Aeneis

Copertina anteriore
Sumptibus et typis G. Bassi, 1876 - 702 pagine
0 Recensioni
Google non verifica le recensioni, ma controlla e rimuove i contenuti falsi quando vengono identificati

Dall'interno del libro

Cosa dicono le persone - Scrivi una recensione

Nessuna recensione trovata nei soliti posti.

Altre edizioni - Visualizza tutto

Parole e frasi comuni

Brani popolari

Pagina 291 - ludibria ventis; 75 Ipsa canas oro. Finem dédit ore loquendi. At Phoebi nondum patiens immanis in antro Bacchatur vates, magnum si pectore possit Excussisse deum: tanto magis ille fatigat Os rabidum, fera corda domans, fingitque premendo. 80 Ostia iamque domus patuere ingentia centum Sponte sua, vatisque ferunt responsa per auras: 0 tandem magnis pelagi
Pagina 484 - seminecesque viros tepidaque recentem Caede locum et plenos spumanti sanguine rivos. Adgnoscunt spolia inter se, galeamque nitentem Messapi, et multo phaleras sudore receptas. Et iam prima novo spargebat lumine terras Tithoni croceum linquens Aurora cubile, Iam sole infuso, iam rebus luce retectis Turnus in arma viros, armis circumdatus ipse, Suscitât aeratasque acies in proelia cogit;
Pagina 156 - Excipit incautum patriasque obtruncat ad aras. Morte Neoptolemi regnorum reddita cessit Pars Heleno, qui Chaonios cognomine campos Chaoniamque omnem Troiano a Chaone dixit, Pergamaque Iliacamque iugis hanc addidit arcem. Sed tibi qui cursum venti, quae fata dedere? Aut quisnam ignarum nostris deus adpulit oris? Quid puer Ascanius? Superatne et vescitur aura? Quern tibi iam Troia
Pagina 221 - templum Coniugis antiqui, miro quod honore colebat, Velleribus niveis et festa fronde revinctum. Hinc exaudiri voces et verba vocantis Visa viri, nox quum terras obscura teneret; Solaque culminibus ferali carmine bubo Saepe queri et longas in fletum ducere voces. Multaque praeterea vatum praedicta piorum Terribili monitu horrificant. Agit ipse furentein
Pagina 72 - Myrmidonum Dolopumve aut duri miles Ulixi Temperet a lacrimis! Et iam nox húmida cáelo Praecipitat, suadentque cadentia sidera somnos; Sed, si tantus amor casus cognoscere nostros Et breviter Troiae supremum audire laborem, Quamquam animus meminisse horret luctuque refugit, Incipiam. - • Fracti bello fatisque repulsi Ductores Danaum, tot iam labentibus annis, Instar montis equum divina Palladis arte
Pagina 217 - His medium dictis sermonem abrumpit, et auras Aegra fugit, seque ex oculis avertit et aufert, Linquens multa metu cunctantem et multa parantem 390 Dicere. Suscipiunt famulae, collapsaque membra Marmóreo referunt thalamo stratisque reponunt. At pius Aeneas, quamquam lenire dolentem Solando cupit et dictis avertere curas lussa tarnen divom exsequitur classemque revisit. Turn vero Teucri incumbunt et
Pagina 139 - vario certamine clamor; Hortantur socii, Cretam proavosque petamus. Prosequitur surgens a puppi ventus cuntes, 130 Et tandem antiquis Curetum adlabimur oris. Ergo avidus muros optatae molior urbis, Pergameamque voco et laetam cognomine gentem Hortor amare focos, [arcemque attollere tectis. lamque fere sicco subductae litore puppes, 135 Connubiis arvisque novis operata iuventus,] lura domosque dabam; súbito
Pagina 209 - et terras qui numine torquet; Ipse haec ferre iubet céleres mandata per auras: 270 Quid struis? aut qua spe Libycis teris otia terris? Si te nulla movet tantarum gloria rerum, Nee super ipse tua moliris laude laborera, Ascanium surgentem et spes heredis luli Réspice, cui regnum Italiae Romanaque tellus 275 Debentur. Tali Cyllenius ore locutus
Pagina 211 - cursumque parari: Saevit inops animi totamque incensa per urbem Bacchatur, qualis commotis excita sacris Thyias, ubi audito stimulant trieterica Baccho Orgia nocturnusque vocat clamore Cithaeron. Tandem his Aenean compellat vocibus ultro : Dissimulare etiara sperasti, perfide, tantum Posse nefas, tacitusque mea decedere terra? Nee te noster amor, nee te data dextera quondam, Nee
Pagina 140 - demere dictis: Quod tibi delato Ortygiam dicturus Apollo est, Hic canit, et tua nos en ultro ad limina mittit. Nos te, Dardania incensa, tuaque arma secuti, Nos tumidum sub te permensi classibus aequor, Idem venturos tollemus in astra nepotes, Imperiumque urbi dabimus. Tu moenia magnis Magna para, longumque fugae ne linque laborem.

Informazioni bibliografiche