Immagini della pagina
PDF
ePub
[blocks in formation]

rent, et Gisgo ad disfuadendam pacem proceffiffet, audireturque a multitudine, inquieta eadem et imbelli: indignatus Hannibal, dici ea in tali tempore audirique, arreptum Gisgonem manu fua ex fuperiore loco detraxit. Quae infueta liberae civitati species cum fremitum populi moviffet, perturbatus militaris vir urbana libertate, Novem, inquit, annorum a vobis profectus, poft fextum et tricefimum annum redii. Militares artes, quas me a puero fortuna nunc privata, nunc publica docuit, probe videor feire. Urbis ac fori jura, leges, mores, vos me oportet doceatis. Excufata imprudentia, de pace multis verbis disferuit, quam nec iniqua, et neceffaria esset. Id omnium maxime difficile erat, quod ex navibus per inducias captis nihil, praeter ipfas comparebat naves; neque inquifitio erat facilis, adverfantibus paci, qui ar guerentur. Placuit naves reddi, et homines utique inquiri. Cetera, quae abeffent, aeftimanda Scipioni permitti: atque ita pecunia, luere Carthaginienfes. Sunt qui Hannibalem ex acie ad mare perveniffe, inde praeparata nave ad regem Antiochum extemplo profectum tra dant: poftulantique ante omnia Scipioni, ut Hannibal fibi traderetur, refponfum effe, Hannibalem in Africa non effe.

XXXVIII. Poftquam redierunt ad Scipionem legati; quae publica in navibus fuerant, ex publicis defcripta rationibus quaeftores, quae privata, profiteri domini juffi; pro ea fumma pecuniae viginti quinque millia pondo argenti praefentia exacta: induciaeque Carthaginienfibus datae in tres menfes. Additum, ne per induciarum tempus alio usquam, quam Romam, mitterent legatos: et, quicunque legati Carthaginem veniffent, ne ante dimitterent eos, quam Romanum imperatorem, qui, et quae petentes veniffent, certiorem facerent. Cuin lega. tis Carthaginienfibus Romam miffi L. Veturius Philo, et M. Marcius Ralla, et L. Scipio imperatoris frater. Per eos dies commeatus ex Sicilia Sardiniaque tantam vilitatem annonae effecerunt, ut pro vectura frumentum mercator nautis relinqueret. Romae ad nuntium primum

[ocr errors]

a. C. N. 202.

U. C. 550. rebellionis Carthaginienfium trepidatum fuerat; julfus que erat Ti. Claudius mature in Siciliam claffem ducere, atque inde in Africam trajicere, et alter conful M. Servilius ad urbem morari, donec, quo ftatu res in Africa effent, feiretur. Segniter omnia in comparanda deducendaque claffe ab Ti. Claudio confule facta erant; quod Patres de pace Scipionis potius arbitrium effe, quibus legibus daretur, quam confulis, cenfuerant. Prodigia quoque, nuntiata fub ipfam famam rebellionis, terrorem attulerant. Cumis folis orbis minui vifus, et pluit lapideó imbri, et in Veliterno agro. terra ingentibus cavernis confedit, arboresque in profundum hauftae. Ariciae forum, et circa tabernae, Frufinone murus aliquot locis, et porta, de coelo tacta: et in Palatio lapidibus pluit. Id prodigium more patrio novemdiali facro, cetera hoftiis majoribus expiata. inter quae etiam aquarum infolita magnitudo in religionem verfa. nam ita Dundavit Tiberis, ut ludi Apollinares, circo inundato, extra portam Collinam ad aedem Erycinae Veneris parati fint. Ceterum ludorum ipfo die, fubita ferenitate orta, pompa, duci coepta ad portam Collinam, revocata deductaque in circum eft, cum deceffiffe inde aquam nuntiatum effet. laetitiamque populo et ludis celebritatem addidit fedes fua follemni fpectaculo, reddita.

XXXIX. Claudium confulem, profectum tandem ab urbe, inter portus Colanum Làuretanumque atrox vis tempeftatis adorta in metum ingentem adduxit. Populonios inde cum perveniffet, ftetiffetque ibi, dum reliquum tempeftatis exfaeviret, Ilvam infulam, et ab Ilva Corlicam, a Corfica in Sardiniam trajecit. Ibi fuperantem Infanos montes, multo et faevior et infeftioribus locis tempeftas adorta, disjecit claffem. Multae quaffatae armamentisque fpoliatae naves: quaedam fra ctae. Ita vexata ac lacerata claffis Carales tenuit, ubi, dum fubductae reficiuntur naves, hiems oppreffit: circum. actumque anni tempus, et, nullo prorogante imperium, privatus. Ti. Claudius claffem Romam reduxit. M. Servilius, 'ne comitiorum caufa ad urbein revocaretur, dictatore dicto C. Servilio Gemino, in provinciam eft proL13

fectus.

[blocks in formation]

fectus. Dictator magiftrum equitum P. Aelium Paetuin dixit. Saepe comitia indicta perfici tempeftates prohibue runt. itaque, cum pridie Idus Martias veteres magiStratu abiffent, novi fuffecti non effent, respublica fine curulibus magiftratibus erat, T. Manlius Torquatus pontifex eo anno mortuus. in locum ejus fuffectus C. Sulpicius Galba. Ab L, Licinio Lucullo et Q. Fulvioaedilibus curulibus ludi Romani ter toti inftaurati. Pe'cuniam ex aerario fcribae viatoresque aedilitii clam egeffiffe per indicem comperti, damnati funt, non fine infamia Luculli aedilis. P. Aelius Tubero et L. Laetorius aediles plebis vitio creati, magiftratu fe abdicarunt, cum Judos ludorumque caufa epulum Jovi feciffent, et figna tria ex mulctaticio argento facta in Capitolio pofuiffent. Cerealia ludos dictator et magifter equitum ex fenatusconfulto fecerunt.

XL. Legati ex Africa Romani fimul Carthaginienfesque cum veniffent Romam, fenatus ad aedem Bellonae habitus eft. ubi cum L. Veturius Philo, pugnatum cum Hannibale esse suprema Carthaginienfibus pu na, finemque tandem lugubri bello impofitum ingenti laetitia Patrum expofuiffet; adjecit, Verminam etiam, Syphacis filium, quae parva bene geftae rei acceffio erat, devictum. in concionem inde prodire juffus, gaudiumque id popula impartire. Tum patuere, facta gratulatione, omnia in urbe templa, fupplicationesque in triduum decretae. Legatis Carthaginienfium et Philippi regis (nam ii quoque venerant) petentibus, ut fenatus fibi daretur, refponfum juffu Patrum ab dictatore est, confules novos eis fenatum daturos effe. +Comitia inde habita. creati confules Cn, Cornelius Lentulus, P. Aelius Paetus: praetores, M. Junius Pennus, cui fors urbana evenit; M. Valerius Falto Bruttios, M. Fabius Buteo Sardiniam, P. Aelius Tubero Siciliam eft fortitus. De provinciis confulum nihil ante placebat agi, quam legati Philippi regis et Carthaginienfium auditi effent. belli finein alterius, principium alterius profpiciebant animis. Cn. Lentulus conful cupiditate flagrabat provin ciae Africae; feu bellum foret, facilem victoriam, feu

jam

[ocr errors]
[blocks in formation]

jam finiretur, finiti tanti belli fe confule gloriam petens. Negare itaque prius quidquam agi paffurum, quam fibi Africa decreta effet, concedente collega, moderato viro et prudenti; qui gloriae ejus certamen cum Scipione, praeterquam quod iniquum effet, etiam impar futurum cernebat. Q. Minucius Thermus et M. Acilius Glabrio, tribuni plebis, rem, priore anno nequidquam tentaṛam ab Ti. Claudio confule, Cn. Cornelium tentare ajebant. Ex auctoritate Patrum latum ad populum effe, cujus vellent imperium in Africa effe, Omnes quinque et triginta tribus P. Scipioni id imperium decreffe. Multis contentionibus, et in fenatu et ad populum acta res, poftremo eo deducta eft, ut fenatui permitterent. Patres igitur jurati (ita enim convenerat) cenfuerunt, uti confules provincias inter fe compararent, fortirenturve, uter Italiam, uter claffem navium quinquaginta haberet. Cui Claffis obveniffet, in Siciliam navigaret: i pax cum Carthaginienfibus componi nequiffet, in Africam trajiceret. Conful mari, Scipio eodem, quo adhuc, jure imperii terra rem gereret. Si conditiones convenirent pacis, tribuni plebis populum rogarent, utrum confulem, an P. Scipionem, juberent pacem dare; et quem, fi deportandus exercitus victor ex Africa effet, deportare. Si pacem per P. Scipionem dari, atque ab eodem exercitum deportari juffiffent, ne conful ex Sicilia in Africam trajiceret. Alter conful, cui Italia eveniffet, duas legiones a. M. Sextio praetore, acciperet.

XLI. P. Scipioni cum exercitibus, quos haberet, in provincia Africa prorogatum imperium. Praetori M. Valerio Faltoni duae legiones in Bruttiis, quibus C. Livius priore anno praefuerat, decretae. P. Aelius praetor duas legiones in Sicilia ab Cn. Tremellio acciperet. Legio una M. Fabio in Sardiniam, quain P. Lentulus pro praetore habuiffet, decernitur. M. Servilio prioris anni confuli, cum fuis duabus item legionibus, in Etruria prorogatum imperium eft. Quod ad Hispanias attineret, aliquot jam annos ibi L. Cornelium Lentulum et L. Manlium Acidinum effe. uti confules cum tribunis agerent, fi eis videretur, ut plebem rogarent, cui juberent

[ocr errors]

in

[blocks in formation]

in Hispania imperium effe. is ex duobus exercitibns in unam legionem confcriberet Romanos milites, et in quindecin cohortes focios Latini nominis, quibus provinciam obtineret: veteres milites L. Cornelius et L. Manlius in Italiam deportarent. Cornelia confuli quin. quaginta navium claflis ex duabus claffibus, Cn. Octavii, quae in Africa effet, P. Villii, quae Siciliae oram tuebatur, decreta, ut, quas naves vellet, deligeret. P. Scipio quadraginta longas naves haberet, quas habuif fet. quibus fi Cn. Octaviam, ficut praefuiffet, praeesse vellet, Octavio pro praetore in eum annum imperium effet: fi Laelium praeficeret, Octavius Romain decederet: reduceretque naves, quibus confuli ufus non effet. Et M. Fabio in Sardiniam décem longae naves decretae. Et confules duas legiones urbanas fcribere juffi: ut quatuordecim legionibus eo anno, centum navibus longis respublica adminiftraretur.

[ocr errors]

XLII. Tum de legatis Philippi et Carthaginienfium actum. Priores Macedonas introduci placuit: quorum varia oratio fuit; partim purgantium, quae quefti erant miffi ad regem a Roma legati de populatione fociorum; partim ultro accufantium quidem et focios populi Romani, fed multo infeftius M. Aurelium; (quem ex trìbus ad fe miffis legatis, delectu habito, fubftitiffe, et se bello laceffiffe contra foedus, et faepe cum praefectis fuis fignis collatis pugnaffe) partim poftulantium, ut Macedones duxque eorum Sopater, qui apud Hannibalem mercede militaffent, captique in vinculis effent, fibi reftituerentur. Adverfus ea M. Furius, miffus ad id ipfum ab Aurelio ex Macedonia, differuit, Aurelium relictum, ne focii populi Romani, feffi populationibus atque injuria, ad regem deficerent, finibus fociorum non exceffiffe: dediffe operam, ne impune in agros eorum transfcenderent populatores. Soparrum ex purpuratis et propinquis regis effe: eum cum quatuor millibus Macedonum et pecunia miffum nuper in Africam effe, Hannibali Carthaginienfibusque auxilio. De his rebus interrogati Macedones, cum perplexe refponderent ipfi, ante refponfum tulerunt, Bellum quaerere regem, er, fi pergat, propediem inventurum. Du

« IndietroContinua »