Immagini della pagina
PDF
ePub
[ocr errors][merged small]

T. LIVII PATAVINI

HISTORIARUM

A B URBE CONDITA

TOM. II.

EPITOME LIBRI XXI.

"

In Italiam belli Punici fecundi ortus narratur, et Han nibalis Poenorum ducis contra foedus per Iberum amnem transitus, a quo Saguntum, fociorum populi Romani civitas, obfeffa octavo menfe capta eft. De quibus injuriis miffi legati ad Car ginienfes, qui quererentur. Cum fatisfacere nollent llum iis indictum eft. Han nibal, fuperato Pyrenaeo faltu, per Gallias, fufis Volfcis qui obfiftere conati erant ad Alpes venit; ad Alpes venit; et laboriofo per eas transitu (cum ontanos quoque Gallos obvios aliquot proeliis repuliffet defcendit in Italiam, er ad Ticinum amnem Romanos queftri proelio fudit: in quo, vulneratum P. Cornelium Scipionem protexit filius, qui Africani poftea nomen accepit, Iterumque exercitu Romano ad flumen Trebiam fufo, Hannibal Apenninum quoque, per magnam militum vexationem propter vim tempeftatum, transiit. Cn. Cornelius Scipio in Hifpania contra Poenos profpere pugnavit, duce hoftium, Ma gone capro.

[ocr errors]

LIBER XXI.

In parte operis mei licet mihi praefari, quod in prin

cipio fummae totius profeffi plerique funt rerum fcriptores, bellum maxime omnium meinorabile; quae unT. Livii. Tom. II. A

quami

quam gefta fint, me fcripturum; quod, Hannibale duce, Carthaginienfes cum populo Romano geffere. Nam neque validiores opibus ullae inter fe civitates gentesque contulerunt arina, neque his ipfis tantum unquam virium. aut roboris fuit: et haud ignotas belli artes inter fe, fed expertas primo Punico conferebant bello. et adeo varia belli fortuna ancepsque Mars fuit ut propius periculum fuerint, qui vicerunt. Odiis etiam prope majoribus certarunt, quam viribus: Romanis indignantibus, quod victoribus victi ultro inferrent arma; Poenis, quod fu perbe avareque crederent imperitatum victis effe. Fama etiam eft, Hannibalem annorum ferme novem, pueriliter blandientem patri, ut duceretur in Hifpaniam, quam, perfecto Africo bello, exercitum eo trajecturus facrificaret, altaribus admotum, tactis facris jurejurando adactum fe, quum primum poffet, hoftem fore populo Romano. Angebant ingentis fpiritus virum Sicilia Sardiniaque amiffae: nam et Siciliam nimis celeri defperatione rerum conceffam, et Sardiniam inter motum Africae fraude Romanorum, ftipendio etiam infu-, per impofito, interceptam.

II. His anxius curis ita fe Africo bello, quod fuit fub recentein Romanain pacem, per quinque annos, ita deinde novem annis in Hifpania augendo Punico imperio geflit, ut appareret, majus eum, quam quod gereret, agitare in animo bellum et, fi diutius vixiffet, Hamilcare duce Poenos arma Italiae illaturos fuiffe, quae Hannibalis ductu intulerunt. Mors Hamilcaris perop portuna, et pueritia Hannibalis distulerunt bellum. Medius Hasdrubal inter patrem et filium octo ferme annos imperium obtinuit; flore aetatis, (uti ferunt) prino Hamilcari conciliatus; gener inde ob altam indolem provecto annis afcitus, et, quia gener erat, factionis Barcinae opibus, quae apud milites plebemque plus quam modicae erant, haud fane voluntate principum, inperio potitus. Is, plura confilio, quam vi, gerens, hofpitiis regulorum magis, conciliandisque per amicitiam principum novis gentibus, quam bello aut armis, rem Carthaginienfém auxit. Ceterum nihilo ei pax tutior fuit.

Bar

[ocr errors]

DORSCH

[ocr errors]

Barbarus eum quidam palam, ob iram interfecti ab eo domini, obtruncavit; comprehenfusque ab circumstantibus haud alio, quam fi evafiffet, vultu, tormentis quoque cum laceraretur, eo fuit habitu oris, ut, fuperante laetitia dolores, ridentis etiam fpeciem praebuerit. Cum hoc Hasdrubale, quia mirae artis in follicitandis gentibus, imperioque jungendis fuo fuerat, foedus renovaverat populus Romanus, ut finis utriusque imperii effet amnis Iberus, Saguntinisque mediis inter imperia duorum populorum liberta's fervaretur.

III. In Hasdrubalis locum haud dubia res fuit, quin praerogativam militarem, qua extemplo juvenis Hannibal in praetorium delatus, imperatorque ingenti omnium clamore atque affenfu appellatus erat, favor etiam plebis fequeretur. Hunc vixdum puberem Hasdrubal literis ad fe arceffierat: actaque res etiam in fenatu fuerat, Barcinis nitentibus, ut affuefceret militiae Hannibal, atque in paternas fuccederet opes. Hanno, alterius factionis princeps, Et aequum poftulare videtur, inquit, Hasdrubal; et ego tamen non cenfeo, quod petit, tribuendum. Cuin admiratione tam ancipitis fententiae in fe omnes convertiffet, Florem aetatis, inquit, Hasdrubal, quem ipfe patri Hannibalis fruendum praebuit, jufto jure eum a filio repeti cenfet. nos tamen minime decet juventurem noftram pro militari rudimento affuefacere libidini praetorum. An hoc timemus, ne Hamilcaris filius nimis ferom imperia immodica et regni paterni fpeciem videat? et, cujus regis genero hereditarii fint relicti exercitus noftri, ejus filio parum mature ferviamus? Ego, iftum juvenem domi tenendum, fub legibus, fed magiftratibus docendum vivere aequo jure cum ceteris, cenfeo: ne quandoque parvus hic ignis incendium ingens exfuscitet.

IV. Pauci, ac ferme optimus quisque, Hannoni affentiebantur: fed (ut plerumque fit) major pars melio. rem vicit. Miffus Hannibal in Hifpaniam primo statim adventu omnem exercitum in fe convertit. Hamilcarem juvenem redditum fibi veteres milites credere; eundem vigorem in vultu, vimque in oculis, habitum oris, li

A 2

nea.

meamentaque intueri. Dein brevi effecit, ut pater in le minimum momentum ad favorem conciliandum effet. Nunquam ingenium idem ad res diverfiffimas, paren. dan atque imperandum, habilius fuit. itaque haud facile decerneres, utrum imperatori, an exercitui carior ef fet: neque Hasdrubal alium quemquam praeficere malle, abi quid fortiter ac ftrenue agendum effet: neque mili tes alio duce plus confidere, aut audere. Plurimum audaciae ad pericula capeffenda, plurimum confilii inter ipfa pericula erat. Nullo labore aut corpus fatigari, aut animus vinci poterat. Caloris ac frigoris patientia par: eibi potionisque defiderio naturali, non voluptate, mo dus finitus. vigiliarum, fomnique nec die, nec nocte discriminata tempora. Id, quod gerendis rebus fuper. effet quieti datum; ea neque molli ftrato, neque filentio arceflita. Multi faepe militari fagulo opertum, hu ani jacentem inter cuftodias ftationesque militum, con. Apexerunt. Veliitus nihil inter aequales excellens: arma atque equi confpiciebantur. Equitum peditumque idem longe primus erat. princeps in proelium ibat; ultimus conferto proelio excedebat. Has tantas viri virtutes ingentia vitia aequabant; inhumana crudelitas, perfidia plus quam Puniça, nihil veri, nihil fancti, nullus Deum metus, nullum jusjurandum, nulla religio. Cum hac indole virtutum, atque vitiorum triennio fub Hasdrubale imperatore meruit, nulla re, quae agenda videndaque magno futuro duci effet, praetermiffa.

[ocr errors]

V. Ceterum, ex quo die dux eft declaratus, velut Italia ei provincia decreta, bellumque Romanum mandatum effet, nihil prolatandum ratus, ne fe quoque, ut patrem Hamilcarem, deinde Hasdrubalem, cunctantem cafus aliquis opprimeret, Saguntinis inferre bellum statuit. quibus oppugnandis quia haud dubie Romana arma inovebantur, in Oleadum fines prius (ultra Iberum ea gens in parte magis, quam in ditione Carthaginien. fum erat) induxit exercitum, ut non petiffe Sagunti. nos, fed rerum ferie, finitimis domitis gentibus, jun gendoque, tractus ad id bellum videri poffet. Cartejam, urbem opulentam, caput gentis ejus, expugnat di

« IndietroContinua »