Immagini della pagina
PDF
ePub

saepius. Illum somno impeditum non respondere existi. mavit. Ipse gladium et cetera quae secum attulerat, sustulit: solus profectus est. Caupo non multo post conclamavit hominem esse occisum, et cum deversoribus quibusdam illum qui ante exierat, consequitur. In itinere hominem comprehendit, gladium ejus e vaginâ educit, reperit cruentum : homo in urbem ab illis deducitur ac reus fit. Cicero de Invent., II. 4.

XI.

DIONYSIUS THE TYRANT AND DAMOCLES.

Duodequadraginta annos tyrannus Syracusanorum fuit Dionysius, quum v et xx natus annos dominatum occupavisset. Qua pulchritudine urbem, quibus autem opibus praeditam, servitute oppressam tenuit civitatem! Atqui de hoc homine a bonis auctoribus sic scriptum accepimus, summam fuisse ejus in victu temperadtiam, in rebusque gerendis virum acrem et industrium, eumdem tamen maleficum naturâ et injustum. Ex quo omnibus, bene veritatem intuentibus, videri necesse est miserrimum. enim ipsa quae concupierat, ne tum quidem, quum omnia se posse censebat, consequebatur. Qui quum esset bonis parentibus atque honesto loco natus (etsi id quidem alius alio modo tradidit) abundaretque aequalium familiaritatibus, et consuetudine propinquorum ; credebat se

Ea

eorum nemini; sed his, quos ex familiis locupletum servos delegerat, quibus nomen servitutis ipse detraxerat, et quibusdam convenis et feris barbaris, corporis custodiam committebat. Ita propter injustam dominatus cupiditatem in carcerem quodammodo ipse se incluserat. Quin etiam ne tonsori collum committeret, tondere filias suas docuit. Ita sordido ancillarique artificio regiae virgines, ut tonstriculae, tondebant, barbam et capillum patris. Et tamen ab his ipsis, quum jam essent adultae, ferrum removit, instituitque, ut candentibus juglandium putaminibus barbam sibi et capillum adurerent. . . . Et, quum fossam latam cubiculari

...

lecto circumdedisset, ejusque fossae transitum ponticulo ligneo conjunxisset, eum ipsum, quum forem cubiculi clauserat, detorquebat. Idemque quum in communibus suggestis consistere non auderet, concionari ex turri altâ solebat. Atque is quum pilâ ludere vellet (studiose enim id factitabat) tunicamque poneret, adolescentulo, quem amabat, tradidisse gladium dicitur. Hic quum quidam familiaris jocans dixisset: Huic quidem certe vitam tuam committis, arrisissetque adolescens, utrumque jussit interfici : alterum, quia viam domonstravisset interimendi sui; alterum, quia dictum id risu approbavisset. Atque eo facto sic doluit, ut nihil gravius tulerit in vita. Quem enim vehementer amarat, occiderat. Sic distrahuntur in contrarias partes impotentium cupiditates. Quum huic obsecutus sis, illi est repugnandum. Quamquam hic quidem tyrannus ipse indicavit, quam esset beatus. Nam quum quidam ex ejus assentatoribus, Damocles, commemoraret in sermone copias ejus, opes, majestatem dominatus, rerum abundantiam, magnificentiam aedium regiarum ; negaretque umquam beatiorem quemquam fuisse: Visne igitur, inquit, Damocle, quoniam haec te vita delectat, ipse eamdem degustare, et fortunam experiri meam? Quum se ille cupere dixisset, collocari jussit hominem in aureo lecto, strato pulcherrime textili stragulo, magnificis operibus picto: abacosque complures ornavit argento auroque caelato. Tum ad mensam eximiâ formâ pueros delectos jussit consistere, eosque nutum illius intuentes diligenter ministrare. Aderant unguenta, coronae: incendebantur odores: mensae conquisitissimis epulis exstruebantur. Fortunatus sibi Damocles videbatur. In hoc medio apparatu fulgentem gladium, e lacunari setâ equinâ aptum, demitti jussit, ut impenderet illius beati cervicibus. Itaque nec pulchros illos ministratores adspiciebat, nec plenum artis argentum : nec manum porrigebat in mensam : jam ipsae defluebant coronae: denique exoravit tyrannum, ut abire liceret, quod jam beatus nollet esse.

Cicero, Tusc., Quaest. v. 20, 21.

XII.

ACCOUNT OF THE BATTLE OF MUTINA BY ONE WHO TOOK PART IN IT.

[This battle was fought between Antony and the two Consuls Hirtius and Pansa, B.C. 43, the year in which Ovid was born. On the side of the Consuls fought also C. Julius Cæsar Octavianus, afterwards the Emperor Augustus. Both Consuls were killed.]

XVII. Kalend. Maii, quo die Pansa in castris Hirtii erat futurus, cum quo ego eram : (nam ei obviam processeram millia pass. centum, quo maturius veniret : Antonius legiones eduxit duas, Secundam et Quintam trigesimam, et cohortes Praetorias duas, unam suam, alteram Silani, evocatorumque partem. Ita obviam venit nobis, quod nos quattuor legiones tironum habere solum arbitrabatur. Sed noctu, quo tutius venire in castra possemus, legionem Martiam, cui ego praeesse solebam, et duas cohortes Praetorias miserat Hirtius nobis. Quum equites Antonii apparuissent, contineri neque legio Martia, neque cohortes Praetoriae potuerunt: quas sequi coepimus coacti, quando eas retinere non poteramus. Antonius ad Forum Gallorum suas copias continebat: neque sciri volebat, se legiones habere: tantum equitatum et levem armaturam ostendebat. Posteaquam vidit, se invito, legionem ire, Pansa sequi se duas legiones jussit tironum. Postea vero quam angustias paludis et silvarum transivimus, acies est instructa a nobis duodecim cohortium. Nondum venerant legiones duae; repente Antonius in aciem suas copias de vico produxit, et sine morâ concurrit. Primo ita pugnatum est, ut acrius non posset ex utraque parte pugnari: etsi dexterius cornu, in quo eram cum Martiae legionis cohortibus octo, impetu primo fugaverat legionem xxxv Antonii, ut amplius passus quingentos ultra aciem, quo loco steterat, processerit. Itaque quum equites nostrum cornu circumire vellent, recipere me coepi, et levem armaturam opponere Maurorum equitibus, ne aversos nostros aggrederentur. Interim video, me esse inter Antonianos, Antoniumque post me esse aliquanto. Repente equum immisi ad eam legionem tironum, quae

veniebat ex castris, scuto rejecto. Antoniani me insequi : nostri pila conjicere velle. Ita, nescio quo fato, sum servatus, quod sum cito a nostris cognitus. In ipsâ Aemilia, ubi cohors Caesaris Praetoria erat, diu pugnatum est. Cornu sinisterius, quod erat infirmius, ubi Martiae legionis duae cohortes erant, et cohors Praetoria, pedem referre coeperunt, quod ab equitatu circuibantur, quo vel plurimum valet Antonius. Quum omnes se recepissent nostri ordines, recipere me novissimus coepi ad castra. Antonius, tamquam victor, castra putavit se posse capere. Quo quum venit, complures ibi amisit, nec egit quidquam. Auditâ re, Hirtius cum cohortibus viginti veteranis redeunti Antonio in sua castra occurrit, copiasque ejus omnes delevit, fugavit, eodemque loco, ubi erat pugnatum, ad Forum Gallorum, Antonius cum equitibus horâ noctis quartâ se in castra sua ad Mutinam recepit. Hirtius in ea castra rediit, unde Pansa exierat, ubi duas legiones reliquerat, quae ab Antonio erant oppugnatae. Sic partem majorem suarum copiarum Antonius amisit veteranarum. Nec id tamen sine aliquâ jacturâ cohortium Praetorianarum nostrarum et legionis Martiae fieri potuit. Aquilae duae, signa sexaginta sunt relata Antonii. Res bene gesta est. A.D. XII. Kalendas Maii, ex castris.

Cicero, Ep. ad. Div., x. 30.

XIII.

CAESAR AND CATO CONTRASTED.

Igitur his genus, aetas, eloquentia prope aequalia fuere magnitudo animi par, item gloria; sed alia alii. Caesar beneficiis atque munificentiâ magnus habebatur; integritate vitae Cato. Ille mansuetudine et misericordiâ clarus factus; huic severitas dignitatem addiderat. Caesar dando, sublevando, ignoscendo; Cato nihil largiundo gloriam adeptus est. In altero miseris perfugium erat, in altero malis pernicies : illius facilitas, hujus constantia laudabatur. Postremo Caesar in animum induxerat laborare, vigilare; negotiis amicorum intentus, sua neglegere;

nihil denegare, quod dono dignum esset; sibi magnum imperium, exercitum, novum bellum exoptabat, ubi virtus enitescere posset. At Catoni studium modestiae, decoris, sed maxume severitatis erat. Non divitiis cum divite, neque factione cum factioso; sed cum strenuo virtute, cum modesto pudore, cum innocente abstinentiâ certabat ; esse, quam videri, bonus malebat ; ita, quo minus gloriam petebat, eo illum magis sequebatur.

Sallust, Catilina, c. 55.

XIV.

THE EXECUTION OF THE CATILINARIAN CONSPIRATORS.

Postquam Senatus in Catonis sententiam discessit, Consul, optimum factu ratus, noctem, quae instabat, antecapere, ne quid eo spatio novaretur, Triumviros, quae supplicium postulabat, parare jubet ipse, dispositis praesidiis, Lentulum in carcerem deducit: ceteris idem fit per Praetores. Est locus in carcere, quod Tullianum adpellatur, ubi paullulum descenderis,` ad laevam, circiter duodecim pedes humi depressus; eum muniunt undique parietes atque insuper camera, lapideis fornicibus juncta; sed incultu, tenebris, odore, foeda atque terribilis ejus facies est. In eum locum postquam demissus est Lentulus, vindices rerum capitalium, quibus praeceptum erat, laqueo gulam fregere. Ita ille patricius, ex gente clarissimâ Corneliorum, qui consulare imperium Romae habuerat, dignum moribus factisque suis exitum vitae invenit. De Cethego, Statilio, Gabinio, Coepario eodem modo supplicium sumptum est. Sallust, Catilina, c. 56.

« IndietroContinua »