Immagini della pagina
PDF
ePub
[graphic]

OPERA

INTERPRETATIONE ET NOTIŞ

ILLUSTRAVIT

CAROLUS RUÆUS, SOC. JESU

AD USUM SERENISSIMI DELPHINI

EDITIO NOVA, AUCTIOR ET EMENDATIOR-

Cui accessit Index accuratissimus, omnibus Numeris et Concordantiis absolutus.

JUXTA EDITIONEM PARISIENSEM AN. 1796.

TOMUS PRIMUS

NEAPOLI

EX TYPOGRAPHIA TRAMATER

Via dio la S. Sebastiani u. 30.

MDCCCLI

[merged small][graphic][merged small][merged small]

Fuit iis hominibus, qui scripta veterum explanarunt, hoc in omni aetate familiare vitium, ut se primum, auctorem deinde suum, illustrandos ornandosque susceperint; eos, quorum scriberent gratia, nullo admodum in loco ac numero habuerint. Aut enim scribere otiosis videntur voluisse, quibus ad libelli intelligentiam interdum satis exigui multa et magna commentationum volumina placere possent; aut eruditis viris, et maximarum rerum cognitione jam imbutis, qui levia et communia fastidirent. Qui vero primos juvenum conatus adjuvare non a sua dignitate alienum duceret, vix e tota Interpretum gente unus atque alter inventus est. Idcirco hanc partem, prope depositam a ceteris, tanto studiosius suscipi voluit, qui est ab Rege Christianissimo Serenissimi Delphini institutioni praepositus, Illustrissimus Montauserii Dux: quanto regii alumni indolem ad pernoscenda veterum opera propensiorem videbat: atque ut Princeps optimus prodesse jam tum inciperet suis, et orbis utilitati natum se intelligeret; haec privatorum ejus studiorum qualiacumque subsidia, publica face

re etiam visum est.

His ego auctoribus ac ducibus, in hac Virgilii explanatione, praeter brevitatis nitorisque studium, id imprimis mihi proposui; publicis commodis, non meae me laudi servire. Igitur versibus interpretationem, nolas interpretationi subjeci. Et eum quidem interpretationis optimum esse duxi modum, primum ut esset continua: ne, dum omillo facilia, nonnulla etiam, ut fit, difficilia praeterirem : tum ut expedita poeticis numeris versuum sententia redderetur plano rectoque ordine, verbis totidem aliis; ut praeter vim sensumque verborum etiam eorum copia compararetur. In notis, neglexi nihil, cujus in legendo Virgilio usus esse aliquis posset; nihil ad solam litteraturae ostentationem usurpavi.

Atque id quidem mihi a summis viris impositum quanta fide perfecerim, declarabit fructus, ut spero, non mediocris inde percipiendus. Quam sit autem scite, prudenterque institutum, ex üsdem ipsis consilii auctoribus existimare jam nunc licet. Qui enim informandis

IV

maxim Principis moribus tantam, non civilis modo, militarisque prudentiae, sed litteratae etiam sapientiae vim prae se semper tulit, Carolus Santamauraeus Montauserii Dux; potuitne ad eamdem sapientiam parum tutum ac facilem ipsi aditum aperire? Potuit ad veram eruditionem non optima quaeque praesidia conquirere vir divinis, humanisque doctrinis excultissimus, Episcopus Condomiensis, Jacobus Benignus Bossuetius ? Horum ego monitis, auctoritati, prudentiae non decederem, quibus Rex sapientissimus suas regnique sui spes omnes unice commisit? Praesertim cum curis meis consilia plerumque accederent Petri Danielis Huetiï, cujus in moderandis Serenissimi Principis studiis secundae sunt partes. Is, cum et doctrinae fama multum apud caeteros, el morum suavitate plus apud me aliquid pos sit; effecit amicitiae suae lenociniis, communicatis etiam mecum notis in Virgilium quibusdam suis, ne tanto me operi omnino imparem putarim.

In quo quid praeter alios Interpretes praestilerim, facile intelliget quisquis eos aliquando attigerit: quorum quidem errores notarė nol m asperius, qui excusari meos pelo. Sane opera non inutilis a mè posita est in explicandis ex fide historiae compluribus locis, obscuris priis, aut parum feliciter enodatis: advocata etiam interdum subsidia aliarum artium, ac disciplinarum, ne Grammaticum egisse tantum dicerer : quibus tamen in singulis si cui videbor nimis presse, stricteque versatus, cujusmodi querelae jam ad me delatae sunt; is me non Geographum, aut Philosophum, aut Rhetorem, sed Virgilii Interpretem intelligat.

Hac editione, tum alia multa, quae primis curis exciderant, adiecta ant emendata, tum vero imprimis textus ipse Virgilii multis in locis, ex fide Nic. Heinsii, restitutus: cum ille novissimam editionem suam ex MSS.triginta diligentissime contexuerit. Cujus viri omnibus, qui litteras amant, luctuosa mors; memoria chara semper, el jucunda jutra est,

VITA

INCERTO AUCTORE

QUEM ALIQUI DONATUM FALSO PUTANT

PUBLIUS UBLIUS Virgilius Maro parentibus modicis fuit, et praecipue patre Marone; quem quidam opificem figulum; plures, Magi cujusdam viatoris initio mercenarium, mox ob industriam generum tradiderunt: quem cum agricolationi, reique rusticae, et gregibus praefecisset socer, silvis coemundis, et apibus curandis reculam auxit. Natus est, Gn. Pompejo Magno, et M. Licinio Crasso primum Coss. Iduum Octobrium die, in pago qui Andés dicitur, qui est à Mantua non procul. Praegnans mater Maja, cum somniasset enixam se laureum ramum, quem compactum terrae coaluisse, et excrevisse illico in speciem maturae arboris, refertae variis pomis, et floribus, cernerot: sequenti luce cum marito. rus propinquum petens, ex itinere divertit, atque in subiecta fossa partu levata est. Ferunt infantem, ut fuit editus, nec vagisse et adeo miti vultu fuisse, ut haud dubiam spem prospérioris geniturae jam tum indicaret. Et accessit aliud praesagium. Siquidem virga populea more regionis in puerperiis eodem statim loco depacta, ita brevi coaluit, ut multo ante satas populos adaequarit: quae arbor Virgilii ex eo dicta, atque consecrata est; summa gravidarum, et foetarum religione, suscipientiúm ibi, et solventium vota.

[ocr errors]

Initia aetatis, id est, usque ad septimum annum, Cremonae egit: et XVII. anno virilem togam cepit, illis Consulibus iterum, quibus natus erat. Evenitque, ut eo ipso die Lucretius poeta decederet. Sed Virgilius Cremona, Mediolanum, et inde paulo post Neapolim transiit, ubi cum litteris et Graecis, et Latinis vehementissimam operam dedisset, tandem omni cura, omnique studio indulsit Medicinae, et Mathematicis. Quibus rebus cum ante alios eruditior, peritiorque esset, se in urbem contulit statimque magistri stabuli equorum Augusti amicitiam nactus, multos, variosque morbos incidentes equis curavit. At Augustus in mercedem singulis diebus panes Virgilio, ut uni ex stabulariis, dari jussit. Interea a Crotoniatis pullus. equi mirae pulchritudinis Caesari dono fuit missus ; qui omnium judicio spem portendebat virtutis, et celeritatis immensae. Huno cum aspexisset. Maro, magistro stabuli dixit, natum esse ex morbosa equa, et nec viribus valiturum, nec celeritate: idque verum fuisse fuventum est. Quod cum magister stabuli Augusto recitasset, duplicari ipsi in mercedem panes jus-. sit. Cum item ex Hispania Augusto canes dono mitterentur, et parentes. eorum dixit Virgilius, et animum, celeritatemque futuram. Quo cognito., mandat iterum augmentari Virgilio panes.

Dubitavit Augustus Octaviine filius esset, an alterius: idque Maronem aperire posse arbitratus est, quia canum. et equi naturam parentesque cognorat. Amotis igitur omnibus arbitris, illum in penitiorem partom domus. vocat, et solum rogat, an sciat quisnam esset, et quam ad felicitandos, hor.

« IndietroContinua »