Immagini della pagina
PDF
ePub

*

Ex eo autem eum et perpetuo coluit, et humanitate sua complexus est, ut scribente in laudem Catonis Cicerone orationem, ipse ex adverso scribens, dictionem ejus et vitam sicut maxime germanam Periclis, Theramenisque extolleret. Ex Plutarcho, in Cicerone.

*

Quum Cicero in ejus encomium (id est Catonis) libellum exarasset, cujus titulus, Cato; Contra Casar accusationem conscripsit, cujus titulus, Anticato, Ex Appiani lib. II, B. C. pag. 490.

Rursus Cæsar adeo illum admiratus est (nempe Catonem), ut quum Cicero in ejus laudem postea scripsisset, nihil quidem succensuerit; tametsi arma sumpsisset contra se : edidit autem libellum, quem inscripsit Anticato, etc. Ex Dionis Cassü lib. XLIII, pag. 219 Ed. Hanov.

̓Εκ δὲ τούτου διετέλει τιμῶν καὶ φιλοφρονούμενος, ὥςε καὶ, γράψαντι λόγον ἐγκώμιον Κάτωνος ἀντιγράφων, τόν τε λόγον αὐτοῦ καὶ τὸν βίον, ὡς μάλιςα τῷ Περικλέους ἐοικότα καὶ Θηραμένους ἐπαινεῖν· ὁ μὲν οὖν Κικέρωνος λόγος Κάτων, ὁ δὲ Καίσαρος, Αντικάτων ἐπιγέγραπται. Εx Plut. in Cic., p. 880.

[ocr errors]

Κικέρωνος δὲ ποιήσαντος ἐγκώμιον εἰς αὐτὸν (Κάτωνα) καὶ ἐπιγράψαντος ΚΑΤΩΝ, ἀντέγραψε κατηγορίαν ὁ Καῖσαρ, καὶ ἐπέγραψεν ΑΝΤΙΚΑΤΩΝ. Εx Appiani lib. II.

Οὕτω γὰρ ἀνατεθαυμάκει, ὥςε τοῦ Κικέρωνος ἐγκώμιον μετὰ ταῦτα αὐτοῦ (Κάτωνος ) γραψάντος, ἀγανακτῆσαι μὲν μηδὲν, καίπερ καὶ ἐκείνου οἱ προσπολεμήσαντος, βιβλίον δέ τι γράψαι, ἢ καὶ ΑΝΤΙΚΑΤΩΝ ἐκάλεσεν. Εx Dionis Cas sii lib. XLIII.

EX LIBRIS DE ANALOGIA AD M. T. CICERONEM.

Reliquit et de Analogia duos libros, etc. Ex Suet. in Cas. c. 56.

* C. Caesar de Analogia libros edidit, sciens sine ea, neque ad philosophiam, in qua peritissimus erat, neque

ad eloquentiam, in qua potentissimus, posse quempiam pervenire. Ex Joan. Saresber. Metal. lib. I, c. 21, p. 777.

Ex Lib. 1.

Quin etiam in maximis occupationibus quum ad te ipsum (inquit, in me intuens) de ratione latine loquendi accuratissime scripserit; primoque in libro dixerit, verborum delectum originem esse eloquentiæ; tribueritque, mi Brute, huic nostro, qui me de illo maluit, quam se dicere, laudem singularem : nam scripsit his verbis, quum hunc nomine esset affatus : « Ac, si cogitata præclare eloqui ut possent, nonnulli studio et usu laboraverunt, cujus te pæne principem copiæ atque inventorem, bene de nomine ac dignitate populi romani meritum esse existimare debemus hunc facilem et quotidianum novisse sermonem, num pro relicto est habendum? » Tum Brutus: Amice, hercule, inquit, et magnifice te laudatum puto, quem non solum principem atque inventorem copia dixerit, quæ erat magna laus, sed etiam bene meritum de populi romani nomine et dignitate. Ex Cic. in Brut. c. 72.

C. Cæsar ille perpetuus dictator, Cn. Pompeii socer a quo familia et appellatio Cæsarum deinceps propagata est, vir ingenii præcellentis, sermonis præter alios suæ ætatis castissimi, in libris, quos ad M. Ciceronem de Analogia scripsit, Harenas vitiose dici existimabat, quod Harena nunquam multitudinis numero appellanda sit, sicuti neque Cœlum, neque Triticum; contra autem Quadrigas, etiamsi currus unus equorum quatuor junctorum unum sit, plurativo semper numero dicendas putat, sicut Arma et Mœnia, et Comitia, et Inimicitias, etc. Paulo post : Tunc prolato libro de Analogia primo, verba hæc ex eo pauca memoriæ mandavi : nam quum prædixisset, neque Coelum, Triticumve, neque Harenam multitudinis significationem pati : « Num tu, inquit, harum rerum natura

2

accidere arbitraris, quod unam Terram, et plures Terras, et Urbem, et Urbes, et Imperium, et Imperia dicamus? neque Quadrigas in unam nominis figuram redigere, neque Harenam in multitudinis appellationem convertere possimus? » Ex A. Gell. lib. XIX, c. 8.

22

Atque id quod a C. Cæsare excellentis ingenii ac providentiæ ita A. Gellius; Macrobius prudentiæ) viro in primo de Analogia libro scriptum est, habe semper in memoria atque in pectore, ut tanquam scopulum, sic fugias inauditum atque insolens verbum. Ex A. Gell. lib. 1, c. 10; et Macrob. lib. 1, Saturn. c. 5.

Ex lib. II.

C. Cæsar in libro de Analogia secundo, hujus die et hujus specie dicendum putat. Ex A. Gell. lib. IX, c. 1423. Panium Cæsar de Analogia libro secundo dici debere ait, sed Verrius contra: nam i detracta Panum ait dici debere. Ex Charis. lib. I.

Cæsar de Analogia secundo: Fagos, Populos, Ulmos. Ex Charis. lib. I.

Cæsar de Analogia secundo, Turbonem non Turbinem etiam in tempestate dici debere ait, ut Cato Catonis, non ut homo hominis. Ex Charis. lib. I.

Lacer an Laceris, etc. Cæsar de Analog. secundo, nec non Valgius de rebus per epistolam quæsitis. Ex Char. 1 1. Is homo, Idem compositum facit, nisi quia Cæsar libro secundo (de Analogia videlicet) singulariter Idem, pluraliter Iidem dicendum affirmat. Sed consuetudo hoc non servat. Ex Charis. lib. I.

22. Huc respicit Joh. Saresberiensis Metalog. l. 1, c. xv: Cæsar, ait ille, in libro de Analogia grammaticus quidem est, et evitandum esse denuntiat, quidquid auditori perito potest

esse absurdum ; ut nautæ, inquit, scopulum fugiunt, sic fugiendum est insolens atque infrequens verbum.

23. Exempla vide apud eumdem 1. 1x, c. 14.

Ex üsdem, non distincto libro.

C. Cæsar, gravis auctor linguæ latinæ, in libris Analogicis omnia istiusmodi (puta Senatu, Victu, Aspectu, etc.) sine i littera dicenda censet. Ex Gell. lib. IV, c. 16.

Hic et hæc Samnis, hujus Samnitis. Sic Cæsar de Analogia. Ex Prisc. lib. VI, col. 707.

Partum. Cæsar de Analogicis, harum partum.

Charis. lib. I.

24

Ex

Ex iisdem, uti verosimile est, non adscripto tamen ubi laudantur libro.

Mihi autem placet latinam rationem sequi, quousque patitur decor. Neque enim jam Calypsonem dixerim, ut Junonem: quamquam secutus antiquos C. Cæsar utitur hac ratione declinandi. Quintil. lib. V, c. 5.

M. Tullius et C. Cæsar mordeo, memordi; pungo, pepugi; spondeo, spepondi dixerunt. A. Gell. lib. VII, c. 9.

C. Cæsar ait, L littera nominativo singulari neutro finita nomina eamdem definitionem capere, quam capiant E littera terminata. Huic animali, et ab hoc animali; huic puteali, et ab hoc puteali. Charis. lib. I.

Aplustre." Omnium nominum, quæ sunt neutri generis, et in E terminantur, ait Plinius, Cæsarem scisse eosdem esse ablativos, quales sunt dativi singulares. Charis. lib. I.

AR litteris nomina neutralia terminata, ait Cæsar, quod dativo et ablativo pari jure funguntur, ut idem Plinius scribit. Charis. lib. I.

Jubar. Plinius ait inter cætera etiam istud Cæsarem

24. Partum, pro partium, quod damnat Cæsar : nam vidimus frequenter in commentariis civitatium pro civitatum.

25. Aplustre puppis navis ornamentum in quo fingebantur figuræ quædam, ut tritones, et alii dii maritimi. Vid. infra in supplemento.

dedisse præceptum, quod neutra nomina, AR nominativo clausa, per I dativum ablativumque singularis ostendant; Jubar tamen et Far ab hac regula dissidere : nam huic jubari dicimus, ab hoc jubare; et huic farri, ab hoc farre. Charis. lib. I.

Ac ne illa ratio recepta est, quam Cæsar ponit in femininis, ut puppim, restim, pelvim. Hoc enim modo et ab hoc cani, et ab hoc cane. Charis. lib. I.

Tribus III junctis qualis posset syllaba pronuntiari ? nam postremum" I pro vocali est accipiendum, quod Cæsaris artis Grammaticæ doctissimo placitum fuisse, a Victore quoque in arte Grammatica de Syllabis comprobatur. Priscian. lib. I, col. 545.

V, loco consonantis posita, eamdem prorsus in omnibus vim habuit apud Latinos, quam apud Eoles digamma F; pro quo Cæsar" hanc figuram scribere voluit. Quod quamvis illi recte visum est, tamen consuetudo antiqua superavit. Prisc. lib. I, col. 545.

Hæc pollis, pollinis: sic Charisius. Probus autem et Cæsar, hoc pollen, pollinis declinaverunt. Prisc. lib. VI, c. 708.

Præterea Cæsar declinat, pubis, puberis: quidam, ut Probus, pubes, puberis : quidam puber, puberis. Prisc.

lib. VI.

28

Quamvis Cæsar non incongrue protulit ens a verbo sum, es, est. Prisc. lib. XVIII.

Hoc lutum atque macellum singulariter exire memento,

26. Nam postremum. In ed. Oberlini legitur, non postremum.

27. Pro quo Cæsar. Legi hic præcipit A. Schot. Obs. hist. 3, 15, pro quo Cl. Cæsar; quandoquidem Quintil. 1,7, 27, istud inventum clarissimis verbis Claudio attribuit. Cf. notata ad Taciti Ann. 1. x1, c. 14. Adeoque

is Prisciani locus huc non pertinet.

28. Et hanc vocem nescio cur rejecerunt latini recentiores qui elegantiæ sermonis student: nam in oratione soluta mihi aptior videtur quam periphrases, qui, quæ, quod est, vel quum sit, quum esset, etc. In philosophia admittitur.

« IndietroContinua »