Immagini della pagina
PDF
ePub

TESTAMENTUM

NICOLAI DE MACHIAVELLIS

DE DIE 22 NOVEMBRIS 4514.

In Dei Nomine Amen. Anno Domini Nostri Jesu Christi ab ipsius salutifera Incarnatione millesimo quingentesimo undecimo, Indictione XV, die vero vigesima secunda mensis novembris. Actum in Palatio Magnificorum, et Excelsorum Dominorum Florentiæ, et in Cancellaria Reformationum, præsentibus testibus ad infrascripta omnia et singula vocatis, habitis, et ex proprio ore infrascripti Testatoris rogatis, videlicet:

Civibus et Not. Publicis Florentin. etc.

Ser Anton. Ser Anastasii de Vespuccis.
Ser Bartolommeo Miliani de Deis.
Ser Piero Ser Dominici de Bonaccursis.
Ser Filip. Nicol. Lippi de Prato Veleri.
Ser Luca Fabiani Angeli de Ficinis.
Ser Joanne Salvatoris Blasii de Puppio.
Bartolommeo Rufini Joannis de Rufinis populi Sancti Ambrosii extra muros de
Florentia.

Cum nihil sit certius morte, nihil autem sit incertius hora mortis, hinc est, quod Egregius Vir Nicolaus Domini Bernardi de Machiavellis; civis Florentinus, sanus, per gratiam Domini Nostri Jesu Christi, visu, mente, sensu, intellectu et corpore, nolens intestatus decedere, per hoc suum præsens nuncupativum testamentum quod dicitur sine scriptis, in hunc qui sequitur modum et formam, de bonis suis disposuit, et testatus est, videlicet etc.

In primis enim animam suam Omnipotenti Deo ejusque gloriosissimæ Matri semper Virgini Maria, totique Cælesti Curiæ Paradisi humiliter ac devote commendavit etc.

Item Jure Legati relinquit Opera S. Maria del Fiore de Florentia, et opera novæ sacristiæ ejusdem Ecclesiæ, et Operæ murorum civitatis Florentiæ in totum libras tres Flor. parv. videlicet cuilibet dictarum Operarum libram unam Floren. parv. etc,

Item Jure Legati relinquit Domina Marietta uxori suæ dilectæ, et fili

quondam Ludovici de Corsinis de Florentia, dotes suas per ipsum testatorem alias, ut dixit, confessatas. Volens insuper, disponens, et mandans dictus Testator, quod post mortem ipsius Testatoris, quam primum fieri poterit, per dictam Dominam Mariellam Tutricem, et pro tempore Curatricem, Gubernatricem, et Administratricem infrascriptorum (dictis nominibus) videlicet per Franciscum Pieri del Nero, aut per Philippum Banchi de Casa Vecchia, Cives Florentinos eliam Tutores, et pro tempore Curatores, Gubernatores, et Administratores infrascriptorum, et prout infra successive relictorum institutos, vendat, et vendi debeant omnes, et singulas collanas, sive catenellas, omnes annulos tam dicta Dominæ Marietta, quam dicti Nicolai, et omnes et singulas vestes et panni lanei, et linei, et de serico cujuscumque alterius qualitatum, et speciei, ad usum, et dorsum, et pro usu et dorso tam dictae Dominae Mariettae, quam dicti Nicolai quomodolibet deputatæ, et factæ, et deputati, et facti, et quod earum et eorum pretium, sive retractus, convertatur, et converti debeat in emptionem, sive acquisitionem creditorum Montis, vel honorum immobilium suprascriptorum hæredum dicti Nicolai. Cum infrascripta tamen conditione, videlicet, quod pagæ hujusmodi creditorum Montis, seu fructus, redditns, et proventus hujusmodi bonorum immobilium pleno jure pertineant, et spectent, et pertinere et spectare debeant, ultra dotes suas prædictas, dictæ, et ad dictam Dominam Mariettam ejus tantum vita durante, et ea stante vidua, et vitam vidualem, et honestam servante; et sic ex nunc dictus Testator hujusmodi pagas dicti Montis, seu fructus, redditus et proventus dictorum bonorum mobilium jure legati reliquit eidem Domina Marietta, durante tantum, ut dictum est, ejus vita, et ea stante vidua, et vitam vidualem et honestam servante, et non aliter. Ea vero transeunte ad secunda vota, reliquit eidem solum dumtaxat dotes suas pradictas, et nihil alind.

In omnibus aliis suis bonis præsentibus et futuris suos universales hæredes instituit, fecit et esse voluit quoscumque filios suos legitimos et naturales, tam natos, quam nascituros ex dicto Testatore, et dicta Domina Marietta ejus uxore prædicta, vel alia quacumque ejus futura uxore legitima æquis portionibus, et eos ad invicem substituit vulgariter, pupillariter, et per fidei commissum. Tutricem autem, et proprio tempore Curatricem dictorum suorum filiorum tam natorum, quam nasciturorum, et tam masculorum, quam fœminarum reliquit, fecit, et esse voluit dictam Dominam Mariettam uxorem suam præfatam. Et quia de ea, et de ejus integra fide totaliter confidit, reliquit, fecit, et esse voluit dictam Dominam Mariettam Generalem Gubernatricem, et Administratricem dictorum suorum filiorum tam natorum, quam nasciturorum, et tam masculorum quam fœminarum, et totius suæ hæreditatis, et bonorum suorum omnium, et singulorum, et omnium, et singulorum negotiorum dictorum suorum filiorum et filiarum, et totius suæ hæreditatis prædicta cum plena, ampla, generali et libera et absoluta administratione, donec, et quousque minor

natu dictorum suorum filiorum masculorum tam natorum, quam nasciturorum pervenerit ad ætatem decem et octo annorum completorum, declarans, et ex certa sua scientia expresse volens, et disponens dictus Testator, quod ipsa Domina Marietta non teneatur, nec modo aliquo cogi possit ad confectionem alicuius inventarii, nec ad aliquam promissionem faciendam, nec satisdationem aliquam Tutelæ, et pro tempore curæ, gubernationis, et administrationis suæ prædictæ; sed in mei etc. ab prædictis omnibus et singulis, quia, ut dictum est, de ejus integra fide totaliter confidit, et ex ejus certa scientia, ut supra, eam ex nunc, prout ex tunc relevavit, liberavit, et absolvit, et relevatam, liberatam, et absolutam esse voluit, disposuit ac mandavit. Hoc tamen id prædictis excepto, et declarato, quod vigore auctoritatis, et potestatis sibi ut supra concessæ, ipsa Domina Marietta non possit modo aliquo vendere, vel aliter modo aliquo alienare bona immobilia dicti Testatoris, sive ejus hæreditatis, vel hæredum, nec ad longum tempus locare, nec etiam possit dictam ejus hæreditatem, vel hæredes obligare ad dandum, et solvendum seu tradendum aliquam pecuniarum vel rerum quantitatem alicui personæ, loco communi, collegio, societati vel universitati, nisi hujusmodi obligatio fiat cum expressa licentia et consensu Totti, fratris carnalis dicti Testatoris; prædicta tamen, ut supra, in præsenti Capitulo disposita, et deducta, quoad dictam Dominam Mariettam valere, tenere, attendi et observari voluit dictus Testator, si, et casu, quo ipsa Domina Marietta stet, et permaneat vidua, et vitam vidualem, et honestam servet, et non aliter quoquo modo.

E quia succedere posset, quod ipsa Domina Marietta decederet ante quam minor natu dictorum suorum filiorum masculorum pervenerit ad dictam ætatem annorum decem et octo completorum, propterea dictus Testator voluit, et disposuit quod loco ipsius Domina Marietta totaliter et in omnibus, et per omnia quoad dictam, Tutelam, et pro tempore cura, gubernationem et administrationem prædictam, et alia prædicta succedat, et subrogatus ex nunc intelligatur esse, et sit ille, quem ipsa Domina Marietta Vidua in suo, et per suum Testamentum, vel Codicillos nominaverit, et declaraverit sibi quoad prædicta succedere debere et subrogatum esse.

Et sic contigerit ipsam Dominam Mariettam decedere nulla facta nominatione, et declaratione dicti sui hujusmodi successoris, et subrogati, vel eam transire ad secunda vota, tunc, et in dictis, casibus, et quolibet, vel altero eorum, loco ipsius Domina Mariettæ quoad dictam Tutelam, et pro tempore curam, gubernationem, et administrationem, et alia prædicta et cum auctoritate et potestate prædicta, succedere et subrogatum esse voluit Franciscum Pieri del Nero Civem Florentinum, et eo mortuo, Philippum Banchi de Casa Vecchia etiam civem Florentinum. Et sic ex nunc prout ex tunc in casibus prædictis et quolibet vel altero eorum dictum Franciscum et eo mortuo dictum Philippum Tutorem, et pro tempore curatorem, gubernatorem, et administratorem prædictum reliquit fecit, et esse voluit cum eadem auctoritate, et potestate et pro omnibus, et per omnia, et pro

omnibus et singulis quoad omnes, et omnia et singula, et prout, et sicut de dicta, et quoad dictam Dominam Mariettam, supra dictum et dispositum est, singula singulis congrue semper, et apte referendo, cassans etc., asserens etc., rogans etc.

Ego Franciscus quondam Ottaviani Antonii de Ottavianis de Aretio Civis, et Notarius Publicus Florentinus de prædictis rogatus fui, et ideo in fidem me subscripsi etc.

Hoc est primum Testamentum Nicolai de Machiavellis, ut extat in suo Originali existente in publico ac generali Archivio Florentino in Protocollis Egregii olim Ser Francisci quondam Ottaviani Antonii de Ottavianis de Aretio in Protocollo tertio Testamentorum a c. 206. elc.

[blocks in formation]

In Dei Nomine Amen. Anno Domini 1522. Indictione XI, et die 27 Novembris. Actum in Curi a Mercantia Civitatis Florentiæ, præsentibus infrascriptis Testibus ad omnia et singula infraseripta vocatis, habitis, et ore proprio infrascripti Testatoris rogatis, videlicet:

Ser Anton. Mini Francisci de Merlinis.

Ser Petro Paulo Ser Joannis Andrew Fran

cisci de Spigliatis.

Ser Michele Jo. Michalis Ture.

Notar. in dicta Curia, etc.

Ser Petro Jo. Ser Macharii de Machariis.

Ser Laurentio Francisci Angeli de Bibbiena.

Augustino Francisci Jo. Baptiste Domicello dicte Curiæ.

Bernardo Dominici Bartoli, vocato Becino, Nuncio dicto Curiæ etc.

Cum nihil certius sit morte, nihil incertins hora ejus, hinc est quod Nicolaus olim Domini Bernardi de Machiavellis, Civis Florentinus, sanus, Dei gratia, mente, visu, corpore et intellectu, suum condidit infrascriptum Testamentum in modum infrascriptum.

In primis animam omnipotenti Deo commendans, corporis sepulturam elegit in sepulcro Majorum.

Item Opera S. Maria del Fiore reliquit libram unam, et libram unam Sacristiæ dictæ Ecclesiæ, et libram unam ædificationi murorum etc.

Item reliquit Domina Mariettæ ejus dilectæ uxori, et filiæ Ludovici de Corsinis pro ejus dote, et in satisfactionem ejus dotis unum prædium cum Domo pro Domino, et laboratore, cum omnibus suis terris, et pertinentis positis in comitatu Florentino, et in Potesteria S. Cassiani, in populo Sancti Andreæ in Percussina, loco dicto LA STRADA; cui a primo via publica, a secundo via vicinalis, a tertio Philippus de Machiavellis, a quarto hæred. Nicol. Alexandri de Machiavellis, a quinto via publica, a sexto strata, cum omnibus masseritiis, quæ tempore mortis Testatoris erunt in domo Domini dicti prædii..

« IndietroContinua »