Easy Latin Reading Book: Passages from Various Authors. With Notes

Copertina anteriore
Seeley, Jackson & Halliday, 1880
 

Cosa dicono le persone - Scrivi una recensione

Nessuna recensione trovata nei soliti posti.

Pagine selezionate

Parole e frasi comuni

Brani popolari

Pagina 15 - Ille mansuetudine et misericordia clarus factus, huic severitas dignitatem addiderat. Caesar dando, sublevando, ignoscendo, Cato nihil largiundo gloriam adeptus est. In altero miseris perfugium erat, in altero malis pernicies; illius facilitas, hujus constantia laudabatur. Postremo Caesar in animum induxerat laborare, vigilare; negotiis amicorum intentus sua neglegere, nihil denegare, quod dono dignum esset; sibi magnum imperium, exercitum, bellum novum exoptabat, ubi virtus enitescere posset.
Pagina 18 - Catilina vero longe a suis inter hostium cadavera repertus est, paululum etiam spirans ferociamque animi, quam habuerat vivos, in voltu retinens.
Pagina 16 - Non divitiis cum divite, neque factione cum factioso, sed cum strenuo virtute, cum modesto pudore, cum innocente abstinentia certabat ; esse quam videri bonus malebat ; ita quo minus petebat gloriam, eo ilium magis sequebantur.
Pagina 16 - Eum muniunt undique parietes atque insuper camera lapideis fornicibus iuncta, set incultu tenebris odore foeda atque terribilis eius facies est. In eum locum postquam demissus est Lentulus, [vindices rerum capitalium] quibus praeceptum erat laqueo gulam fregere.
Pagina 32 - Periit sexto et quinquagensimo aetatis anno atque in deorum numerum relatus est, non ore modo decernentium sed et persuasione volgi. Siquidem ludis, quos primos consecrato1 ei heres Augustus edebat, Stella crinita per septem continues dies fulsit exoriens circa undecimam horam, creditumque est animam esse Caesaris in caelum recepti ; et hac de causa simulacro eius in vertice additur stella.
Pagina 31 - alter e Cascis 2 aversum1 vulnerat paulum infra iugulum. Caesar Cascae brachium arreptum graphio traiecit conatusque prosilire alio vulnere tardatus est; utque animadvertit undique se strictis pugionibus peti, toga caput obvolvit, simul sinistra manu sinum ad ima crura deduxit, quo honestius caderet etiam inferiore corporis parte velata.
Pagina 16 - Caesar in animum induxerat laborare, vigilare ; negotiis amicorum intentus, sua neglegere ; nihil denegare, quod dono dignum esset ; sibi magnum Imperium, exercitum, novum bellum exoptabat, ubi virtus enitescere posset. At Catoni studium modestiae, decoris, sed maxume severitatis erat. Non divitiis cum divite, neque factione cum factioso ; sed cum strenuo virtute, cum modesto pudore, cum innocente abstinentia certabat ; esse, quam videri, bonus malebat ; ita, quo minus gloriam petebat, eo ilium magis...
Pagina 25 - Annum agens sextum decimum patrem amisit ; sequentibusque consulibus flamen Dialis destinatus dimissa Cossutia, quae familia equestri sed admodum dives praetextato desponsata fuerat, Corneliam Cinnae quater consulis filiam duxit uxorem, ex qua illi mox lulia nata est ; neque ut repudiaret compelli a dictatore Sulla ullo modo 2 potuit.
Pagina 25 - ... donec per virgines Vestales perque Mamercum Aemilium et Aurelium Cottam, propinquos et affines suos, veniam impetravit. Satis constat, Sullam, quum deprecantibus amicissimis et ornatissimis viris...
Pagina 8 - Syracusis, dixit, venales quidem se hortos non habere : sed licere uti Canio, si vellet, ut suis : et simul ad cenam hominem in hortos invitavit in posterum diem.

Informazioni bibliografiche