Immagini della pagina
PDF
ePub
[blocks in formation]

admixtis ipforum impedimentis, necubi confiftere coactis neceffaria ad usus deessent, primos ire juffit: sequi Gallos, ut id agminis medium effet; noviffimos ire equites: Magonem inde cum expeditis Numidis cogere agmen, maxime Gallos, fi taedio laboris longaeque viae Cut eft mollis ad talia gens) dilaberentur aut fubfifterent, cohibentem. Primi, qua modo praeirent duces, per praealtas fluvii ac profundas voragines, haufti paene limo immergentesque fe, tamen figna fequebantur. Galli neque fustinere fe prolapfi, neque affurgere ex voraginibus poterant; aut corpora animis, aut animos fpe fustinebant; alii ella aegre trahentes membra; alii, ubi femel victis taedio animis procubuiffent, inter jumenta, et ipfa jacentia paffim, morientes. maximeque omnium vigiliae conficiebant, per quatriduum ja et tres noctes toleratae. Cum, omnia obtinentibus aquis, nihil, ubi in ficco feffa fternerent corpora, inveniri poffe, cumulatis in aquas farcinis infuper incumbebant. jumentorum itinere toto proftratorum paffim acervi, tantum, quod exftaret aqua, quaerentibus ad quietem, parvi temporis neceffarium cubile dabant. Ipfe Hannibal, aeger oculis ex verna primum intemperie variante calores frigoraque, elephanto, qui unus fuperfuerat, quo altius ab aqua exftaret, vectus; vigiliis tandem et nocturno humore paluftrique coelo gravante caput, et quia medendi nec locus nec tempus erat, altero oculo capitur.

III. Multis hominibus jumentisque foede amiffis, eum tandem de paludibus emerfiffet, ubi primum in ficco potuit, caftra locat: certumque per praemiffos exploratores habuit, exercitum Romanum circa Arretii moenia effe. confulis deinde confilia atque animum, et fitum

expedicionum, itineraque, et copias ad commeatus

expediendos, et cetera, quae cognoffe in rem erat, fumma omnia cum eura inquirendo exfequebatur. Regio erat in primis Italiae fertilis, Etrufci campi, qui Faefulas inter Arretiuinque jacent, frumenti ac pecoris et omnium copia rerum opulenti. Conful ferox ab confulatu priore, et non modo legum ac Patrum majeftatis, fed ne Deorum quidem fatis metuens.

Hanc

[blocks in formation]

com

infitam ingenio ejus temeritatein fortuna profpero civi libus bellicisque rebus fucceffu aluerat. Itaque fatis parebat, nec Deos nec homines confulentem, ferociter. omnia ac praepropere acturum. quoque pronior esset in vitia fua, agitare eum atque irritare Poenus parat: et, laeva relicto hoste, Faefulas petens, medio Etruriae agro praedatum profectus, quantam maximam vaftitatem poteft, caedibus incendiisque confuli procul oftendity Flaminius, qui ne quieto quidem hofte ipfe quieturus erat, tum vero, poftquam res fociorum ante oculos prope fuos ferri agique vidit, fuum id dedecus ratus, per mediam jam Italiam vagari Poenum, atque, obfiftente nullo, ad ipfa Romana moenia ire oppugnanda; ceteris omnibus in confilio falutaria magis, quam fpeciofa, fuadentibus, collegam exfpectandum, ut conjunctis exercitibus, muni animo confilioque rem gererent; interim equitatu auxiliisque levium armorum ab effufa praedandi licentia hoftem cohibendum; iratus fe ex confilio proripuit, fignumque fimul itineris pugnaeque propofuit. Quin immo Arretii ante moenia fedeamus, inquit: hic enim patria et penates funt, Hannibal emiffus e manibus perpopuletur Italiam, vaflandoque et urendo omnia, ad Romana moenia perveniat: nec ante nos hinc moverimus, quam, ficut olim Camillum ab Vejis, C. Flaminium ab Arretio Patres acciverint. Haec fimul increpans, cum ocius figna convelli juberet, et ipfe in equum infiluiffet, equus repente, corruit, confulemque lapfum fuper caput effudit. Territis omnibus, qui circa erant,, velut foedo omine incipiendae rei, infuper nuntiatur, fignum, omni vi moliente fignifero, convelli nequire. Converfus ad nuntium, Num literas quoque, inquit, ab fenatu affers, quae me rem gerere vetent? Abi, nuntia, fignum effodiant, fi ad convellendum manus prae metu obtor puerint. Incedere inde agmen coepit; primoribus, fuper quam quod disfenferant a confilio, territis etiam duplici prodigio; milite in vulgus laeto ferocia ducis, cum fpem magis ipfam, quam caufam fpei, intueretur,

IV. Hannibal, quod agri eft inter Cortonam urbem Trafimenumque lacum, omni clade belli pervaftat, quo

[blocks in formation]
[ocr errors]

magis iram hofti ad vindicandas fociorum injurias acuati jam pervenerant ad loca infidiis nata, ubi maxime montes Cortonenfes Trafimenus fubit. via tantum in tereft perangufta, velut ad id ipfum de induftria relicto fpatio: deinde paulo latior patefcit campus, inde colles affurgunt. Ibi caftra in aperto locat, ubi ipfe cum Afris modo Hifpanisque confideret. Baliares ceteram.. que levem armaturam poft montes circumducit: equites ad ipfas fauces faltus, tumalis apte tegentibus, locat ut, ubi intrassent Romani, objecto equitatu, claufa omnia lacu ac montibus effent. Flaminius cum pridie folis occafu ad lacum perveniffet, inexplorato, poftero die, vix dum fatis certa luce, anguftiis fuperatis, poftquam in patentiorem campum pandi agmen coepit, id tantum hoftium,. quod ex adverfo erat, confpexit: ab tergo et fuper caput decepere infidiae. Poenus ubi, id quod petierat, claufum lacu ac montibus et circumfufum fuis copiis habuit hoftem, fignum omnibus dat fimul invadendi. qui ubi, qua cuique proximum fuit, de cucurrere, eo magis Romanis fubita atque improvifa res fuit, quod or ex lacu nebula campo, quam montibus, denfior federat, agminaque hoftium ex pluribus vallibus ipfa inter fe fatis confpecta, eoque magis pariter decucurrerunt. Romanus clamore prius undi que orto, quam fatis cerneret, fe circumventum effe fenfit: et ante in frontem lateraque pugnari coeptum eft, quam fatis inftrueretur acies, aut expediri arma ftringique gladii possent.

V. Conful, perculfis omnibus, ipfe fatis, ut in trepida re, impavidus, turbatos ordines, vertente le quo que ad diffonos clamores, instruit, ut tempus locusque patitur; et, quacunque adire audirique poteft, adhortatur, ac ftare et pugnare jubet; nec enim inde votis aut imploratione Deum, fed vi ac virtute, evadendum effe. Per medias acies ferro viam fieri: et, quo timoris minus fit, eominus ferme periculi effe. Ceterum prae ftrepitu ac tumultu nec confilium nec imperium accipi poterat. tantumque aberat, ut fua ligna atque ordinem et locum no. fceret miles, ut vix ad arma capienda aptandaque pugnae

com.

[blocks in formation]

competeret animus; opprimerenturque quidam, onerati magis his, quam tecti: et erat in tanta caligine major ufus aurium, quam oculorum. Ad gemitus vulnerum ictusque corporum aut armorum, et mixtos ftrepentium paventiumque clamores, circumferebant ers oculosque. Alii fugientes pugnantium globo illati haerebant: alios redeuntes in pugnam avertebat fugientium agmen. Deinde, ubi in omnes partes nequidquam impetus ca. pti, et ab lateribus montes ac lacus, a fronte et ab tergo hoftium acies claudebat, apparuitque, nullam, nifi in dextra ferroque, falutis fpem effe; tum fibi quisque dux adhortatorque factus ad rem gerendam, et nova de integro pugna exorta eft; non illa ordinata per principes hastatosque ac triarios, nec ut pro fignis antefignani, poft figna alia pugnaret acies; nec, ut in fua legione miles, aut cohorte, aut manipulo effet." Fors conglobat, et animus fuus cuique ante aut post pugnandi ordinem dabat: tantusque fuit ardor armo. rum, adeo intentus pugnae auimus, ut eum motum terrae, qui multarum urbium Italiae magnas partes proftravit, avertitque curfu rapido amnes, mare Auminibus invexit, montes lapfu ingenti proruit, nemo pugnantium fenferit.

[ocr errors]

VI. Tres ferme horas pugnatum eft, et ubique atrociter. circa confulem tamen acrior infeftiorque pugna eft. Eum et robora virorum fequebantur, et ipfe, quacunque in parte premi ac laborare fenferat fuos, impigre ferebat opem; infignemque armis et hoftes fumma vi petebant, et tuebantur cives: donec Infuber eques (Ducario nomen erat) facie quoque nofcitans, Conful, en, inquit, hic eft, popularibus fuis; qui legiones noftras cecidit, agrosque et urbem eft depopulatus. Jam ego hanc victimam manibus peremtorum foede civium dabo: fubditisque calcaribus equo, per confertif. fimam hoftium turbam impetum facit: obtruncatoque prius armigero, qui fe infefto venienti obviam objece. rat, confulem lancea transfixit. fpoliare cupientem triarii objectis Tcutis arcu e. Magnae partis fuga inde primum coepit: et jam nec lacus, nec montes obftabant

pavori.

[blocks in formation]

pavori per omnia arcta praeruptaque velut caeci evadunt: arinaque et viri fuper alium alii praecipitantur, Pars magna, ubi locus fugae deeft, per prima vada paludis in aquam progreffi, quoad capitibus humerisque exftare poffunt, fele immergunt. fuere, quos inconful tus pavor nando etiam capellere fugam impulerit. Quae ubi immenfa ac fine fpe erat, aut deficientibus animis hauriebantur gurgitibus, aut nequidquam felli vada re tro aegerrime repetebant, atque ibi ab ingreffis aquam hoftium equitibus paffim trucidabantur. Sex millia ferme primi agminis, per adverfos hoftes eruptione im pigre facta, ignari omnium, quae poft fe agerentur,sex faltu evafere et, cum in tumulo quodam conftitiffent, clamorem modo ac fonum armorum audientes, quae for tuna pugnae effet, neque fcire, nec perfpicere prae caligine poterant. Inclinata denique re, cum incale fcente fole dispulfa nebula aperuiffet diem, tum liquida jam luce montes campique perditas res ftratamque often dere foede Ronanam aciem. itaque, ne in conspectos procul immitteretur eques, fublatis raptim fignis, quam citatiffimo poterant aginine, fefe abripuerunt. Poftero die, cum, fuper cetera, extrema fames etiam inftaret; fidem dante Maharbale, qui cum omnibus equeftribus copiis nocte confecutus erat, fi arma tradidiffent, abire cum fingulis veftimentis paffurum, fefe dediderunt. quae Punica religione fervata fides ab Hannibale eft, atque in vincula oinnes conjecit.

VII. Haec eft nobilis ad Trafimenum pugna, atque inter paucas memorata populi Romani clades. Quindecim millia Romanorum in acie caesa funt; decem millia, fparfa fuga per omnem Etruriam, diverfis itineribus ur bem petiere, Mille quingenti hoftium in acie, multi poftea utrinque ex vulneribus periere. Multiplex cae des utrinque facta traditur ab aliis. Ego, praeterquam quod nihil hauftum ex vano velim, quo nimis inclinant ferme fcibentium animi, Fabium aequalem temporibus hujusce belli potiffimum auctorem habui. Hannibal, captivorum qui Latini nominis effent, fine pretio di miflis, Romanis in vincula datis, fegregata ex hoftium

coa.

« IndietroContinua »