Immagini della pagina
PDF
ePub

dant: aut quidem vetustissima nave impositos quocumque vento in quascumque terras jubebo avehi. » Ex Suet. Cæs. c. 66.

15

Frustro, ait C. Cæsar apud milites de incommodis eorum: Non frustrabo vos, milites. Ex Diomedis lib. I. col. 395.

Ex oratione pro Decio Samnite.

Nisi forte quisquam aut Cæsaris pro Decio Samnite, aut Bruti pro Dejotaro rege, cæterosque ejusdem lentitudinis ac teporis libros legit, etc. Ex Auctore Dialog. de Orator. c. 21.

Ex Oratione pro Sextilio.

Quo enim nimbo, qua procella verborum, impium Sextilii caput obrui meretur? quod C. Cæsarem, a quo quum studiose, tum etiam feliciter gravissimi criminis reus defensus fuerat, etc. Ex Val. Max. lib. III. c. 5.

Ex Oratione de Conjuratis.

Catonem primum sententiam putat de animadversione dixisse, quam omnes ante dixerant præter Cæsarem : et quum ipsius Cæsaris tam severa fuerit, qui tum prætorio loco dixerit, etc. Ex Cic. ad Attic. lib. XII, cap. 21.

Sed Cæsar, ubi ad eum perventum est, rogatus sententiam a consule, hujuscemodi verba locutus est 16 Omnes homines, etc. Ex Sallust. Bell. Catil. c. 15, ubi vide reliqua. Vide Plut. ibid. c. 7, nost. ed. III, p. 275.

At Cæsar surgens, orationem habuit accurate meditatam, retulitque, viros dignitate et genere illustres indicta caussa necare, non videri sibi nec usitatum, nec

15. De incommodis. Alii commodi, forsan rectius : nam de re utili et exspectata frustratio sæpius dicitur.

16. Locutus est. De hac oratione vide quoque Joh. Saresberiensem in Policratico, lib. V, 12.

legitimum, nisi ultima urgente necessitate. Quod si vincti in municipiis per Italiam, quæ ipse eligeret Cicero, quoad debellatus foret Catilina, custodirentur; tunc parta pace, otiose senatum de unoquoque cogniturum. Ita sententia levis quum esset visa, et magna cum contentione oratio dicta, non solum qui post illum dicturi surrexerunt, assensi sunt; sed multi eorum, qui ante eum dixerant, discedentes a sua sententia, in illius transiere sententiam, donec ad Catonem, et Catulum ventum est. Ex Plutarcho in Cæsare, nostræ edit. vol. III, p. 275.

[blocks in formation]

Sic fac existimes: post has miserias, id est, postquam armis disceptari cœptum est de jure publico, nihil esse actum aliud cum dignitate. Nam et ipse Cæsar, accusata acerbitate Marcelli, ( sic enim appellabat) laudataque honorificentissime et æquitate tua et prudentia, repente præter spem dixit, se senatui roganti de Marcello, ne hominis" quidem causa negaturum. Ex Cic. lib. IV, ad Fam. Ep. 4.

Ex Oratione in funere Corneliæ.

Quæstor Juliam amitam, uxoremque Corneliam, defunctas laudavit e more pro rostris. Ex Suet. in Cæs. c. 6. Plut. ibid.nostræ edit. vol. III, p. 272.

De C. Julii Cæsaris Orationibus testimonia.

Tum Brutus: Orationes quidem ejus mihi vehementer probantur; complures autem legi, etc. Ex Cic. in Bruto c. 75.

17. Ne hominis. Sic Victorius edidit, eumque secutus Lambinus,

cui tamen ominis legendum videtur. Ipsum vide.

Orationes aliquas reliquit, inter quas temere quædam feruntur; ut pro Q. Metello, quam non immerito Augustus existimat magis ab actuariis exceptam, male subsequentibus verba dicentis, quam ab ipso editam : nam in quibusdam exemplaribus invenio ne inscriptam quidem pro Metello, sed, quam scripsit Metello, quum ex persona Cæsaris sermo sit, Metellum, seque adversus communium obtrectatorum criminationes purgantis. Apud milites quoque in Hispania idem Augustus orationem esse vix ipsius putat: quæ tamen duplex fertur; una, quasi priore habita prælio; altera, posteriore, quo Asinius Pollio ne tempus quidem concionandi habuisse eum dicit, subita hostium incursione. Ex Sueton. in Cæs. c. 55.

EX LIBRIS IN CATONEM.

Reliquit et de Analogia duos libros, et Anticatones totidem 18. Sueton. in Cæs. c. 56.

Ex libro 1.

Cæsar in Anticatone priore: Uno enim excepto, quem aliusmodi, atque omnis, natura finxit, suos quisque habet caros. Priscianus, lib. VI, et lib. VII, et lib. XIII.

Incerta ex üsdem.

Erant officia antelucana, in quæ incidere impune ne Catoni quidem licuit, quem tamen C. Cæsar ita reprehendit, ut laudet. Describit enim eos, quibus obvius fuerit, quum caput ebrii retexissent, erubuisse; deinde adjicit:

18. Et Anticatones totidem. De Cæsaris Anticatonibus facete loqui tur Juvenalis, sat. vi, v. 338: quam sunt duo Cæsaris Anticatones. Et

Anticatones Cæsaris publicati fuerant adversus magnum volumen de Catonis laudibus a Cicerone scriptum.

Putares non ab illis Catonem, sed illos a Catone deprehensos. Potuitne plus auctoritatis tribui Catoni, quam si ebrius tam venerabilis erat? Nostræ tamen cœnæ ut apparatus et impendii, sic temporis modus constet. Neque enim ii sumus, quos vituperare ne inimici quidem possunt, nisi ut simul laudent. Ex Plin. lib. III, Epist. 12.

C. etiam Cæsar, gravis auctor linguæ Latinæ, in Anticatone Unius, inquit, arrogantiæ, superbiæque, dominatuque". Ex A. Gell. lib. IV, c. 16.

De C. Julii Cæsaris in Catonem scriptis testimonia.

Qualis futura sit Cæsaris vituperatio contra laudationem meam, perspexi ex eo libro, quem Hirtius ad me misit, in quo colligit vitia Catonis, sed cum maximis laudibus meis. Itaque misi librum ad Muscam, ut tuis librariis daret : volo enim eum divulgari. Ex Cic. ad Attic. lib. XII. Ep. 40.

Hirtii epistolam si legeris, quæ mihi quasi pónλaopa videtur ejus vituperationis, quam Cæsar scripsit de Catone. Ex lib. XII, ad Attic. Ep. 41.

Quum mihi Balbus nuper in Lanuvino dixisset, se et Oppium scripsisse ad Cæsarem, me legisse libros contra Catonem, et vehementer probasse. Ex Cic. lib. XIII, ad Attic. Ep. 50.

Quibus omnibus generibus usus est nimis impudenter Cæsar contra Catonem meum. Ex Cic. Topic. c. 25.

M. Ciceronis libro, quo Catonem cœlo æquavit, quid aliud dictator Cæsar, quam rescripta oratione, velut apud judices respondit? Ex Taciti lib. IV, Annal. c. 34.

19. Dominatu pro dominatui, ut passim vidimus in Comment. exercitu, pro exercitui.

20. Vehem. probasse. Ita duo præstantissimi homines, scil. Cæsar et

Cicero, non modo non controversia irritantur, sed et scripta utriusque invicem laudant ac probant; præclarum nostris hodiernis politicis scriptor. exemplar proponendum.

Hisque usum C. Cæsarem in vituperando Catone notaverit Cicero". Ex Quintil. lib. III, c. 7.

Ut Catonem Tullius laudans; et duobus voluminibus Cæsar accusans. Ex Marciano Capella lib. V.

* Atque utinam ritus veteres, et publica saltem
His intacta malis agerentur sacra; sed omnes
Noverunt Mauri, atque Indi, quæ psaltria penem
Majorem, quam sint duo Cæsaris Anticatones :
Illuc, etc.
Ex Juvenalis sat. VI, 334.

*

'Ubi vero ad eum allatum est, manus sibi Catonen violentas attulisse, ostendit ea re se morderi Cæsar. Qua vero de caussa obscurum est. Ait autem invideo tibi, Cato, hoc lethum, siquidem mihi tuam salutem invidisti. Enimvero, quam postea in Catonem defunctum Orationem scripsit, non apparet benigni vel placabilis in eum animi habere significationem. Qui enim pepercisset vivo, in quem exanimem tantam bilem effuderit? Paullo post nec conjectant hunc librum odio, sed civili adductum ambitione commentatum fuisse ex ejusmodi caussa: scripsit Cicero Catonis laudationem, cui libro Cato nomen indidit; is nimirum omnibus manibus ferebatur, ut ab oratore eloquentissimo in argumento factus præstantissimo. Pupugit id Cæsarem; quippe laudationem ejus, qui caussa sui mortuus erat, exprobrationem sui criminis arbitratus est. Scripsit igitur contra accusationem, multis in eum collectis criminibus, eamque Anticatonem inscripsit. Habuit autem uterque liber æmulos Cæsaris et Catonis caussa multos. Plut., in Cæs. c. 54, nost. edit. vol. III, p. 318.

* At post modum in oratione, qua Ciceroni Cato respondet, deprecatur, ne quis hominis militaris dictionem, cum oratoris solertis, quique multum in ea re otii posuerit, eloquentia conferat. Idem cap. 3, vol. III, p. 271.

21. In topicis.

« IndietroContinua »