Immagini della pagina
PDF
ePub

Cambridge

Greek and Latin Texts.

CANTABRIGI

PRELI ACADEMICI TYPIS EXCUDEBAT

C. J. CLAY, A. M.

[merged small][merged small][merged small][merged small][graphic]

CANTABRIGIAE, DEIGHTON, BELL ET SOC:

LONDINI, WHITTAKER ET SOC: BELL ET DALDY.

[blocks in formation]
[merged small][merged small][graphic][subsumed]

DE BELLO GALLICO.

LIBER PRIMUS.

GALLIA est omnis divisa in partes tres, quarum unam incolunt Belgae, aliam Aquitani, tertiam qui ipsorum lingua Celtae, nostra Galli appellantur. Hi omnes lingua, institutis, legibus inter se differunt. Gallos ab Aquitanis Garumna flumen, a Belgis Matrona et Sequana dividit. Horum omnium fortissimi sunt Belgae, propterea quod a cultu atque humanitate provinciae longissime absunt, minimeque ad eos mercatores saepe commeant atque ea quae ad effeminandos animos pertinent important; proximique sunt Germanis, qui trans Rhenum incolunt, quibuscum continenter bellum gerunt: qua de causa Helvetii quoque reliquos Gallos virtute praecedunt, quod fere quotidianis proeliis cum Germanis contendunt, quum aut suis finibus eos prohibent, aut ipsi in eorum finibus bellum gerunt. Eorum una pars, quam Gallos obtinere dictum est, initium capit a flumine Rhodano; continetur Garumna flumine, Oceano, finibus Belgarum; attingit etiam ab Sequanis et Helvetiis flumen Rhenum; vergit ad septemtriones. Belgae ab extremis Galliae finibus oriuntur; pertinent ad inferiorem partem fluminis Rheni; spectant in septemtrionem et orientem solem. Aquitania a Garumna flumine ad Pyrenaeos montes et eam partem Oceani quae est ad Hispaniam pertinet; spectat inter occasum solis et septemtriones.

2. Apud Helvetios longe nobilissimus fuit et ditissimus Orgetorix. Is M. Messala et M. Pisone Coss. regni cupiditate inductus conjurationem nobilitatis fecit, et civitati persuasit ut de finibus suis cum omnibus copiis exirent; perfacile esse, quum virtute omnibus praestarent, totius Galliae imperio potiri. Id hoc facilius eis persuasit quod undique loci natura Helvetii continentur: una ex parte flumine Rheno, latissimo atque

CAES.

1

« IndietroContinua »