Immagini della pagina
PDF
ePub

I.

A CONCISE LETTER.

Tibi gratulor: mihi gaudeo: te amo: tua tueor: a te amari, et quid agas, quidque agatur, certior fieri volo. Cicero, Ep. ad. Div.

II.

ASSASSINATION OF MARCELLUS. B.C. 45.

Etsi scio, non jucundissimum nuntium me vobis allaturum, tamen, quoniam casus et natura in nobis dominatur, visum est faciendum, quoquo modo res se haberet, vos certiores facere. A. d. x. Kal. Jun. quum ab Epidauro Piraeeum navi advectus essem, ibi Marcellum, collegam nostrum, conveni, eumque diem ibi consumpsi, ut cum eo essem. Postero die quum ab eo digressus essem eo consilio, ut ab Athenis in Boeotiam irem, ille, ut aiebat, supra Maleas in Italiam versus navigaturus erat. Postridie ejus diei, quum ab Athenis proficisci in animo haberem, circiter horâ decimâ noctis P. Postumius, familiaris eius, adme venit, et mihi nuntiavit, M. Marcellum, collegam nostrum, post caenae tempus a P. Magio Chilone, familiare eius, pugione percussum esse et duo vulnera accepisse, unum in stomacho, alterum in capite secundum aurem ; sperare tamen se, eum vivere posse. Magium seipsum interfecisse: postea se a Marcello ad me missum esse, qui haec nuntiaret, et rogaret, ut medicos cogerem. coegi, et e vestigio eo sum profectus primâ luce. Quum non longe a Piraeeo abessem, puer Acidini obviam mihi venit cum codicillis: in quibus erat scriptum paullo ante lucem Marcellum diem suum obiisse. Ita vir clarissimus ab homine taeterrimo acerbissimâ morte est affectus: et

cui inimici propter dignitatem pepercerant, inventus est amicus, qui mortem afferret. Ego tamen ad tabernaculum ejus perrexi. Inveni duos libertos et pauculos servos. Reliquos aiebant profugisse, metu perterritos, quod dominus eorum ante tabernaculum interfectus esset. Coactus sum in eâdem illâ lecticâ, quâ ipse delatus eram, meisque lecticariis in urbem eum referre: ibique pro eâ copiâ, quae Athenis erat, funus ei satis amplum faciendum curavi. Ab Atheniensibus, locum sepulturae intra urbem ut darent, impetrare non potui, quod religione se impediri dicerent: neque tamen id antea cuiquam concesserant. Quod proximum fuit, ut, in quo vellemus gymnasio, eum sepeliremus, nobis permiserunt. Nos in nobilissimo

orbis terrarum gymnasio Academiae locum delegimus, ibique eum combussimus: posteaque curavimus, ut iidem Athenienses in eodem loco monumentum ei marmoreum faciendum locarent. Ita, quae nostra officia fuerunt, pro collegio et propinquitate et vivo et mortuo omnia ei praestitimus. Vale. D. pr. Kal. Jun. Athenis.

Cicero, Ep. ad. Div., IV. 12.

III.

A SCENE ON THE VIA APPIA.

JAN. 19TH, B.C. 52.

Milo quum in Senatu fuisset eo die, quoad Senatus dimissus est, domum venit: calceos et vestimenta mutavit: paullisper, dum se uxor (ut fit) comparat, commoratus est; deinde profectus est id temporis, quum jam Clodius, siquidem eo die Romam venturus erat, redire potuisset. Obviam fit ei Clodius, expeditus, in equo, nullâ rhedâ, nullis impedimentis, nullis Graecis comitibus, ut solebat, sine uxore, quod numquam fere : quum hic, cum uxore veheretur in rhedâ, paenulatus, magno impedimento, ac muliebri et delicato ancillarum puerorumque comitatu. Fit obviam Clodio ante fundum eius, horâ fere undecimâ, aut non multo secus. Statim complures cum telis

in hunc faciunt de loco superiore impetum: adversi rhedarium occidunt. Quum autem hic de rhedâ, rejectâ paenulá, desiluisset, seque acri animo defenderet : illi, qui erant cum Clodio, gladiis eductis, partim recurrere ad rhedam, ut a tergo Milonem adorirentur; partim, quod hunc jam interfectum putarent, caedere incipiunt ejus servos, qui post erant: ex quibus partim occisi sunt, partim quum ad rhedam pugnari viderent et Milonem occisum esse putarent, in Clodium impetum fecerunt; qui vulneratus in tabernam proximam Bovillano delatus est. Milo, ut cognovit vulneratum Clodium, exturbari tabernam jussit. Atque ita Clodius latens extractus est, multisque vulneribus confectus. Cadaver ejus in viâ relictum est quia servi Clodii aut occisi erant aut graviter saucii latebant. Sex Tedius Senator qui forte rure in urbem revertebatur, sus tulit et lecticâ suâ Romam ferri jussit.

Cicero pro Milone, c. 10.

IV.

THE EXPLOITS OF POMPEY THE GREAT.

Jam vero virtuti Cn. Pompeii quae potest par oratio inveniri? quid est, quod quisquam aut dignum illo, aut vobis novum, aut cuiquam inauditum possit afferre? Neque enim illae sunt solae virtutes imperatoriae, quae vulgo existimantur, labor in negotio, fortitudo in periculis, industria in agendo, celeritas in conficiendo, consilium in providendo quae tanta sunt in hoc uno, quanta in omnibus reliquis Imperatoribus, quos aut vidimus aut audivimus, non fuerunt. Testis est Italia, quam ille ipse victor, L. Sulla, huius virtute et subsidio confessus est liberatam. Testis est Sicilia, quam multis undique cinctam periculis, non terrore belli, sed celeritate consilii, explicavit. Testis est Africa, quae magnis oppressa hostium copiis, eorum ipsorum sanguine redundavit. Testis est Gallia, per quam legionibus nostris in Hispaniam iter, Gallorum internecione patefactum est. Testis est Hispania, quae saepissime plurimos hostes ab hoc superatos prostratosque

conspexit. Testis est iterum et saepius Italia, quae, quum servili bello taetro periculosoque premeretur, ab hoc auxilium absente expetivit ; quod bellum exspectatione Pompeii attenuatum atque imminutum est, adventu sublatum ac sepultum. Testes vero jam omnes orae atque omnes exterae gentes ac nationes, denique maria omnia, tum universa, tum in singulis omnes sinus atque portus. Quis enim toto mari locus per hos annos aut tam firmum habuit praesidium, ut tutus esset, aut tam fuit abditus, ut lateret? Quis navigavit, qui non se aut mortis aut servitutis periculo committeret, quum aut hieme, aut referto praedonum mari navigaret? Hoc tantum bellum, tam turpe, tam vetus, tam late divisum atque dispersum, quis umquam arbitraretur aut ab omnibus Imperatoribus uno anno, aut omnibus annis ab uno Imperatore confici posse? Quam provinciam tenuistis a praedonibus liberam per hosce annos? quod vectigal vobis tutum fuit? quem socium defendistis? cui praesidio classibus vestris fuistis? quam multas existimatis insulas esse desertas ? quam multas aut metu relictas, aut a praedonibus captas urbes esse sociorum? Sed quid ego longinqua commemoro? Fuit hoc quondam, fuit proprium populi Romani, longe a domo bellare, et propugnaculis imperii sociorum fortunas, non sua tecta, defendere. Sociis ego vestris mare clausum per hosce annos dicam fuisse, quum exercitus nostri a Brundisio numquam, nisi summâ hieme, transmiserint? Qui ad vos ab exteris nationibus venirent, captos querar, quum Legati populi Romani redempti sint? mercatoribus tutum mare non fuisse dicam, quum duodecim secures in praedonum potestatem pervenerint ? Cnidum aut Colophonem aut Samum, nobilissimas urbes, innumerabilesque alias, captas esse commemorem, quum vestros portus, atque eos portus, quibus vitam et spiritum ducitis, in praedonum fuisse potestate sciatis ? An vero ignoratis, portum Caietae celeberrimum atque plenissimum navium, inspectante Praetore, a praedonibus esse direptum? Ex Miseno autem ejus ipsius liberos, qui cum praedonibus antea ibi bellum gesserat, a praedonibus esse sublatos? Nam quid ego Ostiense incommodum atque illam labem atque ignomi

« IndietroContinua »