Immagini della pagina
PDF
ePub
[blocks in formation]
[ocr errors]

omnia pofitis, percontantes paventesque ad fingulos nuntios follicitam hiemem egiffent, haud parvum et ipfi tuendae Africae momentum adjecerunt focietatem Syphacis regis, cujus maxime fiducia trajecturum in Afri cam Romanum crediderunt. Erat Hasdrubali Gisgonis filio non hofpitium modo cum rege, de quo ante dictum eft, cum ex Hispania forte in idem tempus Scipio atque Hasdrubal convenerunt: fed mentio quoque inchoa. ta affinitatis, ut rex duceret filiam Hasdrubalis. Ad eam rem confummandam tempusque nuptiis ftatuendum (jam enim et nubilis erat virgo) profectus Hasdrubal, ut accenfum cupiditate (et funt ante omnes Numi. dae barbaros effufi in Venerem) fenfit, virginem ab Carthagine arceffit, maturatque nuptias, et inter aliam gratulationem, ut publicum quoque foedus privato adjiceretur, focietas inter populum Carthaginienfem regemque, data ultro citroque fide, eosdem amicos inimi cosque habituros, jurejurando affirmatur. Ceterum Hasdrubal, memor et cum Scipione initae regi focietatis, quam vana et mutabilia barbarorum ingenia essent, veritus, ne, fi trajiceret in Africam Scipio, parvum vinculum eae nuptiae effent, dum accenfum recenti amore Numidam habet, perpellit, blanditiis quoque puellae adhibitis, ut legatos in Siciliam ad Scipionem mittat, per quos moneat eum, Ne prioribus fuis promiffis fre tus in Africam trajiciat. Se et nuptiis civis Carthaginienfis, filiae; Hasdrubalis, quem viderit apud fe in hofpitio, er publico etiam foedere cum populo Carthaginienfi junctum. Optare primum. ut procul ab Africa, ficut adhuc fecerint, bellum Romani cum Carthagimienfibus gerant, ne fibi intereffe certaminibus eorum, armaque aut haec, aur illa, abnuentem alteram focieta tem, fequi heceffe fit. Si non abstineat Africa Scipio, et Carthagini exercitum admoveat, fibi neceffarium fore, et pro terra Africa, in qua,et ipfe fit genitus, et pro patria. conjugis fuae, proque parente ac penatibus dimicare.

XXIV. Cum his mandatis ab rege legati ad Scipio. nem miffi, Syracufis eum convenerunt. Scipio, quanquam magno momento rerum in Africa gerendarum

magna.

U. C. 548.- a. C. N. 204.

magnaque fpe deftitutus erat, legatis propere, priusquam res vulgaretur, remiflis in Africam, literas dat ad regem, quibus etiam atque etiam monet eum, Ne jura hofpitii fecum, neu cum populo Romano initae focieta

tis, neu fas, fidem dextras, Deos teftes atque arbi. tros conventorum, fallat. Ceterum, quando, neque celari adventus Nunidarum poterat, (vagati enim in urbe, obverfatique praetorio erant) et, fi fileretur, quid petentes veniffent, periculum erat, ne vera eo ipfo, quod celarentur, fua fponte magis emanarent, timorque in exercitum incideret, ne fimul cum rege et Carthaginienfibus foret beilanduin, avertit a vero falfis praeoccupando mentes hominum. Et, vocatis ad concionem inilitibus, Non ultra effe cunctandum, ait. Inftare, ut in Africam quamprimum trajiciat, focios reges. Ma finiffam prius ipfum ad Laelium veniffe, querentem, quod cunctando tempus tereretur. nunc Syphacem mittere legatos, idem admirantem, quae tam diuturnae morae fit caufa postulantemque, ut aut trajiciatur tandem in Africam exercitus, aut, fi mutata confilia fint, certior fiat, ut et ipfe fibi ac regno fuo poffit confulere. Itaque, paratis jam omnibus inftructisque, et re jam non ultra recipiente cunctationem, in animo fibi effe, Lily baeum claffe traducta, eodemque omnibus peditum equitumque copiis contractis, quae prima dies curfum navi bus daret, Deis bene juvantibus, in Africam trajicere. Literas ad M. Pomponium mittit, ut, fi ei videretur, Lilybaeum veniret, ut communiter confulerent, quas potiffimum legiones, et quantum militum numerum in Africam trajiceret. item circum orain omnem maritimam milit, ut naves onerariae coinprehenfae Lilybaeum omnes contraherentur. Quidquid militum naviumque in Sicilia erat, cum Lilybaeum conveniffent, et nec urbs multitudinem hominum, nec portus naves caperet, tantus omnibus ardor erat in Africam trajiciendi, ut non ad bellum duci viderentur, fed ad certa victoriae praemia. praecipue, qui fuperabant ex Cannenfi exercitu, milites, illo, non alio duce, credebant, navara reipu blicae opera, finire fe inilitiam ignominiofam poffe. Et Scipio minime id genus militum afpernabatur: ut qui

neque

[ocr errors]
[blocks in formation]

neque ad Cannas ignavia eorum cladem acceptam fciret, neque ullos aeque veteres milites in exercitu Romano effe, expertosque non variis proeliis modo, fed urbibus etiam oppugnandis. Quinta et fexta Cannenfes erant legiones. eas fe trajecturum in Africam cum dixiffet, fingulos milites infpexit: relictisque, quos non idoneos credebat, in locum eorum subjecit, quos fecum ex Italia adduxerat; fupplevitque ita eas legiones, ut fingulae Lena millia et ducenos pedites, trecenos haberent equites: fociorum item Latini nominis pedites equitesque de exercitu Cannenfi legit.

XXV. Quantum militum in Africam transportatum fit, non parvo numero inter auctores discrepat. Alibi decem millia peditum, duo millia et ducentos equites; alibi fedeciin millia peditum, mille et fexcentos equites; alibi parte plus dimidia rem auctam, quinque et triginta millia peditum equitumque in naves impofita invenio. quidam non adjecere numerum : inter quos me ipfe in re dubia poni malim. Coelius, ut abstinet nu mero, ita ad immenfum multitudinis fpeciem auget. Volucres ad terram delapfas clamore militum ait, tantamque multitudinem confcendiffe naves, ut nemo mor. talium, aut in Italia, aut in Sicilia, relinqui videretur. Milites ut in naves ordine ac fine tumultu conscende. rent, ipfe eam fibi curam fumfit. nauticos C. Laelius, qui claffis praefectus erat, in navibus, ante confcendere coactos, continuit. Commeatus imponendi M. Pomponio praetori cura data: quinque et quadraginta dierum cibaria, e quibus quindecim dierum cocta, impofita. Ut omnes jam in navibus erant, fcaphas circummifit, ut ex navibus gubernatoresque et magiftri navium et bini milites in forum convenirent ad imperia accipienda. Poftquam convenerunt, primum ab iis quaefivit, fi aquain hominibus jumentisque in totidem dies, quot frumen. tum, impofuiflent. Ubi refponderunt, aquam dierum quinque et quadraginta in navibus effe; tum edixit mi. litibus, ut filentium quieti nautis fine certamine ad mi. nifteria exfequenda bene obedientes praeftarent. cum viginti roftratis fe ac L. Scipionem ab dextro cornu, lae

[ocr errors]

vum,

[blocks in formation]

totidem roftratas, et C. Laelium praefectum claffis cum M. Porcio Catone (quaeftor is tuin erat) onerariis futurum praefidio. Lumina in navibus fingula roftratae, bina onerariae haberent: in praetoria nave infigne noctur num trium luminum fore. Emporia ut peterent, gubernatoribus edixit. Fertiliffimus ager, eoque abundans omnium copia rerum eft regio, et imbelles (quod ple rumque in uberi agro evenit) barbari funt: priusque, quam Carthagine fubveniretur, opprimi videbantur poffe. Tis editis imperiis, redire ad naves, juffi: et poftero die, Deis bene juvantibus, figno dato folvere naves.

XXVI, Multae claffes Romanae e Sicilia atque ipfo illo portu profectae erant. Ceterum non eo bello folum, (nec id mirum; praedatum enim tantummodo pleraeque elaffes ierant) fed ne priore quidem, ulla profectio tanti fpectaculi fuit. quanquam fi magnitudine claffis aeftimaretur, et bini confules cum binis exercitibus ante tra=jecerant; et prope totidem roftratae in illis claffibus fuerant, quot onerariis Seipio tum trajiciebat. nam, praeter quadraginta longas naves, quadringentis ferme onerariis exercitum transvexit. Sed et bellum bello, fecundum priore, ut atrocius Romanis videretur, cum quod in Italia bellabatur, tum ingentes ftrages tot exercituum, fimul caefis ducibus, effecerant: et Scipio dux, partim factis fortibus, partim fuapte fortuna quadam ingentis ad incrementa gloriae celebratus, converterat animos: fimul et mens ipfa trajiciendi, nulli ante eo hello #duci tentata, quod ad Hannibalem detrahendum ex Italia, transferendumque et finiendum in Africa bellum, fe transire vulgaverat. Concurrerat ad fpectaculum in portum omnis turba, non habitantium modo Lilybaei, fed legationum omnium ex Sicilia: quae et ad profe quendum Scipionem officii caufa convenerant, et praetorem provinciae M. Pomponium fecutae fuerant. ad hoc legiones, quae in Sicilia relinquebantur, ad profe quendos commilitones procefferant: nec claffis modo profpectantibus e terra, fed terra etiam omnis circa re ferta turba fpectaculo navigantibus erat.

U. C. 548. a. C. N. 204.

XXVIL Ubi illuxit, Scipio e praetoria nave, filentio per praeconem facto, Divi Divaeque, inquit, terrasque qui colitis, vos precor quaefoque, uri, quae in meo imperio gefta funt, geruntur, poftque gerentur, es mihi, populo plebique Romanae, fociis nominique Latino, qui populi Romani, quique meam fectam, imperium, aufpiciumque rerra, mari, amnibusque fequuntur, bene verruncent: eaque vos omnia bene juveris: bonis aucribus auxitis: falvos incolumesque, victis perduellibus victores, fpoliis decoratos, praeda onuftos triumphantesque, mecum domos reduces fiftatis: inimicorum hoftiumque ul sifcendorum copiam faxitis: quaeque populus Carthagi nienfis in civitatem noftram facere molitus eft, ea ut mihi populoque Romano in civitatem Carthaginienfium exempla edendi facultatem detis Secundum eas preces cruda exta victimae, uti mos est, in mare porricit, tubaque fignum dedit proficifcendi. Vento fecundo vehementi fatis profecti, celeriter e confpectu terrae ablati funt: et a meridie nebula occepit, ita ut vix concur. fus navium inter fe vitarent. lenior ventus in alto factus. noctem infequentem eadem caligo obtinuit: fole orto eft discuffa, et addita vis vento. Jain terram cerne bant. haud ita multo poft gubernator Scipioni ait, non plus quinque millia paffuum Africam abeffe: Mercurii promontorium fe cernere. fi jubeat eo dirigi, jam in portu fore omnem claffem. Scipio, ut in confpectu terra fuit, precatus, uti bono reipublicae fuoque Africam viderit, dare vela, et alium infra navibus acceffum petere jubet. Vento eodem ferebantur. ceterum nebula sub idem ferme tempus, quo pridie, exorta confpectum terrae ademit, et ventus premente nebula cecidit. Nor deinde incertiora omnia fecit. itaque ancoras, ne aut inter fe concurrerent naves, aut terrae inferrentur, jecere. Ubi illuxit, ventus idem coortus, nebula disjecta, aperuit omnia Africae litora. Scipio, quod effet proximun promontorium, percontatus, cum Pulchri promontorium id vocari audiffet, Placet omen, inquit; huc dirigi. Eo claffis decurrit: "copiae omnes in terram expolitae funt. Profperam navigationem fine terrore ac tumultu fuiffe, permultis Graecis Latinisque auctoribus

te naves.

« IndietroContinua »