum; aut si 4hujusce rei ratio aliqua, ab optimarum artium studiis ac disciplina profecta, a qua ego nullum confiteor ætatis meæ tempus abhorruisse earum rerum omnium vel in primis 5 hic A. Licinius fructum a me repetere prope suo jure debet. "Nam quoad longissime potest mens mea respicere spatium præteriti temporis, et pueritia memoriam recordari ultimam, inde usque repetens, hunc video mihi principem, et ad suscipiendam, et ad ingrediendam rationem horum studiorum exstitisse. Quod si hæc vox, hujus hortatu præceptisque 10 conformata, nonnullis aliquando saluti fuit; lla quo id accepimus, quo ceteris opitulari, et alios servare possemus, huic profecto ipsi, quantum est situm in nobis, et opem, et salutem ferre debemus. (2.) 12 Ac, ne quis a nobis hoc ita dici forte miretur, quod alia quædam in hoc facultas sit ingenii, neque hæc dicendi ratio aut disciplina, 14 ne nos quidem huic uni studio penitus umquam dediti fuimus. 15 Etenim omnes artes, quæ ad 16 humanitatem pertinent, habent quoddam commune vinculum, et quasi cognatione quadam inter se continentur.

II. (3.) SED ne cui vestrûm mirum esse videatur, me

D

1in quæstione legitima, et in judicio publico, 2 cum res agatur apud 3 prætorem populi Romani, lectissimum virum, et apud severissimos 4judices, tanto conventu hominum ac frequentia, hoc uti genere dicendi, quod non modo a consuetudine judiciorum, verum etiam a forensi sermone abhorreat ; quæso a vobis, ut in hac causa mihi detis hanc veniam, accommodatam huic reó, vobis quemadmodum spero non molestam; ut me pro summo poëta atque eruditissimo homine dicentem, hoc concursu hominum literatissimorum, hac vestra humanitate, hoc denique prætore exercente judicium, patiamini de studiis humanitatis ac literarum, paullo loqui liberius, et 9in ejusmodi persona, quæ, propter otium ac studium, minime in judiciis periculisque tractata est, uti prope 10 novo quodam et inusitato genere dicendi. (4.) Quod si mihi a vobis tribui concedique sentiam, 11perficiam profecto, ut hunc A. Licinium non modo non segregandum, cum sit civis, a numero civium, verum etiam, si non esset, putetis adsciscendum fuisse.

III. 'NAM ut primum ex pueris excessit Archias, atque ab iis artibus, quibus ætas puerilis 2ad humanitatem informari solet, se 3ad scribendi studium contulit: primum Antiochiæ, (nam ibi natus est loco nobili ;) celebri quondam urbe et copiosa, atque eruditissimis hominibus liberalissimisque studiis affluenti, celeriter 6 ei antecellere omnibus ingenii gloria contigit. Post in ceteris Asiæ partibus cunctæque Græciæ 7sic ejus adventus celebrabantur, ut famam ingenii exspectatio hominis, exspectationem ipsius adventus admiratioque superaret. (5.) Erat Italia tunc plena Græcarum artium ac disciplinarum: studiaque hæc et in Latio vehementius tum colebantur, quam nunc 9iisdem in oppidis, et hic Romæ, propter tranquillitatem reipublicæ, 10 non negligebantur. Itaque hunc et Tarentini, et Rhegini, et Neapolitani, civitate ceterisque præmiis donarunt; et omnes, qui aliquid de ingeniis poterant judicare, cognitione atque hospitio dignum existimarunt.

11

12 Hac tanta celebritate famæ cum esset, jam absentibus notus, Romam venit, 13 Mario consule et Catulo. 14 Nactus est primum consules eos, quorum alter res ad scribendum. maximas, alter cum res gestas, tum etiam studium atque 15 aures 16 adhibere posset. Statim 17 Luculli, cum 18 prætextatus etiam tum Archias esset, eum domum suam receperunt. Sed hoc 19 non solum ingenii ac literarum, verum etiam naturæ atque virtutis, ut domus, quæ hujus adolescentiæ prima fuerit, eadem esset familiarissima senectuti. (6.) Erat temporibus illis jucundus Q. Metello, 20 illi Numidico, 21 et ejus filio Pio. 22 Audiebatur a M. Emilio: 23 vivebat cum Q. Catulo, et patre, et filio: a L. Crasso 24 colebatur: 25 Lucullos vero, et 26 Drusum, et 27 Octavios, et Catonem, et totam Hortensiorum domum, devinctam consuetudine cum teneret, afficiebatur summo honore; quod eum non solum 28 colebant, qui aliquid percipere atque audire studebant, verum etiam, si qui forte simulabant.

IV. 1INTERIM satis longo intervallo, cum esset cum L. Lucullo in Siciliam profectus, et cum ex ea provincia cum eodem Lucullo decederet, venit 3Heracleam. Quæ cum esset civitas æquissimo jure ac fœdere, adscribi se in eam civitatem voluit: idque cum ipse per se dignus putaretur, tum auctoritate et gratia Luculli, ab Heracleçnsibus impetravit. (7.) 5Data est civitas Silvani lege et Carbonis, "Si qui fœderatis civitatibus adscripti fuissent: si tum, cum lex ferebatur, in Italia domicilium habuissent:" et, "si sexaginta diebus apud prætorem essent professi." Cum hic domicilium Romæ 7multos jam annos haberet professus est apud prætorem, Q. Metellum, familiarissimum suum. (8.) Si nihil aliud nisi de civitate ac lege dicimus nihil dico amplius: causa dicta est. Quid enim horum infirmari, 9Grati, potest? Heracleane esse 10 tum adscriptum negabis? Adest vir 11summa auctoritate, et religione, et fide, L. Lucullus, 12 qui se non opinari, sed scire; non audivisse, sed vidisse, non interfuisse, sed egisse

« IndietroContinua »