Immagini della pagina
PDF
ePub

In B.C. 62, Caesar was Praetor. In B.C. 61, he proceeded as pro-Praetor to the province of Spain, where he distinguished himself in a war with some native tribes. Between his Prætorship and his Consulship the secret coalition was formed known as the 'First Triumvirate' between Caesar, Pompey, at that time the most famous general of the Republic, and Crassus, the wealthiest man in Rome. Each of the three intended, by the aid of the other two, to make himself monarch of Rome,-Pompey being at that time the one of the three who seemed most likely to attain his object. In B. C. 59, owing to the influence of the triumvirate, Caesar was elected Consul, and after serving his year of office in the city was appointed in B.C. 58 to the government of the two provinces of, (1) Gallia Cisalpina, that is, Northern Italy, extending from the Alps as far south as the Trebia on the west, and the Rubicon on the east, and (2) Gallia Transalpina, that is, the south-east portion of Gaul proper, bounded on the east by the Alps, on the north by the Rhone and the Cevennes, on the west by the Cevennes and the Garonne.

Gessit autem novem annis, quibus in imperio fuit, haec fere. Omnem Galliam, quae saltu Pyrenaeo Alpibusque et monte Gebenna fluminibusque Rheno et Rhodano continetur, patetque circuitu ad bis et tricies centum millia passuum, praeter socias ac bene meritas civitates, in provinciae formam redegit, eique quadringenties in singulos annos stipendii nomine imposuit. Germanos, qui trans Rhenum incolunt, primus Romanorum ponte fabricato aggressus, maximis affecit cladibus. Aggressus [est] et Britannos, ignotos antea; superatisque pecunias et obsides imperavit : per tot successus ter, nec amplius, adversum casum expertus est: in Britanniâ, classe vi tempestatis prope absumptâ, et in Gallia, ad Gergoviam legione fusâ; et in Germanorum finibus, Titurio et Aurunculeio legatis per insidias caesis. Eodem temporis spatio matrem primo, deinde filiam, nec multo post nepotem amisit.

The triumvirate was broken up about the year B.C. 53, partly owing to the death of Crassus in Syria, partly owing to the death of Julia Caesar's daughter, who was married to Pompey, but mainly because of Pompey's jealousy of Caesar.

As Caesar's reputation and influence increased in consequence of his successes in Gaul, Pompey grew more and more jealous of him, and in B.C. 49 procured a decree of the Senate ordering him to lay down his command in the province of Gaul. Shortly afterwards the

tribunes who defended Caesar's cause in his absence were expelled from the city. Filled with virtuous indignation at this outrage, Caesar determined to make war on Pompey and the Senate.

Quum ergo sublatam tribunorum intercessionem, ipsosque Urbe cessisse nunciatum est, praemissis confestim clam cohortibus, ne qua suspicio moveretur, et spectaculo publico per dissimulationem interfuit, et formam, quâ ludum gladiatorium erat aedificaturus, consideravit, et ex consuetudine convivio se frequenti dedit. Deinde post solis occasum, mulis e proximo pistrino ad vehiculum junctis, occultissimum iter modico comitatu ingressus est : et quum, luminibus exstinctis, decessisset viâ, diu errabundus, tandem ad lucem, duce reperto, per angustissimos tramites pedibus evasit; consecutusque cohortes ad Rubiconem flumen, qui provinciae ejus finis erat, paullum constitit; ac reputans, quantum moliretur, conversus ad proximos, Etiam nunc, inquit, regredi possumus: quodsi ponticulum transierimus, omnia armis agenda erunt.

Cunctanti ostentum tale factum est. Quidam eximiâ magnitudine et formâ, in proximo sedens repente apparuit, arundine canens: ad quem audiendum quum praeter pastores plurimi etiam ex stationibus milites concurrissent, interque eos et aeneatores, raptâ ab uno tubâ prosiluit ad flumen, et ingenti_spiritu classicum exorsus, pertendit ad alteram ripam. Tunc Caesar, Eatur, inquit, quo deorum ostenta et inimicorum iniquitas vocat. Facta alea esto.

Ordo et summa rerum, quas deinceps gessit, sic se habent. Picenum, Umbriam, Etruriam occupavit: et L. Domitio, qui, per tumultum successor ejus nominatus, Corfinium praesidio tenebat, in deditionem redacto atque dimisso, secundum superum mare Brundisium tetendit, quo consules Pompeiusque confugerant, quamprimum transfretaturi. Hos frustra per omnes moras exitu prohibere conatus, Romam iter convertit: appellatisque de republicâ patribus, validissimas Pompeii copias, quae sub tribus legatis, M. Petreio et L. Afranio et M. Varrone, in Hispania erant, invasit, professus ante inter suos, ire se ad exercitum sine duce, et inde reversurum ad ducem sine exercitu. Et obsidione Massiliae, quae sibi in itinere

portas clauserat, summâque frumentariae rei penuriâ retardante, brevi tamen omnia subegit.

Hinc Urbe repetitâ in Macedoniam transgressus, Pompeium, per quatuor paene menses maximis obsessum operibus, ad extremum Pharsalico proelio fudit : et fugientem Alexandriam persecutus, ut occisum deprehendit, cum Ptolemaeo rege, a quo sibi quoque insidias tendi videbat, bellum sane difficillimum gessit; neque loco neque tempore aequo, sed hieme anni et intra moenia copiosissimi ac sollertissimi hostis, inops ipse rerum omnium atque imparatus. Regnum Aegypti victor Cleopatrae fratrique ejus minori permisit, veritus provinciam facere, ne quandoque, violentiorem praesidem nacta, novarum rerum Ab Alexandriâ in Syriam et inde Pontum transiit, urgentibus de Pharnace nunciis: quem, Mithridatis filium, ac tunc occasione temporum bellantem, jamque multiplici successu praeferocem, intra quintum quam affuerat diem, quatuor quibus in couspectum venit horis, unâ profligavit acie; crebro commemorans Pompeii felicitatem, cui praecipua militiae laus de tam imbelli genere hostium contigisset. Dehinc Scipionem ac Jubam, reliquias partium in Africâ refoventes, devicit; Pompeii liberos in Hispaniâ.

materia esset.

Omnibus civilibus bellis nullam cladem, nisi per legatos suos, passus est: quorum C. Curio in Africa periit; C. Antonius in Illyrico in adversariorum devenit potestatem; P. Dolabella classem in eodem Illyrico, Cn. Domitius Calvinus in Ponto exercitum amiserunt. Ipse prosperrime semper, ac ne ancipiti quidem unquam fortunâ, praeterquam bis, dimicavit: semel ad Dyrrhachium, ubiˇpulsus, non instante Pompeio, negavit eum vincere scire: iterum in Hispaniâ ultimo proelio, quum desperatis rebus etiam de consciscendâ nece cogitavit.

Confectis bellis, quinquies triumphavit: post devictum Scipionem quater eodem mense, sed interjectis diebus ; et rursus semel, post superatos Pompeii liberos. Primum et excellentissimum triumphum egit Gallicum, sequentem Alexandrinum, deinde Ponticum, huic proximum Africanum, novissimum Hispaniensem, diverso quemque apparatu et instrumento. Gallici triumphi die Velabrum prae

tervehens, paene curru excussus [est], axe diffracto: ascenditque Capitolium ad lumina, quadraginta elephantis dextrâ atque sinistrâ lychnuchos gestantibus. Pontico triumpho inter pompae fercula trium verborum praetulit titulum, VENI. VIDI. VICI. non acta belli significantem, sicut ceteris, sed celeriter confecti notam.

After conquering all his enemies, Caesar became sole ruler of Rome; but he did not enjoy his dignity long, for a conspiracy was formed against him, and he was assassinated in the Senate-house, March 15, B.C. 44.

Sed Caesari futura caedes evidentibus prodigiis denunciata est. Paucos ante menses, quum in coloniâ Capuâ deducti lege Juliâ coloni ad exstruendas villas sepulcra vetustissima disjicerent, idque eo studiosius facerent, quod aliquantum vasculorum operis antiqui scrutantes reperiebant; tabula aenea in monumento, in quo dicebatur Capys, conditor Capuae, sepultus, inventa est, conscripta literis verbisque Graecis, hâc sententiâ: Quandoque ossa Capyis detecta essent, fore, ut Fulo prognatus manu consanguineorum necaretur, magnisque mox Italiae cladibus vindicaretur. Cujus rei, ne quis fabulosam aut commenticiam putet, auctor est Cornelius Balbus, familiarissimus Caesaris. Proximis diebus equorum greges, quos in trajiciendo Rubicone flumine consecrârat, ac vagos sine custode dimiserat, comperit pertinacissime pabulo abstinere ubertimque flere. Et immolantem haruspex Spurinna monuit, ut caveret periculum, quod non ultra Martias Idus proferretur. Pridie autem easdem Idus avem regaliolum, cum laureo ramulo Pompeianae curiae se inferentem, volucres varii generis ex proximo nemore persecutae ibidem discerpserunt. Eâ vero nocte, cui illuxit dies caedis, et ipse sibi visus est per quietem interdum supra nubes volitare, aliàs cum Jove dextram jungere. Et Calpurnia uxor imaginata est, collabi fastigium domus, maritumque in gremio suo confodi: ac subito cubiculi fores sponte patuerunt. Ob haec simul et ob infirmam valetudinem diu cunctatus, an se contineret, et, quae apud senatum proposuerat agere, differret; tandem, D. Bruto adhortante, ne frequentes ac jamdudum opperientes desti

tueret, quintâ fere horâ progressus est: libellumque insidiarum indicem, ab obvio quodam porrectum, libellis ceteris, quos sinistrâ manu tenebat, quasi mox lecturus, commiscuit.

Assidentem conspirati specie officii circumsteterunt : illicoque Cimber Tillius, qui primas partes susceperat, quasi aliquid rogaturus propius accessit: renuentique et gestu in aliud tempus differenti ab utroque humero togam apprehendit : deinde clamantem, Ista quidem vis est! alter Casca adversum vulnerat, paullum infra jugulum. Caesar Cascae brachium arreptum graphio trajecit: conatusque prosilire, alio vulnere tardatus est. Utque animadvertit, undique se strictis pugionibus peti, togâ caput obvolvit ; simul sinistrâ manu sinum ad ima crura deduxit, quo honestius caderet, etiam inferiore corporis parte velata. Atque ita tribus et viginti plagis confossus est. Exanimis, diffugientibus cunctis, aliquamdiu jacuit, donec lecticae impositum, dependente brachio, tres servuli domum retulerunt. Nec in tot vulneribus, ut Antistiu medicus existimabat, letale ullum repertum est, nisi quod secundo loco in pectore acceperat. Fuerat animus conjuratis, corpus occisi in Tiberim trahere, bona publicare, acta rescindere: sed metu M. Antonii consulis et magistri equitum Lepidi destiterunt.

Funere indicto, rogus exstructus est in Martio Campo, juxta Juliae tumulum: et pro rostris aurata aedes ad simulacrum templi Veneris Genitricis collocata; intraque lectus eburneus, auro ac purpurâ stratus, et ad caput tìopaeum cum veste, in quâ fuerat occisus. Lectum pro rostris, in forum magistratus et honoribus functi detulerunt. Quem quum pars in Capitolini Jovis cellâ cremare, pars in curiâ Pompeii, destinaret, repente duo quidam gladiis succincti ac bina jacula gestantes ardentibus cereis succenderunt: confestimque circumstantium turba virgulta arida, et cum subselliis tribunalia, quicquid praeterea ad manum aderat, congessit : deinde tibicines et scenici artifices vestem, quam ex instrumento triumphorum ad praesentem usum induerant, detractam sibi atque discissam injecere flammae [et] veteranorum militum legionarii arma sua, quibus exculti funus celebrabant; matronae

« IndietroContinua »