Immagini della pagina
PDF
ePub

niam reipublicae querar, quum, prope inspectantibus vobis, classis ea, cui Consul populi Romani praepositus esset, a praedonibus capta atque oppressa est? Pro Dii immortales! tantamne unius hominis incredibilis ac divina virtus tam brevi tempore lucem afferre reipublicae potuit, ut vos, qui modo ante ostium Tiberinum classem hostium videbatis, nunc nullam intra Oceani ostium praedonum navem esse audiatis? Atque haec quâ celeritate gesta sint, quamquam videtis, tamen a me in dicendo praetereunda non sunt. Quis enim umquam aut obeundi negotii, aut consequendi quaestus studio tam brevi tempore tot loca adire, tantos cursus conficere potuit, quam celeriter Cn. Pompeio duce belli impetus navigavit? qui nondum tempestivo ad navigandum mari Siciliam adiit, Africam exploravit; inde Sardiniam cum classe venit, atque haec tria frumentaria subsidia reipublicae firmissimis praesidiis classibusque munivit. Inde se quum in Italiam recepisset, duabus Hispaniis et Galliâ Cisalpinâ praesidiis ac navibus confirmatâ, missis item in oram Illyrici maris et in Achaiam omnemque Graeciam navibus, Italiae duo maria maximis classibus firmissimisque praesidiis adornavit: ipsè autem, ut a Brundisio profectus est, undequinquagesimo die totam ad imperium populi Romani Ciliciam adjunxit; omnes, qui ubique praedones fuerunt, partim capti interfectique sunt, partim unius hujus imperio ac potestati se dediderunt. Idem Cretensibus, quum ad eum usque in Pamphyliam legatos deprecatoresque misissent, spem deditionis non ademit, obsidesque imperavit. Ita tantum bellum, tam diuturnum, tam longe dispersum, quo bello omnes gentes ac nationes premebantur, Cn. Pompeius extremâ hieme apparavit, ineunte vere suscepit, mediâ aestate confecit.

Cicero pro Lege Maniliâ, c. 11, 12.

V.

A BAD BARGAIN.

C. Canius, eques Romanus, nec infacetus et satis litteratus, quum se Syracusas otiandi, ut ipse dicere solebat, non negotiandi causâ, contulisset, dictitabat, se hortulos aliquos emere velle, quo invitare amicos et ubi se oblectare sine interpellatoribus posset. Quod quum percrebruisset, Pythius ei quidam, qui argentariam faceret Syracusis, dixit, venales quidem se hortos non habere: sed licere uti Canio, si vellet, ut suis: et simul ad cenam hominem in hortos invitavit in posterum diem. Quum ille promisisset, tum Pythius, qui esset, ut argentarius, apud omnes ordines gratiosus, piscatores ad se convocavit, et ab his petivit, ut ante suos hortulos postridie piscarentur: dixitque, quid eos facere vellet. Ad cenam tempore venit Canius. Opipare a Pythio apparatum convivium: cymbarum ante oculos multitudo: pro se quisque quod ceperat, afferebat: ante pedes Pythii pisces abjiciebantur. Tum Canius, Quaeso," inquit, “quid est hoc, Pythi? Tantumne hic piscium? tantumne cymbarum?" Et ille, "Quid mirum?" inquit. “Hoc loco est, Syracusis quidquid est piscium: hic aquatio: hâc villa isti carere non possunt." Incensus Canius cupiditate, contendit a Pythio, ut venderet. Gravate ille primo. Quid multa? impetrat. Emit homo cupidus et locuples, tanti, quanti Pythius voluit, et emit instructos: nomina facit: negotium conficit. Invitat Canius postridie familiares suos. Venit ipse mature. Scalmum nullum videt. Quaerit ex proximo vicino, num feriae quaedam piscatorum essent, quod eos nullos videret. Nullae, quod sciam," inquit ille: "sed hic piscari nulli solent: itaque heri mirabar, quid accidisset." Stomachari Canius. Sed quid faceret? Nondum enim Aquillius, collega et familiaris meus, protulerat de dolo malo formulas: in quibus ipsis quum ex eo quaereretur, Quid esset dolus malus; respondebat, Quum esset aliud simulatum, aliud actum.

66

Cicero de Offic., III. 14.

VI.

THE STORY OF GYGES.

Hinc ille Gyges inducitur a Platone : qui, quum terra discessisset magnis quibusdam imbribus, descendit in illum hiatum, aëneumque equum, ut ferunt fabulae, animadvertit, cujus in lateribus fores essent: quibus apertis, hominis mortui vidit corpus magnitudine inusitatâ, annulumque aureuin in digito: quem ut detraxit, ipse induit : erat autem regius pastor: tum in concilium se pastorum recepit. Ibi quum palam ejus annuli ad palmam converterat, a nullo videbatur, ipse autem omnia videbat : idem rursus videbatur, quum in locum annulum inverterat, Itaque hac opportunitate annuli usus, Regem dominum interemit, sustulitque, quos obstare arbitrabatur nec in his eum facinoribus quisquam potuit videre. Sic repente annuli beneficio Rex exortus est Lydiae.

[ocr errors]

Id., Ibid., III. 9.

VII.

HONESTY THE BEST POLICY.

Athenienses quum Persarum impetum nullo modo possent sustinere, statuerentque, ut, urbe relictâ, conjugibus et liberis Troezene depositis, naves conscenderent libertatemque Graeciae classe defenderent: Cyrsilum quendam, suadentem, ut in urbe manerent Xerxemque reciperent, lapidibus cooperuerunt. Atque ille utilitatem sequi videbatur: sed ea nulla erat, repugnante honestate. Themistocles post victoriam ejus belli, quod cum Persis fuit, dixit in concione, Se habere consilium reipublicae salutare; sed id sciri, non opus esse: postulavit, ut aliquem populus daret, quicum communicaret. Datus est Aristides. Huic ille, Classem Lacedaemoniorum, quae subducta esset ad Gytheum, clam incendi posse; quo facto frangi Lacedaemoniorum opes necesse esset. Quod Aristides quum audisset, in concionem magnâ exspectatione venit, dixitque, Perutile esse consilium, quod Themistocles afferret, sed

averunt.

minime honestum. Itaque Atheniensis, quod honestum non esset, id ne utile quidem putaverunt : totamque eam rem, quam ne audierant quidem, auctore Aristide repudiMelius hi, quam nos, qui piratas immunes, socios vectigales habemus. Maneat ergo, quod turpe sit, id numquam esse utile, ne tum quidem, quum id, quoa esse utile putes, adipiscare. Hoc enim ipsum, utile putare, quod turpe sit, calamitosum est.

VIII.

Id., Ibid., III. II.

FABRICIUS'S TREATMENT OF A TRAITOR. Quum Pyrrhus populo Romano bellum ultro intulisset, quumque de imperio certamen esset cum Rege generoso ac potente; perfuga ab eo venit in castra Fabricii, eique est pollicitus, si praemium sibi posuisset, se, ut clam venisset, sic clam in Pyrrhi castra rediturum, et eum veneno necaturum. Hunc Fabricius reducendum curavit ad Pyrrhum : idque ejus factum laudatum a Senatu est. Atqui si speciem utilitatis opinionemque quaerimus, magnum illud bellum perfuga unus, et gravem adversarium imperii sustulisset: sed magnum dedecus et flagitium, quicum laudis certamen fuisset, eum non virtute, sed scelere superatum. Utrum igitur utilius vel Fabricio, qui talis in hac urbe, qualis Aristides Athenis fuit, vel Senatui nostro, qui numquam utilitatem a dignitate sejunxit, armis cum hoste certare, an venenis? Si gloriae caussâ imperium expetendum est, scelus absit, in quo non potest esse gloria: sin ipsae opes expetuntur quoquo modo, non poterunt utiles esse cum infamiâ.

IX.

Id., Ibid., III. 22.

A CASE OF DISPUTED POSSESSION.

Duo quidam quum jam in alto navigarent et quum eorum alterius navis, alterius onus esset. naufragum quen

dam natantem et manus ad se tendentem animadverterunt misericordiâ commoti, navim ad eum applicaverunt, hominem ad se sustulerunt. Postea aliquanto ipsos quoque tempestas vehementius jactare coepit, usque adeo ut dominus navis, quum idem gubernator esset, in scapham confugeret, et inde funiculo, qui a puppi religatus scapham annexam trahebat, navim, quoad posset, moderaretur : ille autem cujus merces erant in gladium ibidem incumberet. Hic ille naufragus ad gubernaculum accessit et navi, quoad potuit, est opitulatus. Sedatis autem fluctibus et tempestate jam commutatâ, navis in portum pervehitur. Ille autem qui in gladium incubuerat, leviter saucius facile est ex vulnere recreatus. Navim cum onere horum trium suam quisque esse dicit. Hic omnes scripto ad causam accedunt, et ex nominis vi nascitur controversia. Nam et relinquere navem et remanere in navi, denique navis ipsa quid sit, definitionibus quaeritur.

Cicero de Invent., II. 51.

X.

AN INNOCENT MAN ACCUSED OF MURDER.

In itinere quidam proficiscentem ad mercatum quendam et secum aliquantum nummorum ferentem, est consecutus. Cum hoc, ut fere fit, in viâ sermonem contulit: ex quo factum est, ut illud iter familiarius facere vellent. Quare quum in eandem tabernam devertissent, simul cenare et in eodem loco somnum capere voluerunt. Cenati discubuerunt ibidem. Caupo autem (nam ita dicitur post inventum, quum in alio maleficio deprehensus esset) quum illum alterum, videlicet qui nummos haberet, animadvertisset, noctu, postquam illos arctius, ut fit, ex lassitudine dormire sensit, accessit, et alterius eorum, qui sine nummis erat, gladium propter appositum e vaginâ eduxit, et illum alterum occidit, nummos abstulit, gladium cruentatum in vaginam recondidit, ipse sese in lectum suum recepit. Ille autem cujus gladio occisio erat facta, multo ante lucem surrexit, comitem suum inclamavit semel et

« IndietroContinua »