Immagini della pagina
PDF
ePub

U. C. 534. a. C. N. 218.

fociorum fexdecim millia peditum. equites mille octingenti: naves longae centum fexaginta, celoces duodecim. Cum his terreftribus maritimisque copiis Ti. Sem pronius 'miffus in Siciliam, ita in Africam transmiffurus, fi ad arcendum Italia Poenum conful alter fatis effet. Córnelio minus copiarum datum: quia L. Manlius praetor et ipfe cum haud invalido praefidio in Galliam mittebatur. Navium maxime, Cornelio numerus deminutus. fexaginta quinqueremus datae (neque enim mari venturum, aut ea parte belli dimicaturum hoftem crede bant) et duae Romanae legiones cum fuo jufto equitatu et quatuordecim millibus fociorum peditum, equitibus mille fexcentis. Duas legiones Romanas, et decem millia fociorum peditum, mille equites focios, fexcentos Romanos Gallia provincia (eodem anno versa in Punicum bellum habuit..

XVIII. His ita comparatis, ut omnia jufta ante bellum ferent, legatos majores natu, Q. Fabium, M. Livium, L. Aemiliam, C. Licinium, Q. Baebium, in Afri cam mittunt ad percontandos Carthaginienfes, publiconé confilio Hannibal Saguntum oppugnaffet? et fi, id quod facturi videbantur, faterentur, ac defenderent publico confilio factum, ut indicerent populo Carthagi nienfi bellum. Romani poftquam Carthaginem vene. runt, cum fenatus datus effet, et Q. Fabius nihil ultra, quam unum, quod mandatum erat, percontatus effet; tum ex Carthaginienfibus unus: Praeceps veftra, Romani, et prior legatio fuit, cum Hannibalem, tamquam fuo confilio Saguntum oppugnantem depofcebatis: ceterum haec legatio verbis adhuc lenior eft, re afperior. Tunc enim Hannibal et infimulabatur, et depofcebatur. nunc ab nobis et confeffio culpae exprimitur: et, ut a confeffis, res extemplo repetuntur. Ego autem non, privato pu blicone confilio Saguntum oppugnatum fit, quaerendum cenfeam: fed utrum jure, an injuria. Noftra enim haec quaeftio atque animadverfio in civem noftrum est, noftro, an fuo fecerit, arbitrio. Vobiscum una disceptatio eft, licueritne per foedus fieri. Itaque, quoniam discerni pla.. cer, quid publico confilio, quid fua fponte imperatores

P

[blocks in formation]

faciant; nobis vobiscum foedus eft a Lutatio confule ictum: in quo cum caveretur utrorumque fociis, nihil 2. Saguntinis (nec dum enim erant focii veftri) caurum eft. At enim eo foedere, quod cum Hasdrubale ictum eft, Saguntini excipiuntur. adverfus quod nihil ego dicturus fum, nifi quod à vobis didici. Vos enim, quod C. Lu tatius conful primo nobiscum foedus icir; quia neque au ctoritate Patrum, nec populi juffu ictum erat, negaftis vos eo teneri. itaque aliud de integro foedus publico confilio ictum eft. Si vos non tenent veftra foedera, nifi ex auctoritate aur jussu veftro icta; ne nos quidem Hasdrubalis foedus, quod nobis infciis icit, obligare potuit. Proinde omittite Sagunti atque Iberi mentionem facere, er, quod diu parturit animus vefter, aliquando pariat. Tum Romanus, finu ex toga facto, Hic, inquit, vobis bellum et pacem portamus; utrum placet, fumite. Sub hanc vocem haud minus ferociter, daret, utrum vellet, fucclamatum eft, et quum is iterum finu effufo bellum dare dixiffet, accipere fe omnes refponderunt, et quibus acciperent animis, iisdem fe gefturos. X

[ocr errors]

XIX. Haec directa percontatio ac denuntiatio bel. li magis ex dignitate populi Romani vifa eft, quam de foederum jure verbis disceptare, cum ante, tum maxime Sagunto excila. nam, fi verborum disceptationis res effet, quid foedus Hasdrubalis cum Lutatii priore foedere, quod mutatum eft, comparandum erat? cum in Lutatii foedere diferte additum effet, ita id ratum fore, fi populus cenfuiffet; in Hasdrubalis foedere, nec ex-> ceptum tale quidquam fuerit, et tot annorum filentio ita vivo eo comprobatum fit foedus, ut ne mortuo qui dem auctore quidquam mutaretur. Quamquam, etfi priore foedere ftaretur, fatis cautum erat Saguntinis, fo ciis utrorumque exceptis: nam neque additum erat, iis, qui tunc effent: nec, we qui poftea affumerentur. et cum affumere novos liceret focios, quis aequum cen feret, aut ob nulla quenquam merita in amicitiam reci. pi? aut receptos in fidem non defendi? tantum, ne Carthaginienlium focii aut follicitarentur ad defectio nem, aut fua fponte defcifcentes reciperentur. Legati

Roma

[ocr errors]
[blocks in formation]

Romani ab Carthagine, ficut his Romae imperatum erat, in Hifpaniam, ut adirent civitates, ut in focietatein perlicerent, aut averterent a Poenis, trajecerunt. Ad Bargufios primum venerunt: a quibus benigne excepti, quia taedebat imperii Punici, multos trans Iberum populos ad cupidinem novae fortunae erexerunt. Ad Vol cianos inde eft ventum: quorum celebre per Hifpaniam refponfum ceteros populos ab focietate Romana avertit. ita enim maximus natu ex iis in concilio refpondit: Quae verecundia eft, Romani, poftulare vos, uti veftram

arthaginienfium amicitiae praeponamus, cum, qui id fecerunt, Saguntinos crudelius, quam Poenus hoftis perdidit, vos focii prodideritis? ibi quaeratis focios, cenfea, ubi Saguntina clades ignota eft. Hifpanis populis, fieur lugubre, ita infigne documentum Sagunti ruinae erunt, ne quis fidei Romanae aut focietati confidat. Inde extemplo abire finibus Volcianorum juffi, ab nullo, deinde concilio Hifpaniae benigniora verba tulere. itaque nequid. quam peragrata Hifpania, in Galliam transeunt.

[ocr errors]

C

1

XX. In his nova terribilisque fpecies vifa eft, quod Arvern armati (ita mos gentis erat) in concilium venerunt. cum, verbis extollentes gloriam virtutemque populi Romani ac magnitudinem imperii, petiffent, ne Poene, bellum Italiae inferenti, per agros urbesque fuas transitum darent; tantus cum fremitu rifus dicitur ortus, ut vix a magiftratibus majoribusque natu juventus fedaretur. Adeo ftolida impudensque poftulatio vifa eft,cenfere, ne in Italian transmittant Galli bellum, ipfos id avertere in fe, agrosque fuos pro alienis populandos objicere. Sedato tandem fremitu, refponfum legatis eft: Neque Romanorum in fe meritum effe, neque Qarthagi nienfium injuriam, ob quae aut pro Romanis, aut advérfus Poenos fumant arma. Gontra ea audire fefé, gentis fuae homines agris finibusque Italiae pelli a populo Romano, ftipendiumque pendere, et cetera indigna pati. Eadem ferme in ceteris Gailiae conciliis dicta auditaque: nec hofpitale quidquam pacatumve fatis prius auditum, quam Maffiliam venere. Ibi omnia, ab fociis inquifita cum cura ac fide, cognita, praeoccupatos jam ante ab T. Livii Tom. II.

B

Han

*

[blocks in formation]

ex A

ab

་།

Hannibale Gallorum animos effe., fed ne illi quidem ipfi fatis mitem gentem fore, (adeo ferocia atque indomita ingenia effe) ni fubinde auro, cujus avidiffima gens eft, principum animi concilientur. Ita peragratis Hifpaniae et Galliae populis, legati Romam redeunt, haud ita mul- o to poft, quam confules in provincias profecti érant. ci- ing vitatem omnem in exfpectationem belli erectam inve- m, nerunt, fatis constante fama, jam Iberum Poenos trans- quite :miffiffe. copias

per

ided

b

XXI Hannibal, Sagunto capto, Carthaginem novam in hiberna concefferat. Ibique, auditis, quae Ro- el mae, quaeque Carthagine acta decretaque forent, feque non dućem folum, fed etiam caufam esse belli, partitis divenditisque reliquiis praedae, nihil ultra differendum <ratus, Hifpani generis milites convocat : Credo ego vos, inquit, focii, et ipfos cernere, pacatis omnibus Hifpa niae papulips aut finiendam nobis militiam, exercitusque dimittendos effe aut in alias terras transferendum bellum:ita enim hae gentes non pacis folum fed ctiam victoNooriae bonis florebunt, fi ex aliis gentibus praedam et glo

riam quaeremus. Itaque, cum longinqua ab. domovin
fter militia incertumque fit, quando domos veftras,
quae cuique ibi cara funt, vifuri fitis, fi quis veftrum
fuos invifere valt, commeatum do. Primo vere,edico,
affitis, un Diis bene juvantibus, bellum ingentis glo-
niae, praedaeque futurum incipiamus.
Omnibus fere vi-

fendi domus oblata ultro poteftas grata erat, et jam de-
Giderantibus fups, et longius in futurum providentibus
defiderium. Per totum tempus hiemis quies, inter labo-
rés aut jam exhaufios, aut mox exhauriendos, renova-
vit corpora animosque ad omnia de integro patienda.
Vere primo ad edictum convenere.
Hannibal, cum
recenfuiffet somnium auxilia gentium, Gades profectus
Herculi vota exfolvite novisque le obligat votis, fi ce-
tera profpera eveniffent. Inde partiens curas fimul in
inferendum atque arcendum bellum, ne, dum ipfe ter-
restri per Hifpaniam Galliasque itinere Italiam peteret,
nuda apertaque Romanis Africa ab Sicilia effet, valido
praefidio firmare eam ftatuit. Pro eo fapplementum ipfe

Do

lef

un

[ocr errors]
[ocr errors]
[ocr errors]

m

re

[ocr errors]
[blocks in formation]

ex Africa, maxime jaculatorum, levium armis, petiiv; ut Afri in Hifpania, in Africa Hifpani, melior procul ab domo futurus uterque miles, velut mutuis pi gnoribus obligati, ftipendia facerent. Tredecim millia octingentos quinquaginta pedites cetratos mifit in Africam, et funditores Baliares octingentos feptuaginta; cquites mixtos ex multis gentibus mille ducentos. Has copias partim Charthagini praefidio effe, partim distribui per Africam jubet. fimul conquifitoribus in civitates miffis, quatuor millia confcripta delectae juventutis, praefidium eosdem et oblides, duči Carthaginem jubet.

XXII. Neque Hifpaniam negligendam ratus, (atque ideo haud minus, quod haud ignarus erat, circumitam b Romanis eam legatis ad follicitandos principum aninos) Hasdrubali fratri, viro impigro, eam provinciam leftinat, firmatque eum Africis maxime praefidiis, pedi um Afrorum undecim millibus octingentis quinquaginta, Liguribus trecentis, Baliaribus quingentis: ad haec peditum auxilia additi equites Libyphoenices (mixtum Punicum Afris genus) trecenti, et Numidae Maurique ccolae Oceani ad mille octingentos, et parva Ilergetum manus ex Hifpania, ducenti equites: et, ne quid terreftris deeffet auxilii genus, elephanti quatuordecim. claffis praeterea data ad tuendam maritimam oram, (quia, qua parte belli vicerant, ea tum quoque rem gesturos Romanos, credi poterat) quinquaginta quinqueremes, quadriremes duae, triremes quinque: fed aptae instructaeque remigio triginta et duae quinqueremes erant, et triremes quinque. Ab Gadibus Carthaginem ad hiberna exercitus rediit: atque inde, profectus praeter Etoviffam urbem, ad Iberum maritimamque oram ducit. Ibi, fa. ma eft, in quiete vifum ab eo juvenem divina fpecie, qui fe ab Jove diceret ducem in Italiam Hannibali miffum: proinde fequeretur, neque usquam a fe deflecteres oculos. Pavidum primo, nusquam circumfpicientem aut refpicientem, fecutum: deinde, cura humani ingenii, cum, quidnam id effet, quod refpicere vetitus effet, agitaret animo, temperare oculis nequiviffe: tum vidiffe, poft fefe ferpentem mira magnitudine cum in

B 2

genti

« IndietroContinua »