Immagini della pagina
PDF
ePub

PROCEM. Lib. I. De INVENTIONE.

De Origine, Usu, et Abusu Eloquentiæ.

[ocr errors]

SÆPE et multùm hoc mecum cogitavi, bonine an mali plus attulerit hominibus et civitatibus copia dicendi, ac summum eloquentiæ studium. Nam cùm et nostræ reipublicæ detrimenta considero, et maximarum civitatum veteres animo calamitates colligo, non minimam video per disertissimos homines invectam esse partem incommodorum. Cùm autem res ab nostrâ memoriâ, propter vetustatem, remotas, ex literarum monumentis repetere instituo; multas urbes constitutas, plurima bella restincta, firmissimas societates, sanctissimas amicitias, intelligo, tum animi ratione, tum faciliùs eloquentiâ, comparatas. Ac me quidem diu cogitantem, ratio ipsa in hanc potissimùm sententiam ducit, ut existimem, sapientiam sine eloquentiâ parùm prodesse civitatibus ; eloquentiam verò sine sapientiâ nimiùm obesse plerumque, prodesse nunquam. Quare si quis, omissis rectissimis atque honestissimis studiis rationis et officii, consumit omnem operam in exercitatione dicendi, is inutilis sibi, perniciosus patriæ, civis alitur: qui verò ita sese armat eloquentiâ, ut non oppugnare commoda patriæ, sed pro his pugnare possit, is mihi vir et suis et publicis rationibus utilissimus atque amicissimus civis fore videtur.

Ac si volumus hujus rei, quæ vocatur eloquentia, sive artis, sive studii, sive exercitationis cujusdam, sive facultatis à naturâ profectæ, considerare principium; reperiemus id ex honestissimis causis natum, atque ab optimis rationi

[ocr errors]

bus profectum. Nam fuit quoddam tempus, cùm in agris homines passim bestiarum more vagabantur, et sibi victu ferino vitam propagabant; nec ratione animi quidquam, sed pleraque viribus corporis administrabant. Nondum divinæ religionis, non humani officii ratio colebatur: nemo legitimas viderat nuptias: non certos quisquam inspexerat liberos non jus, æquabile, quid utilitatis haberet, accepe rat. Ita propter errorem atque inscitiam, cæca ac temeraria dominatrix animi cupiditas, ad se explendam viribus corporis abutebatur, perniciosissimis satellitibus. Quo tempore quidam, magnus videlicet vir et sapiens, cognovit, quæ materia esset, et quanta ad maximas res opportunitas animis inesset hominum, si quis eam posset elicere, et præcipiendo meliorem reddere; qui dispersos homines in agris et in tectis sylvestribus abditos, ratione quâdam compulit unum locum, et congregavit, et eos in unamquamque

in

ren

inducens utilem atque honestam, primò propter insolentiam reclamantes, deinde propter rationem atque orationem studiosiùs audientes, ex feris et immanibus, mites reddidit et mansuetos. Ac mihi quidem videtur hoc nec tacita nec inops dicendi sapientia perficere potuisse, ut homines à consuetudine subitò converteret, et ad diversas vitae rationes traduceret. Age verò, urbibus constitutis, ut fidem colerc, ét justitiam retinere discerent, et aliis parere suâ voluntate consuescerent, ac non modò labores excipiendos, communis commodi causâ, sed etiam vitam amittendam existimarent: qui tandem fieri potuit, nisi homines ea, quæ ratione invenissent, eloquentiâ persuadere potuissent ? Profectò nemo, nisi gravi ac suavi commotus oratione, cùm viribus plurimùm posset, ad jus voluisset sine vi descendere; ut, inter quos posset excellere, cum iis se pateretur æquari, et sua voluntate à jucundissimâ consuetudine recederet,

quæ præsertim jam naturæ vim obtineret propter vetustatem. Ac primò quidem sic et nata et progressa longiùs eloquentia videtur; et item postea maximis in rebus pacis et belli cum summis hominum utilitatibus esse versata.

Postquam verò commoditas quædam, prava virtutis imitatrix, sine ratione officii, dicendi copiam consecuta est ; tum ingenio freta malitia, pervertere urbes, et vitas hominum labefactare assuevit. Atque hujus quoque exordium mali, quoniam principium boni diximus, explicemus. Verisimillimum mihi videtur, quodam tempore neque in publicis rebus infantes et insipientes homines solitos esse versari, nec verò ad privatas causas magnos ac disertos homines accedere; sed cùm à summis viris maximæ res administrarentur, arbitror alios fuisse non incallidos homines, qui ad parvas controversias privatorum accederent. Quibus in controversiis cùm sæpe à mendacio contra verum homines stare consuescerent, dicendi assiduitas aluit audaciam, ut necessariò superiores illi propter injurias civium resistere audacibus, et opitulari suis quisque necessariis cogerentur. Itaque cùm in dicendo sæpe par, nonnunquam etiam superior visus esset is, qui, omisso studio sapientiæ, nihil sibi præter eloquentiam comparâsset, fiebat, ut et multitudinis, et suo judicio dignus, qui rempublicam gereret, videretur. Hinc nimirùm non injuriâ, cùm ad gubernacula reipublicæ temerarii atque audaces homines accesserant, maxima ac miserrima naufragia fiebant. Quibus rebus tantum odii atque invidiæ suscepit eloquentia, ut homines ingeniosissimi, quasi ex aliquâ turbidâ tempestate in portum, sic ex seditiosâ et tumultuosâ vitâ, se in studium aliquod traderent quietum. Quare mihi videntur postea cætera studia recta atque honesta, per otium concelebrata ab optimis, enituisse; hoc verò à plerisque eorum desertum obsolevisse co

tempore, quo multò vehementiùs erat retinendum, et stu diosiùs adaugendum.

Nam quò indigniùs rem honestissimam et rectissimam violabat stultorum et improborum temeritas et audacia, summo cum reipublicæ detrimento; eò studiosiùs, et illis resistendum fuit, et reipublicæ consulendum. Quod nostrum illum non fugit Catonem, neque Lælium, neque horam (ut verè dicam) discipulum Africanum, neque Grac chos, Africani nepotes: quibus in hominibus erat summa virtus, et summâ virtute amplificata auctoritas, et quæ his rebus ornamento, et reipublicæ præsidio esset, eloquentia. Quare, meo quidem animo, nihilo minùs eloquentiæ studendum est, etsi eâ quidam et privatim et publicè perversè abutuntur; sed eò quidem vehementiùs, ne mali magno cum detrimento bonorum, et communi omnium pernicie plurimùm possint; cùm præsertim hoc unum sit, quod ad omnes res, et privatas et publicas, maximè pertineat: hoc tuta, hôc honesta, hôc illustris, hôc eodem vita jucunda fiat. Nam hinc ad rempublicam plurima commoda veniunt, si moderatrix omnium rerum præstò est sapientia. Hine ad ipsos, qui eam adepti sunt, laus, honor, dignitas confluit: hinc amicis quoque eorum certissimum ac tutissimum præsidium comparatur. Ac mihi quidem videntur homines, cùm multis rebus humiliores et infirmiores sint, hâc re maximè bestiis præstare, quòd loqui possunt. Quare præclarum mihi quiddam videtur adeptus is, qui, quâ re homines bestiis præstent, eâ in re hominibus ipsis antecellat.

PROCEM. Lib. II. De INVENTIONE.

CICERO de Scriptis suis Rhetoricis.

CROTONIATE quondam, cùm florerent omnibus copiis, et in Italia cùm in primis beati numerarentur, templum Junonis, quod religiosissimè colebant, egregiis picturis locupletare voluerunt. Itaque Heracleotem Zeuxim, qui tum longè cæteris excellere pictoribus existimabatur, magno pretio conductum adhibuerunt. Is et cæteras tabulas complures pinxit, quarum nonnulla pars usque ad nostram memoriam, propter fani religionem, remansit; et, ut excellentem muliebris formæ pulchritudinem muta in sese imago contineret, Helenæ se pingere simulacrum velle dixit. Quod Crotoniatæ, qui eum muliebri in corpore pingendo plurimùm aliis præstare sæpe accepissent, libenter audierunt. Putaverunt enim eum, si, quo in genere plurimùm posset, in eo magnoperè elaborâsset, egregium sibi opus illo in fano relicturum. Neque tum eos illa opinio fefellit. Nam Zeuxis illicò quæsivit ab eis, quasnam virgines formosas haberent. Illi autem statim hominem duxerunt in palæstram, atque ei pueros ostenderunt multos, magnâ præditos dignitate. (Etenim quodam tempore Crotoniatæ multùm omnibus, corporum viribus et dignitatibus, antesteterunt, atque honestissimas ex gymnico certamine victorias domum cum maximâ laude retulerunt.) Cùm puerorum igitur formas et corpora magno hic opere miraretur; Horum, inquiunt illi, sorores sunt apud nos virgines. Quare, quâ sint illæ dignitate, potes ex his suspicari. Præbete igitur mihi, quæso, in, quit, ex istis virginibus formosissimas, dum pingo id, quod

« IndietroContinua »