Immagini della pagina
PDF
ePub

liæ faciam, vel hunc Lepta delega'. Si vis tu, ad me alium mitte, quem ornem. Ex Cic. lib. VII, ad Fam. Epist. 5, ad Cæs.

Neque pro cauto ac diligente se castris continuit. Ex Charis. lib. 1, Inst. Gramm. col. 101, ed. Putsch.

Quod quæris, quid Cæsar ad me scripserit? quod sæpe: gratissimum sibi esse, quod quierim : oratque in eo ut perseverem. Ex Cic. lib. VIII, ad Attic. Ep. 11.

De tribunatu quod scribis, ego vero nominatim petivi Curtio, et mihi Cæsar nominatim Curtio paratum esse rescripsit. Ex Cic. III, ad Quintum fratrem, Ep. 1.

Quod quidem propemodum videor ex Cæsaris litteris, ipsius voluntate facere posse; qui negat neque honestius, neque tutius mihi quidquam esse, quam ab omni conten tione abesse. Ex Cic. lib. X, ad Attic. Ep. 9.

Cæsar mihi ignoscit per litteras, quod non venerim ; seseque in optimam partem id accipere dicit. Facile patior quod scribit, secum Tullium et Servium questos esse quia non idem sibi, quod mihi, remisisset...... sed tamen exemplum misi ad te Cæsaris litterarum. Ex Cic. lib. X, ad Attic. Ep. 3.

Sextius apud me fuit, et Theopompus pridie : venisse a Cæsare narrabat litteras; hoc scribere, sibi certum essc Romæ manere; causamque eam adscribere, quæ erat in epistola nostra, ne se absente leges suæ negligerentur, sicut esset neglecta sumptuaria3. Est eλoyov; idque eram suspicatus. Ex Cic. XIII, ad Attic. Ep. 7.

2. Vel hunc Leptæ, etc. Turnebus vel Leptæ delega; Lambinus vel Lepta delegabo. Rutgersius V. L. 1, 5, vel Leptide legat. Ob.vel Lepta legat.

3. Sumptuaria lex. Quæ impensas præscribit, et mensarum sumptus comprimit; quam Cato cibariam appellat. Prima autem hujusmodi lex

lata est ab Orchio tribuno plebis, quæ numerum convivarum cohibehat. Vid. Macr. lib. 111, Saturn. c. 17. Post annum xx11 legis Orchiæ, Fannia sumptibus modum fecit, quæ profestis diebus denos æris, et diebus festis, quos ipse nominavit, centenos æris insumi concederet;

[ocr errors]

Sed heus tu, celari videor a te. Quomodonam, mi frater, de nostris versibus Cæsar? Nam primum librum se legisse scripsit ad me ante et prima sic, ut neget, se ne Græca quidem meliora legisse. Reliqua ad quemdam locum patuμáτeрa: hoc enim utitur verbo, etc. Ex Cic. lib. II, ad Quintum fratrem, Epist. ultima.

Ex Britannia Cæsar ad me Kal. sept. dedit litteras ; quas ego accepi a. d. IV Kal. octob. satis commodas de Britannicis rebus quibus, ne admirer, quod a te nullàs acce

unde Lucilius poeta hanc signavit his verbis: Fanni Centussis misellos. Post annos XVIII consecuta est lex Didia, quæ non solam urbem, sed universam Italiam iisdem pœnis tenuit. Deinde P. Licinius Crassus dives novam legem rogavit Fannia severiorem, qua xxx duntaxat asses edendi causa in dies singulos consumere cuique licuerit. Postea L. Cornelius Sylla dictator, cavit ut festis diebus sestertios tricenos in cœnam insumere jus et potestas esset; cæteris diebus non amplius ternos. Sylla mortuo, Lepidus consul non modo cœnarum sumptus, sed ciborum genus et modum præfinivit. Paucis interjectis annis, Antius Restio, præter æris impensam, id etiam sanxit, ut qui magistratum cepisset, vel capturus esset, non cœnatum, ad certas personas, iret. Postremo lex Julia pervenit ad populum, imperante Cæsare Augusto, inquit Gellius, l. 11, c. 24; sed nemo affirmat hanc a Julio Cæsare latam fuisse, quamvis Juliæ nomen indicare videatur; nam ita vocantur aliæ leges ab Augusto ipso constitutæ : nempe illa de adulteriis: et ipse P. Manutius ad Cicer. Epist. 26, lib. VII, in dubium plane vocat. Tamen ex

nisi

loc. sup. cit. satis apparet anteriores de sumptibus leges a nostro Cæsare repetitas et severius sancitas fuisse. Nam propterea ex Hispania scripsit, se postea Romæ mansurum, ne leges suæ negligerentur, sicut neglecta esset illa, quam de sumptibus faciendis tulisset. Si ab alio irrogata fuisset, ut placet Manutio, unde timet Cæsar, ne suæ quoque contemnantur? Aliorum leges sæpe neglectas scimus, vide v. c. frumentarias leges; sed non facile, quum illarum lator summa potestate potiretur, et conservatas vellet. Itaque Cæsar non putasset, hoc in his legibus ausurum quemquam, et propterea in Hispaniam abiit. Nunc quum aliter videt evenisse, et jam initium negligendarum legum suarum factum esse in sumptuaria, Romæ manere vult, ut præsentia sua cives a tali re audenda absterreat. Denique si alterius legem neglectam dicere voluit, cur sumptuariam potius nominat, quam quamcumque aliam? De hac lege Cæsaris intelligendus sine dubio est etiam locus Epist. Cic. 15, lib. 1x, ad Div. Nam ea epistola scripta est paulo ante, quam Cæsar in Hispaniam iret post bellum Africanum. Ceterum is neglec

perim, scribit, se sine te fuisse, quum ad mare accesserit, etc. Ex Cic. lib. III, ad Quintum fratrem, Ep. I. ex

trema.

Quum hanc jam epistolam complicarem, tabellarii a vobis venerunt a. d. XI Kal. sept. vicesimo die. O me sollicitum! quantum ego dolui in Cæsaris suavissimis litteris! sed quo erant suaviores, eo majorem dolorem illius ille casus afferebat. Ex Cic. lib. III, ad Quintum fratrem, Ep. 1.

EX EPISTOLIS AD C. OPPIUM ET BALBUM CORNELIUM.

Cæsar Oppio et Cornelio S.

Gaudeo mehercule, vos significare litteris, quam valde probetis ea, quæ apud Corfinium sunt gesta. Consilio vestro utar libenter, et hoc libentius, quod mea sponte facere constitueram, ut quam lenissimum me præberem, et Pompeium darem operam ut reconciliarem. Tentemus hoc modo, si possumus, omnium voluntates recuperare, et diuturna victoria uti; quoniam reliqui crudelitate odium effugere non potuerunt, neque victoriam diutius tenere, præter unum L. Sullam, quem imitaturus non sum. Hæc nova sit ratio vincendi, ut miseri

tus legis ita eum movisse videtur, ut postea severe eam exerceret. Vid. Sueton. in Cæsare, cap. 43, et ibi Torrentium.

Ex iis omnibus nihil aliud inferendum est, nisi pessimis vitiis, et effusissimo luxuriæ effervescentis æstu laborasse hanc civitatem quæ talibus frænis cohibenda fuerit, siquidem ex malis moribus bonæ leges procreantur. Quid, si harum legum latoribus annumerarem similia de cohibendis sumptibus edi

centem, infamem illum triumvirum
qui qualiacumque terra, aut pelago,
sive etiam cœlo gignerentur, velut
ad satiandam ingluviem suam nata,
faucibus suis et ventri ingurgitaret,
nonne cum indignante Satirico li-
beret exclamare?

O pater urbis,
Unde nefas tantum Latiis pastoribus!...
Qui Curios simulant et Bacchanalia vivunt.
Juven. Sat. II, 3; et 126.

4. Gesta. Vid. Bell. Civ. lib. I.
5. Tenere. Ut Marius et Cinna.

3

cordia et liberalitate nos muniamus. Id queinadmodum fieri possit, nonnulla mihi in mentem veniunt, et multa reperiri possunt. De his rebus vos rogo, ut cogitationem suscipiatis. Cn. Magium, Pompeii præfectum, deprehendi. Scilicet meo instituto usus sum, et eum statim missum feci. Jam duo præfecti fabrum Pompeii in meam potestatem venerunt, et a me missi sunt. Si volent grati esse, debebunt Pompeium hortari, ut malit mihi esse amicus, quam his, qui et illi et mihi semper fuerunt inimicissimi: quorum artificiis effectum est, ut respublica in hunc statum perveniret. Ex Cic. lib. IX. ad. Att. Ep.6.°

Cæsar Oppio et Cornelio S.

A. d. vir Id. Mart. Brundisium veni: ad murum castra posui. Pompeius est Brundisii. Misit ad me Cn. Magium de pace. Quæ visa sunt, respondi. Hoc vos statim scire volui. Quum in spem venero, de compositione aliquid me conficere, statim vos certiores faciam. Ex Cic. lib. IX. ad Att. Ep. 13,7

De Cæsare fugerat me ad te scribere. Video enim, quas tu litteras exspectaris. Sed ille scripsit ad Balbum, fasciculum illum epistolarum, in quo fuerat et mea, et Balbi, totum sibi aqua madidum redditum esse; ut ne illud quidem sciat, meam fuisse aliquam epistolam. Sed ex Balbi epistola pauca verba intellexerat; ad quæ rescripsit his verbis: De Cicerone video te quiddam scripsisse, quod ego non intellexi; quantum autem conjectura consequebar, id erat hujusmodi, ut magis optandum quam sperandum putarem. Itaque postea misi ad Cæsarem eodem illo exemplo litteras. Jocum autem illius de sua egestate ne sis aspernatus, etc. Ex Cicer. lib. II, ad Quintum fratrem, Ep. 12.

6. Vide B. C. 1. I, 23, 24. Mentio quoque hujus epistolæ fit apud Cel

sum, nostræ editionis t. III, p. 18. 7. Adi J. Cels., nost. III, p.182.

Libri sunt epistolarum C. Cæsaris ad C. Oppium, et Balbum Cornelium, qui res ejus absentis curabant. In his epistolis quibusdam in locis inveniuntur literæ singulariæ, sine coagmentis syllabarum, quas tu putes positas incondite. Nam verba ex his litteris confici nullam possunt. Erat autem conventum inter eos clandestinum, de commutando situ litterarum, ut in scripto quidem alia aliæ locum et nomen teneret; sed in legendo locus cuique suus et potestas restitueretur. Est adeo Probi Grammatici commentarius' satis curiose factus, de occulta litterarum significatione epistolarum C. Cæsaris scriptarum. Ex A. Gellii lib. XVII, cap. 9.

Cæsar Q. Pedio S.

Pompeius se oppido tenet: nos ad portas castra habemus. Conamur opus magnum, et multorum dierum, propter altitudinem maris. Sed tamen nihil est, quod potius faciamus. Ab utroque portus cornu moles jacimus, ut aut illum quamprimum trajicere, quod habet Brundisii copiarum, cogamus, aut exitu prohibeamus. Ex Cic. ad Attic. lib. IX, Ep. 14.

10

Ex epistola ad Pisonem.

Locellum tibi signatum remisi. Ex Char. lib. I, col. 60.

Ex libro epistolarum ad Antonium.

Non ad me misit Antonius exemplum Cæsaris ad se litterarum, in quibus erat: se audivisse, Catonem " et L.

8. Locus cuiqui suus, et potestas restitueretur. Steganographiæ hoc specimen est, a qua differt prorsus tachygraphia, quæ in notis Tironis et Senecæ spectatur.

9. Commentarius. Opus Probi

grammatici de quo hic sermo, non confundendum est cum ejus libello de notis Romanorum, qui ævum tulit.

10. V. J. Cels. nost. t. III, p. 183. II. Catonem. Nonnulli et ipse Goduin. leg. Cæsarem. Male omnino.

« IndietroContinua »