Immagini della pagina
PDF
ePub

metu, suspicione, desiderio, dissimulatione, errore, misericordia, fortunae commutatione, insperato incommodo, subita laetitia, iucundo exitu Verum haec ex iis, quae postea de elocutione praecipientur,

rerum.

ornamenta sumentur.

28. Nunc de narratione ea, quae causae continet expositionem, 5 dicendum videtur. XX. Oportet igitur eam tres habere res: ut brevis, ut aperta, ut probabilis sit. Brevis erit, si, unde necesse est, inde initium sumetur et non ab ultimo repetetur et, si cuius rei satis erit summam dixisse, eius partes non dicentur; (nam saepe satis est, quid factum sit, dicere; non ut enarres, quemadmodum sit factum;) et si 10 non longius, quam quod scitu opus est, in narrando procedetur, et si nullam in rem aliam transibitur; et si ita dicetur, ut nonnunquam ex eo, quod dictum sit, id, quod non sit dictum, intelligatur; et si non modo id, quod obest, verum etiam id, quod nec obest nec adiuvat, praeteribitur; et si semel unum quidque dicetur; et si non ab eo, in 15 quo proxime desitum erit, deinceps incipietur. Ac multos imitatio brevitatis decipit, ut, cum se breves putent esse, longissimi sint; cum dent operam, ut res multas brevi dicant, non ut omnino paucas res dicant et non plures, quam necesse sit. Nam plerisque breviter videtur dicere, qui ita dicit: Accessi ad aedes; puerum evocavi; respondit; 20 quaesivi dominum; domi negavit esse. Hic, tametsi tot res brevius non potuit dicere, tamen, quia satis fuit dixisse, domi negavit esse, fit rerum multitudine longus. Quare hoc quoque in genere vitanda est. brevitatis imitatio et non minus rerum non necessariarum quam verborum multitudine supersedendum est. 29. Aperta autem narratio poterit 25 esse, si, ut quidque primum gestum erit, ita primum exponetur, et rerum ac temporum ordo servabitur, ut ita narrentur, ut gestae res erunt aut ut potuisse geri videbuntur. Hic erit considerandum, ne quid perturbate, ne quid contorte dicatur, ne quam in aliam rem transeatur, ne ab ultimo repetatur, ne ad extremum prodeatur, ne quid, quod ad 30 rem pertineat, praetereatur; et omnino, quae praecepta de brevitate sunt, hoc quoque in genere sunt conservanda. Nam saepe res parum

est intellecta longitudine magis quam obscuritate narrationis. Ac verbis quoque dilucidis utendum est; quo de genere dicendum est in praeceptis elocutionis. XXI. Probabilis erit narratio, si in ea videbuntur 35 inesse ea, quae solent apparere in veritate; si personarum dignitates servabuntur; si causae factorum exstabunt; si fuisse facultates faciundi videbuntur; si tempus idoneum ; si spatii satis; si locus opportunus ad eandem rem, qua de re narrabitur, fuisse ostendetur; si res et ad eorum, qui agent, naturam et ad vulgi morem et ad eorum, qui au-40 dient, opinionem accommodabitur. Ac veri quidem similis ex his rationibus esse poterit. 30. Illud autem praeterea considerare oportebit, ne aut, cum obsit narratio aut cum nihil prosit, tamen interponatur; aut non loco aut non, quemadmodum causa postulat, narretur.

Obest tum,

11. quoad

R, dictum 18. brevi

3. iis Lamb.: his PARTE. 4. sumuntur R, sumi poterunt P. cum mg. Repett. Lamb. Sch. 13. non sit dictum PAT: non dictum sit non sit VE. 15. quidque AT et pr. P: quodque E cum VR et corr. P. PAT: breviter RE. 19. videtur dicere PART: dicere videtur E. 28. erit considerandum VPART: considerandum erit E. 40. rumorem PAT et corr. R.

cum ipsius rei gestae expositio magnam excipit offensionem, quam argumentando et causam agendo leniri oportebit. Quod cum acciderit, membratim oportebit partes rei gestae dispergere in causam et ad unam quamque confestim rationem accommodare, ut vulneri praesto medica5 mentum sit et odium statim defensio mitiget. Nihil prodest narratio tum, cum aut ab adversariis re exposita, nostra nihil interest iterum aut alio modo narrare; aut cum ab iis, qui audiunt, ita tenetur negotium, ut nostra nihil intersit eos alio pacto docere. Quod cum acciderit, omnino narratione supersedendum est. Non loco dicitur, cum non 10 in ea parte orationis collocatur, in qua res postulat; quo de genere agemus tum, cum de dispositione dicemus; nam hoc ad dispositionem pertinet. Non quemadmodum causa postulat, narratur, cum aut id, quod adversario prodest, dilucide et ornate exponitur aut id, quod ipsum adiuvat, obscure dicitur et negligenter. Quare, ut hoc vitium 15 vitetur, omnia torquenda sunt ad commodum suae causae, contraria, quae praeteriri poterunt, praetereundo; quae illius erunt, leviter attingendo, sua diligenter et enodate narrando. Ac de narratione quidem satis dictum videtur; deinceps ad partitionem transeamus.

XXII. 31. Recte habita in causa partitio illustrem et perspicuam 20 totam efficit orationem. Partes eius sunt duae, quarum utraque magno opere ad aperiendam causam et constituendam pertinet controversiam. Una pars est, quae, quid cum adversariis conveniat et quid in controversia relinquatur, ostendit; ex qua certum quiddam destinatur auditori, in quo animum debeat habere occupatum. Altera est, in qua rerum 25 earum, de quibus erimus dicturi, breviter expositio ponitur distributa; ex qua conficitur, ut certas animo res teneat auditor, quibus dictis intelligat fore peroratum. Nunc utroque genere partitionis quemadmodum conveniat uti, breviter dicendum videtur. Quae partitio, quid conveniat aut quid non conveniat, ostendit, haec debet illud, quod convenit, so inclinare ad suae causae commodum, hoc modo: Interfectam matrem esse a filio convenit mihi cum adversariis. Item contra: Interfectum esse a Clytemnestra Agamemnonem convenit. Nam hic uterque et id posuit, quod conveniebat, et tamen suae causae commodo consuluit. Deinde, quid controversiae sit, ponendum est in iudicationis exposi35 tione; quae quemadmodum inveniretur, ante dictum est. 32. Quae autem partitio rerum distributam continet expositionem, haec habere debet brevitatem, absolutionem, paucitatem. Brevitas est, cum nisi necessarium nullum assumitur verbum. Haec in hoc genere idcirco est utilis, quod rebus ipsis et partibus causae, non verbis neque extraneis orna40 mentis animus auditoris tenendus est. Absolutio est, per quam omnia, quae incidunt in causam, genera, de quibus dicendum est, amplectimur. In qua partitione videndum est, ne aut aliquod genus utile relinquatur aut sero extra partitionem, id quod vitiosissimum ac turpissimum est, inferatur. Paucitas in partitione servatur, si genera ipsa rerum ponun

aut om. PR, Lamb.

iterum eodem modo Erf.

-

6. tum PART: tunc E. 8. accidit PRT. 20. Partes eius sunt duae PAT: Eius partes duae sunt RE. 21. et constituendam PART: et ad constituendam E. 23. destinatur PAT aliique : significatur Leid. II., designatur RE, utrumque ex gloss. 38. est utilis VPART: utilis est E.

[ocr errors]

tur neque permixte cum partibus implicantur. Nam genus est, quod plures partes amplectitur, ut animal. Pars est, quae subest generi, ut equus. Sed saepe eadem res alii genus, alii pars est. Nam homo animalis pars est; Thebani aut Troiani genus. XXIII. Haec ideo diligentius inducitur descriptio, ut aperte intellecta generali praescriptione 5 paucitas generum in partitione servari possit. Nam qui ita partitur : Ostendam propter cupiditatem et audaciam et avaritiam adversariorum omnia incommoda ad rem publicam pervenisse; is non intellexit in partitione, exposito genere, partem se generis admiscuisse. Nam genus est omnium nimirum libidinum cupiditas; eius autem generis sine dubio 10 pars est avaritia.

33. Hoc igitur vitandum est, ne, cuius genus posueris, eius sicuti aliquam diversam ac dissimilem partem ponas in eadem partitione. Quodsi quod in genus plures incident partes, id cum in prima causae partitione erit simpliciter expositum, distribuetur tempore eo commo-15 dissime, cum ad ipsum ventum erit explicandum in causae dictione post partitionem. Atque illud quoque pertinet ad paucitatem, ne aut plura, quam satis est, demonstraturos nos dicamus, hoc modo: Ostendam adversarios, quod arguimus, et potuisse facere et voluisse et fecisse; nam fecisse satis est ostendere: aut, cum in causa partitio nulla sit et 20 cum simplex quiddam agatur, tamen utamur distributione; id quod perraro potest accidere. Ac sunt alia quoque praecepta partitionum, quae ad hunc usum oratorium non tanto opere pertineant, quae versantur in philosophia, ex quibus haec ipsa transtulimus, quae convenire videbantur, quorum nihil in ceteris artibus inveniebamus. Atque his de parti- 25 tione praeceptis, in omni dictione meminisse oportebit, ut et prima quaeque pars, ut exposita est in partitione, sic ordine transigatur et omnibus explicatis peroratum sit; hoc modo, ut ne quid posterius praeter conclusionem inferatur. Partitur apud Terentium breviter et commode senex in Andria, quae cognoscere libertum velit:

Eo pacto et gnati vitam et consilium meum
Cognosces et quid facere in hac re te velim.

Itaque quemadmodum in partitione proposuit, ita narrat, primum gnati vitam:

Nam is postquam excessit ex ephebis, Sosia -
[Liberius vivendi fuit potestas].

Deinde suum consilium:

Et nunc id operam do.

5. descriptio Erf. Oxonn. quattuor, pr. PA et supra versum T: perscriptio corr. P, praescriptio E cum RT et supra versum A. praescriptione RT, Leid. 11. : partitione PE, partione (sic) A. 12. eius sicuti aliquam diversam ART et corr. P: eius secuti (sic) aliqua diversam pr. P, eius sicuti diversam aliquam Lamb., eius secum aliquam sicuti diversam E. 14. causae partitione PART: partitione causae E. 15. tempore eo ART et corr. P: om. eo pr. P, eo tempore E. 18. nos demonstraturos esse dicamus V, demonstraturos nos esse dicamus R. 20. satis est ostendere PAT: ostendere satis est RE. 21. simplex quiddam PART: quiddam simplex 23. pertinent V, pertineant, sed quae Ernestio auctore Sch. 36. Vv. Libe· potestas om. PAT aliique. Nos seclusimus.

E.

rius

[ocr errors]

--

30

35

Deinde quid Sosiam velit facere, id quod postremum posuit in partitione, postremum dicit:

Nunc tuum est officium.

Quemadmodum igitur hic et ad primam quamque partem primum ac5 cessit et omnibus absolutis finem dicendi fecit, sic nobis placet et ad singulas partes accedere et omnibus absolutis perorare. Nunc de confirmatione deinceps, ita ut ordo ipse postulat, praecipiendum videtur.

XXIV. 34. Confirmatio est, per quam argumentando nostrae causae fidem et auctoritatem et firmamentum adiungit oratio. Huius partis 10 certa sunt praecepta, quae in singula causarum genera dividentur. Verumtamen non incommodum videtur quandam silvam atque materiam universam ante permixtam et confusam exponere omnium argumentationum, post autem tradere, quemadmodum unum quodque causae genus, hinc omnibus argumentandi rationibus tractis, confirmari oporteat.

15

Omnis res argumentando confirmatur aut ex eo, quod personis, aut ex eo, quod negotiis est attributum. Ac personis has res attributas putamus, nomen, naturam, victum, fortunam, habitum, affectionem, studia, consilia, facta, casus, orationes. Nomen est, quod uni cuique personae datur, quo suo quaeque proprio et certo vocabulo appellatur. 20 Naturam ipsam definire difficile est; partes autem eius enumerare eas, quarum indigemus ad hanc praeceptionem, facilius est. 35. Eae autem partim divino, partim mortali in genere versantur. Mortalium autem pars in hominum, pars in bestiarum genere numeratur. Atque hominum genus et in sexu consideratur, virile an muliebre sit, et in natione, 25 patria, cognatione, aetate. Natione, Graius an Barbarus; patria, Atheniensis an Lacedaemonius; cognatione, quibus maioribus, quibus consanguineis; aetate, puer an adolescens, natu grandior an senex. Praeterea commoda et incommoda considerantur ab natura data animo aut corpori, hoc modo: valens an imbecillus; longus an brevis; formosus 30 an deformis; velox an tardus sit; acutus an hebetior; memor an obliviosus; comis, officiosus, pudens, patiens an contra. Et omnino, quae a natura dantur animo et corpori, considerabuntur in natura. Nam quae industria comparantur, ad habitum pertinent, de quo posterius est dicendum. XXV. In victu considerare oportet, apud quos et quo 35 more et cuius arbitratu sit educatus, quos habuerit artium liberalium magistros, quos vivendi praeceptores, quibus amicis utatur, quo in negotio, quaestu, artificio sit occupatus, quo modo rem familiarem administret, qua consuetudine domestica sit. In fortuna quaeritur, servus

RE.
AR et pr. P.

15. Omnis

[ocr errors]

[ocr errors]
[ocr errors]

10. dividentur genera P. 13. causae genus PAT: genus causae RE. 14. hinc omnibus PR his omnibus AT, omnibus hinc E. confirmari PAT: confirmare confirmatur VT et corr. P: Omnes - confirmantur E cum 19. datur VPR: om. AT, unde varie suppletum est: tribuitur tres Gruteri, attribuitur cum Omnibono E. appellatur VPART: appelletur Ern. coni. 21. Eae PT: ee A, haec RE. 24. considerandum AT. que. 31. officiosus an infacetus pudens P, officiosus, facetus, pudens Leid. I. 32. dantur PR et pr. T: data E cum A et corr. T. corpori, considerabuntur in natura ART et corr. P: corpore (sic) considerabuntur et in natura pr. P, corpori [considerabuntur], in natura consideranda sunt E. 34. est dicendum PAT: dicendum est RE.

29. imbecillis R alii

sit an liber; pecuniosus an tenuis, privatus an cum potestate: si cum potestate, iure an iniuria; felix, clarus an contra; quales liberos habeat. Ac si de non vivo quaeretur, etiam quali morte sit affectus, erit considerandum. 36. Habitum autem appellamus animi aut corporis constantem et absolutam aliqua in re perfectionem; ut virtutis aut artis 5 alicuius perceptionem aut quamvis scientiam et item corporis aliquam commoditatem non natura datam, sed studio et industria partam. Affectio est animi aut corporis ex tempore aliqua de causa commutatio, ut laetitia, cupiditas, metus, molestia, morbus, debilitas et alia, quae genere in eodem reperiuntur. Studium est autem animi assidua et 10 vehemens ad aliquam rem applicata magna cum voluntate occupatio, ut philosophiae, poëticae, geometriae, litterarum. Consilium est aliquid faciendi non faciendive excogitata ratio. Facta autem et casus et orationes tribus ex temporibus considerabuntur: quid fecerit aut quid ipsi acciderit aut quid dixerit; aut quid faciat, quid ipsi accidat, quid dicat; 15 aut quid facturus sit, quid ipsi casurum sit, qua sit usurus oratione. Ac personis quidem haec videntur esse attributa.

XXVI. 37. Negotiis autem quae sunt attributa, partim sunt continentia cum ipso negotio, partim in gestione negotii considerantur, partim adiuncta negotio sunt, partim gestum negotium consequuntur. 20 Continentia cum ipso negotio sunt ea, quae semper affixa esse videntur ad rem neque ab ea possunt separari. Ex his prima est brevis complexio totius negotii, quae summam continet facti, hoc modo: Parentis occisio, patriae proditio; deinde causa eius summae, per quam, quamobrem et cuius rei causa factum sit, quaeritur; deinde ante gestam 25 rem quae facta sint, continenter usque ad ipsum negotium; deinde, in ipso gerendo negotio quid actum sit; deinde, quid postea factum sit.

et

38. In gestione autem negotii, qui locus secundus erat de iis, quae negotiis attributa sunt, quaeritur locus, tempus, occasio, modus, facultates. Locus consideratur, in quo res gesta sit, ex opportunitate, quam 30 videatur habuisse ad negotium administrandum. Ea autem opportunitas quaeritur ex magnitudine, intervallo, longinquitate, propinquitate, solitudine, celebritate, natura ipsius loci et vicinitate totius regionis; ex his etiam attributionibus: sacer an profanus, publicus an privatus, alienus an ipsius, de quo agitur, locus sit aut fuerit. 39. .Tempus est 35 autem id, quo nunc utimur, (nam ipsum quidem generaliter definire difficile est,) pars quaedam aeternitatis, cum alicuius annui, menstrui,

[ocr errors]

--

4. autem hunc appellamus PAT, autem hic appellamus R. Ut nos, V. 5. et usu absolutam Sch. quasi ex V. Sed hic in lemmate habet ut nos; in interpretatione : Habitus est usu corroborata et plena perfectio. ut] aut PAT. Ut nos, VR. (ut virtutem Cod. Basil. Victorini et Sch.) 6. alicuius perceptionem VPRT: perceptionem alicuius AE. - 7. et industria PART: industriaque E. 10. in eodem genere P. (non VAT.) reperientur AT. (non VR.) est autem PART: autem est V, L, est (om. autem) E. 13. faciendi non faciendive excogitata cum Cic. de Jnv. 2, 9. Alcuino Rhet. p. 370. Auctore Excerpt. de Rhet. p. 276. Schützius: faciendi aut non faciendi vere (vera V.) excogitata ART, item P (sed v. vere supra versum) et E (sed secluso v. vere). 15. dixerit et quid PAT. 16. ratione P, Lamb. 25. quaeretur AT. gestam rem PART: rem gestam E. 26. sint AT, L: sunt PRE. 29. quaeretur PAT. 35. tempus est autem VPART: tempus est (om. autem) E. 37. mensurni R, Oxonn. duo et corr. P; item Priscian. T. I. p. 100. Krehl. recepitque Sch. (Usi sunt hac forma Cyprianus Ep. 34. ac Novatianus de Trin. L. 1.)

« IndietroContinua »