Immagini della pagina
PDF
ePub

cum latentibus nodis, nihil, inquit, interest, quomodo solvantur: gladioque ruptis omnibus loris, oraculi sortem vel elusit, vel implevit.

19 Cum deinde Dareum, ubicunque esset, occupare sta- 3 tuisset, ut a tergo tuta relinqueret, Amphoterum classi ad oram Hellesponti, copiis autem praefecit Hegelochum, Lesbum et Chium Coumque praesidiis hostium liberaturos. 20 His talenta ad belli usum quingenta attributa: ad Antipatrum et eos, qui Graecas urbes tuebantur, sexcenta missa: ex foedere naves sociis imperatae, quae Hellesponto prae21 siderent. Nondum enim Memnonem vita excessisse cognoverat: in quem omnes intenderat curas, satis gnarus cuncta in expedito fore, si nihil ab eo moveretur.

22 Iamque ad urbem Ancyram ventum erat, ubi numero copiarum inito, Paphlagoniam intrat; huic iuncti erant He23 neti, unde quidam Venetos trahere originem credunt. Omnis haec regio paruit regi, datisque obsidibus tributum, quod ne Persis quidem tulissent, pendere ne cogerentur, impe24 traverunt. Calas huic regioni praepositus est: ipse, assumptis qui ex Macedonia nuper advenerant, Cappadociam petiit. II. At Dareus, nuntiata Memnonis morte haud secus quam par erat motus, omissa omni alia spe, statuit ipse decernere: quippe quae per duces suos acta erant cuncta damnabat ratus pluribus curam, omnibus abfuisse fortunam.

Cap.3, §.19. Amphoterum - Hegelochum] Vide IV, 23 Amphoterus et Hegelochus centum sexaginta navium classe insulas inter Achaiam atque Asiam in dicionem Alexandri redegerunt.

Lesbum et Chium Coumque] Corrupit lectionem hanc omnium veterum editionum Glareanus et Con scribens, quod, puto, particulam que tertiam vocem adiungentem non ferret. Nam formam Coum quidem certe reprehendere non potuit, quoniam Cous quidem apud Livium XXXVII, 16 et accus. Coum apud Tac. Ann. II, 75 legitur, cum Con apud Plinium maiorem inveniatur. Sed ne illud quidem abhorret ab usu sermonis Latini, quamquam saepius que

et in tribus diversis coniungendis

apud Livium invenitur.
Vide c. 5
Thessali equites et Acarnanes Aetoli-
que.

§. 22. iuncti erant Heneti] Editi et plerique mss. Eneti, Flor. BC Veneti, Leid. Vineti, Bern. A Vincti. Sed Henetos tamen (ut est in Flor. GH) appellat Livius notabili loco in principio historiae.

§. 23. omnis haec regio] Vulgo Flor. B Bern. A. omnisque: nostrum recte servarunt Leid.

§. 24. Calas] De Cala Paphlagonas invadente vide Iv, 23: illi olim ne Persarum quidem regi satis paruerant, quod intelligitur ex Xenophontis Anabas. v, 6, 8.

4

Igitur castris ad Babylona positis, quo maiore animo ca- 2 pesserent bellum, universas vires in conspectum dedit: et circumdato vallo, quod decem milium armatorum multitudinem caperet, Xerxis exemplo numerum copiarum iniit. Orto sole ad noctem agmina, sicut descripta erant, intra- 3 vere vallum. Inde emissa occupaverant Mesopotamiae campos, equitum peditumque propemodum innumerabilis turba, maiorem quam pro numero speciem ferens. Persarum erant 4 centum milia, in quis eques triginta implebat. Medi decem equitum, quinquaginta milia peditum habebant. Barcanorum 5 equitum duo milia fuere, armati bipennibus levibusque scutis maxime cetrae speciem reddentibus: peditum decem mi

Cap. 4. §. 2. castris ad Babylona positis] Vulgo ad Babylonem, sed Leid. Babylona, Bern. A Babylonam, reliqui mei Babiloniam. Omnino difficile est statuere qua ratione urbem illam scriptor videatur appellasse: nam nominativus nusquam est apud eum; ablativus bis invenitur Babylone v, 5 et 20. Accusativum libri editi plerumque exhibent Babylonem, sed codd. mss. (omissis aliis scribendi ludibriis) ita variant, ut integriores fere Babylonam, deteriores Babyloniam, rarissime Babylonem habeant. Iam Babylonam nemo feret, quia nominativus Babylona abhorret a consuetudine, sed Babylona Graeca terminatione, quam in aliis nominibus Graecis Curtius saepe praetulit, boni libri nonnunquam (imprimis x, 2)_praebent et corruptionis ratio patet. Itaque ubicunque Babylonam in libris integrioribus scriptum inveni, correxi Babylona, sublata littera m in fine, quam librariorum levis scientia adjecisse videretur; reliqui tamen Babyloniam (de urbe) Iv, 25 et 35, x, 3, quibus locis optimi codices tuentur, nam urbis nomen Babylonia genitivo Babyloniae v, 6 defenditur.

decem milium] Milia, milium cet. uno 1 scribo, quia sic constanter libri msti. Singularem contra geminatis literis scribi grammatici praecipiunt: vide Schneideri Elem. L. L. p. 412.

§. 3. inde emissa occupaverant] Sic Flor. B et Bern. A, plures etiam occupaverant. Vulgo inde occupaverunt

emissa.

speciem ferens] Sic Bern. A Flor. B DE (supra scripto g) FI et Leid. notante Heinsio (non Snakenburgio); vulgo speciem gerens. Curtius alibi nec gerere nec ferre speciem dicit, verum praeferre VII, 8, facere VIII, 42, ostendere VIII, 41 et ostentare x, 28, frequentissime praebere; Cicero de off. II, 11 nisi speciem prae te boni viri feras, sed idem de off. III, 4 similitudinem quandam gerebant speciemque sapientium.

§. 4. in quis eques triginta implebat] Vulgo triginta milia, sed sequor nunc Leid. Voss. 1 et Bernenses Florentinosque libros praeter unum Flor. G.

§. 5. Barcanorum equitum] Bactrianorum olim edebatur, et est in Bern. B Flor. E GH, aut similiter Barctrianorum in Flor. D, Baretrianorum in Flor. FI: sed Bactrianos ipse scriptor infra excludit, Barcanos autem Stephanus Byzantius gentem Hyrcanis vicinam appellat.

maxime cetrae speciem redd.] Cetrae verbum iam editio princeps restituit, cum in libris mss. deterioribus (Flor. quidem DEFGHI) celtae legatur. Isidorus in Originibus: Cetra scutum loreum sine ligno, quo utuntur Afri et Mauri. Servius ad Vergil. Aen. VII, 732 cetram definit scutum loreum, quo utuntur Afri et Hispani, non iniuria Hispanos commemorans (cf. Livium XXI, 21, 12), Livius XXVIII, 5 Graecorum peltae similem dicit, quocirca peltastas, qui apud Graecos scriptores dicuntur, ipse Romano more cetratos appellat. Ceterum e non ae scribo cum Wagnero

6 lia equitum pari armatu sequebantur. Armenii quadraginta milia miserant peditum, additis septem milibus equitum. Hyrcani egregii, ut inter illas gentes, sex milia expleve7 rant, additis equitibus militatura. Derbices quadraginta peditum milia armaverant: pluribus aere aut ferro praefixae hastae, quidam lignum igni duraverant. Hos quoque 8 duo milia equitum ex eadem gente comitata sunt. A Caspio mari octo milium pedester exercitus venerat, ducenti equites. Cum his erant ignobiles aliae gentes: duo milia 9 peditum, equitum duplicem paraverant numerum. His co

piis triginta milia Graecorum mercede conducta, egregiae iuventutis, adiecta. Nam Bactrianos et Sogdianos et Indos ceterosque rubri maris accolas, ignota etiam ipsi gentium

in Orthogr. Vergil. nec me movet quod est apud Hesychium Kairoɛαι onλà Iẞroizά, nam vox Romana prius fuit quam Graeca. Sed ordinem verborum, qui fuit cetrae maxime, invertimus auctoritate Bern. A Flor. B C.

peditum decem milia equitum pari armatu] Adiecimus nunc verbum equitum ex Flor. BCG Bern. A Leidensique libro: nec tamen cum Heinsio correximus equitem sequebantur, quoniam equitum pari armatu idem est atque eodem quo equites armatu. Ceterum deteriorum fibrorum alii armatura (Flor. DEFI et G in marg. pro eo quod in textu rasura deletum est), alii arcu, ut Flor. H Bern. B et olim collati Pall. 1, 2.

§. 6. sex milia expleverant, additis equitibus militatura] Hanc omnium codd. mss. et edit. principis lectionem Aldus ita emendasse sibi videbatur, ut eiecta voce additis scriberet equis militatura. Quod quamvis reliqui praeter Modium editores probarint, male factum puto, nam Hyrcani ita videntur pugnasse pedites ut inter equites versarentur, ab iis procursarent eorumque regressum tutarentur. Sed nescio quid corruptionis fortasse latet, nam Flor. B Bern. A una cum Leid. et Voss. 1 non egregii, sed egregium habent. Mox cum in libris mss. et primum editis omnibus legatur idem vicies (Flor. C vices, D vigies) armati erant, Hadrianus Iunius felicissime Deruices (in marg. Derbices) correxit, nomen gentis non longe remotae

ab Hyrcanis et ad Oxum habitantis, auctoribus Strabone ac Plinio, cuius tamen miror alibi apud Curtium aut Arrianum non fieri mentionem. Modius, recepta illa emendatione, etiam armaverant Glareano sublegit: fuisse hoc quidem in Leid. Voss. 1 silentio eorum qui contulerunt libros vix crederem, ni certa Bern. A auctoritas accederet. Sed peditum milia (non, quod inde a principe editione obtinet, milia peditum) in mss. libris esse consentitur.

§. 7. pluribus aere aut ferro praefixae hastae] Pro aere aut vulgo haerebant, pro quo habebant in Bern. B Flor. CH et erant in Flor. FI et ex rasura in G. Sed verissime sicut edidimus emendavit Dionys. Vossius: vide fratris illius notam ad Valer. Flacci Argonaut. vI, 88 in ed. Burmanniana. De usu vocis praefixus cf. interpretes ad Virg. Aen. v, 557, et Curtium paulo post c. 8 spicula auro praefixa, lib. IV, 35 ex summo temone hastae praefixae ferro eminebant.

§. 8. ignobiles aliae gentes] Recepi lectionem Bern. A Flor. C G, quam Modius quoque se in suis libris invenisse ac restituisse gloriatur, aliae pro Asiae. Res satis apparet. In Flor. B omitti

tur vocabulum.

§. 9. adiecta. Nam] Adiicitur vulgo sunt contra auctoritatem codd. mss. fere omnium. In margine habent Flor. CDI, ab alia mann additur in Flor. G, proque eo sicut est in Flor. H et Bern. B.

nomina, festinatio prohibebat acciri. Nec quicquam illi 10 minus, quam multitudo militum defuit.

5 Cuius tum universae aspectu admodum laetus, purpuratis solita vanitate spem eius inflantibus, conversus ad Charidemum Atheniensem, belli peritum, et ob exilium infestum Alexandro, quippe Athenis iubente eo fuerat expulsus, percontari coepit, satisne ei videretur instructus ad obterendum hostem? At ille, et suae sortis et regiae su- 11 perbiae oblitus, Verum, inquit, et tu forsitan audire nolis, et ego, nisi nunc dixero, alias nequicquam confitebor. Hic tanti 12 apparatus exercitus, haec tot gentium et totius Orientis excita sedibus suis moles, finitimis potest esse terribilis: nitet purpura auroque, fulget armis et opulentia, quantam qui oculis non subiecere, animis concipere non possunt. Sed Macedonum acies, 13 torva sane et inculta, clipeis hastisque immobiles cuneos et conferta robora virorum tegit. Ipsi phalangem vocant, peditum stabile agmen: vir viro, armis arma conserta sunt: ad nutum

Cap. 5, §. 10. Charidemum Atheniensem unum fuisse, cuius exilium Alexander, Thebis dirutis, in reliquis exoratus, non remiserit, tradit Arrian. 1, 10. Fuerat is cum Charete et Ephialte inter duces Philippo et Alexandro infestissimos, et Dareo auctor fuerat ne decertaret ipse, sed bellum, quemadmodum ante factum, Graecorum ducum militumque conductorum opera in Graecis oris gereret. Vide Diodor. XVII, 30. Videbatur igitur ipse Memnonis imperium concupiscere, Alexandri amicitiam proditione empturus. Cf. etiam Dinarch. adv. Demosth. §. 32 Bekk.

§. 11. forsitan audire nolis] Forsitan scripsi, nam forsan, quod antea hoc loco legebatur, poëtica forma est et apud hunc scriptorem ubique corrigendum. Habent h. 1. forsitan Leid. Voss. 1 Flor. BCG. Bothius autem pro nolis propter sequens fatebor vult noles corrigi, sicut tempus futurum est VII, 16. Verum coniunctivus frequentior et quodammodo proprius huic vocabulo. Cf. nostram notam ad Ciceronis in Verr. 1, 38, 98 et IV, 56, 124 (quamquam Indicativus est

etiam in Bruto 13, 52 et restituendus in Orat. p. Mur. 29 pr.).

§. 13. conferta robora vir. tegit] Sic Modius et Snakenburgius ediderunt, cum olim in Iuniana edit. conferta tantum pro variante scriptura in marg. annotaretur. Vulgo enim conserta et editur et in Flor. est omnibus praeter E et marg. D ead. manu: ac iure mihi videor dubitare posse num e Snakenb. silentio coniici possit conferta in illius libris (Leid. Voss. 1, 2) inventum esse. Itaque antea auctoritatem librorum secutus retinui conserta. Iam ex Bern. A offertur conferta, quod libenter recipio, quoniam mox armis arma conserta recte dicuntur, et Livius in nobili comparatione Macedonicae et Romanae militiae lib. XXXII, 17 Macedones confertos hastis obiectis clipeisque iunctis constitisse similiter dixit. Tegit, quod idem Snakenb. dedit pro vulg. teget, miror sane non esse nisi in Flor. GH et a manu altera in E.

didicerunt] Vulgo didicere contra libros mss. praeter Flor. B, sed vereor ne in hoc, sicut in Bongars. A, terminatio verbi nota expressa sit.

14 monentis intenti, sequi signa, ordines servare didicerunt. Quod imperatur omnes exaudiunt: obsistere, circumire, discurrere in cornu, mutare pugnam, non duces magis, quam milites callent. 15 Ac ne auri argentique studio teneri putes, adhuc illa disciplina paupertate magistra stetit. Fatigatis humus cubile est: cibus, quem occupati parant, satiat: tempora somni artiora, 16 quam noctis sunt. Iam Thessali equites et Acarnanes Aetolique, invicta bello manus, fundis, credo, et hastis igne duratis repellentur? Pari robore opus est. In illa terra, quae hos genuit, auxilia quaerenda sunt: argentum istud atque aurum 17 ad conducendum militem mitte. Erat Dareo mite ac tractabile ingenium, nisi suam naturam plerumque fortuna corrumperet. Itaque veritatis impatiens, hospitem ac supplicem

§. 14. obsistere, circumire cet.] Non dubium est quin certo sensu tactico his vocabulis usus sit scriptor. Et mihi quidem obsistere videtur esse in aciem consistere, quod nostri dieunt Front machen; circumire est circumagi sive ad dextram sive ad sinistram, cum unus locum servat, reliqui semicirculo viae circa illum confecto, qui antea ad sinistram illi steterant, nunc ad dextram et vice versa consistant, schwenken; discursione in cornu acies extenditur, cum postremi ordines producuntur et in prima fronte ad utrumque aut ad alterutrum latus consistunt. Mutare pugnam generalius videtur esse, pugnandi modum mutare, v. c. si, cum antea conferti dimicarint, dispergantur et velitum more modoque pugnent.

§. 15. Ac ne pro vulg. et ne edit. Mod. et codd. mss. Leid. nostrique praeter Flor. B et Bern. A.

quem occupati parant] Haec est scriptura librorum mss. et olim editorum omnium, potestque opinor intelligi: quem aliis rebus occupati, verbi causa in stationibus excubantes, arma praeparantes, corpora exercentes, coquunt. Coniectura nescio cuius hominis docti profectum est quod in edit. Froben. Iun. Mod. Freinsh, extat quem occupant. Possis etiam quem occuparunt, ut quod est parant nihil aliud videatur, nisi terminatio verbi repetita.

§. 17. nisi suam naturam plerumque fortuna corrumperet] Libri mss. plerique

suam naturam, Flor. C Bern. A et Leid.
etiam nat., quod Modius se emendasse
scribit, cum legatur iam in margine edit.
Iunianae. Etiam non puto ferri posse,
quid enim aliud corrumperet fortuna
nisi naturam? Sed suam plerique adhuc
tulerunt critici, cum explicaret Acidalius:
quamcunque nacta est fortuna vel opti-
mam; alii ad Dareum ipsum referrent
et fortuna eius propriam naturam inter-
dum corruptam intelligerent. Verum ge-
neralem esse sententiam vix cuiquam
eripietur. Equidem corrigendum esse
puto. Sed quod Perizonius ad Sanctii
Minervam 11, 12, 1 vult ut sua-fortuna
scribatur, cum sit duriusculum, tum sen-
tentiae repugnat, quoniam una est for-
tuna, cuius potentia describitur,
pro cuiusque moribus diversa. Aptius
sine dubio Walchius in emendationibus
Livianis p. 98 proposuit insitam naturam,
ni praestaret sanam quod G. H. Bardi-
lius V. D. in litteris anno 1831 ad me
datis voluit, aut etiam sanam quae con-
iectura est hominis docti in Stosch. Mus.
crit. II. p. 188.

non

tunc cummaxime utilia suadentem] Vulgo tunc maxime, sed cum Leid. et Flor. B C Bern. A (Voss. 1 hic lacer est) tunc cum maxime habeant atque idem Modius e codice suo deprompserit, non dubitavi probam locutionem restituere. Non enim est omni ex parte verum, quod olim a plerisque dictum est (cf. Drak. ad Liv. 27, 4 et 40, 13), cummaxime ad praesens tempus, tum

« IndietroContinua »