Auli Gellii Noctes Atticae: ex editione Jacobi Gronovii, cum notis et interpretatione in usum Delphini, variis lectionibus, notis variorum, recensu editionum et codicum, et indice locupletissimo, accurate recensitae, Volume 1

Copertina anteriore
curante et imprimente A.J. Valpy, A.M., 1824 - 1658 pagine

Dall'interno del libro

Sommario

Altre edizioni - Visualizza tutto

Parole e frasi comuni

Brani popolari

Pagina 381 - Ad ea respondit Euathlus : Potui, inquit, huic tarn tuae ancipiti captioni isse obviam, si verba non ipse facerem, atque alio patrono uterer. Sed maius mihi in ista victoria prolubium est, cum te non in causa tantum, sed in argumento quoque isto vinco. Disce igitur tu quoque, magister sapientissime, utroque modo fore, uti non reddam quod petis. sive contra me pronuntiatum fuerit, sive pro me.
Pagina 386 - ... in tenui labor; at tenuis non gloria, si quern numina laeva sinunt auditque vocatus Apollo.
Pagina 400 - qui annales relinquere voluissent, et eos qui res gestas a Romanis perscribere conati essent, omnium rerum hoc interfuit. Annales libri tantummodo quod factum quoque anno gestum sit, ea demonstrabant, id est quasi qui diarium scribunt, quam Graeci ¿ijir)¡iepi8a.
Pagina 264 - Saturionem et Addictum et tertiam quandam, cuius nunc mihi nomen non subpetit, in pistrino eum scripsisse Varro et plerique alii memoriae tradiderunt, cum, pecunia omni quam in operis artificum scaenicorum pepererat, in mercatibus perdita, inops Romam redisset et ob quaerendum victum ad circumagendas molas quae " trusatiles " appellantur, operam pistori locasset.
Pagina 256 - Quibus verbis ita videtur dierum observationem divisisse, ut qui post solem occasum ante mediam noctem natus sit, is ei dies natalis sit, a quo die ea nox coeperit, contra vero qui in sex noctis horis posterioribus nascatur, eo die videri natum, qui post eam noctem diluxerit.
Pagina 88 - Quamquam dissimilis est pecuniae debitio et gratiae. Nam, qui pecuniam dissolvit, statim non habet id quod reddidit ; qui autem debet, is retinet alienum ; gratiam autem et, qui refert, habet et, qui habet, in eo ipso, quod habet, refert.
Pagina 275 - Id nos negavimus velle, neve ob eam rem quicquam commodi expectaret, et simul visum est ut te certiorem faceremus, ne quid eiusmodi, si accidisset, nostro consilio civitates putarent factum, et quod nobis non placet pretio aut praemio aut dolis pugnare. Tu, nisi caves, iacebis.
Pagina 387 - Romani primum iuxta parentes locum tenere pupillos debere fidei tutelaeque nostrae creditos; secundum eos proximum locum clientes habere, qui sese itidem in fidem patrociniumque nostrum dediderunt; tum in tertio loco esse hospites; postea esse cognatos adfinesque.
Pagina 243 - ... sed dei nomen, ita uti solet, cui servari ferias oporteret, statuere et edicere quiescebant, ne alium pro alio nominando falsa 3 religione populum alligarent. Eas ferias si quis polluisset piaculoque ob hanc rem opus esset, hostiam » 'si deo, si deae' immolabant, idque ita ex decreto pontificum observatum esse M.
Pagina 30 - Quantum autem vitae mihi deinceps deum voluntate erit quantumque a tuenda re familiari procurandoque cultu liberorum meorum dabitur otium, ea omnia subsiciva et subsecundaria tempora ad colligendas huiuscemodi memoriarum delectatiunculas 24 conferam.

Informazioni bibliografiche