Immagini della pagina
PDF
ePub

exspectata. Spes perficiendi quae fuerit, spectabitur hoc modo: si, quae supra dicta sunt signa, concurrerint; si praeterea ex altera parte vires, pecunia, consilium, scientia, apparatio videbitur fuisse ; ex altera parte imbecillitas, inopia, stultitia, imprudentia, inapparatio de5 monstrabitur fuisse; quare scire potuerit, utrum diffidendum an confidendum fuerit. Spes celandi quae fuerit, quaeritur ex consciis, arbitris, adiutoribus, liberis aut servis aut utrisque. V. 8. Argumentum est, per quod reus coarguitur certioribus argumentis et magis firma suspicione. Id dividitur in tempora tria: praeteritum, instans, conse10 quens. In praeterito tempore oportet considerare, ubi fuerit; ubi visus sit, quicum visus sit; num quid appararit, num quem convenerit, num quid dixerit, num quem habuerit de consciis, de adiutoribus, de adiumentis; num quid in loco praeter consuetudinem fecerit aut alieno tempore. In instanti tempore quaeretur, num visus sit, cum faciebat; 15 num qui strepitus, clamor, crepitus exauditus sit, aut denique num quid aliquo sensu perceptum sit, aspectu, auditu, tactu, odoratu, gustatu; nam quivis horum sensus potest conflare suspicionem. In consequenti tempore spectabitur, num quid re transacta relictum sit, quod indicet aut factum esse maleficium aut a quo sit factum. Factum esse, 20 hoc modo: si tumore et livore decoloratum est corpus mortui, significat eum veneno necatum. A quo factum sit, hoc modo: si telum, si vestimentum, si quid eiusmodi relictum aut vestigium reï repertum fuerit, si cruor in vestimentis, si in eo loco comprehensus aut visus transacto negotio, quo in loco res gesta dicitur. Consecutio est, cum 25 quaeritur, quae signa nocentis et innocentis consequi soleant. Accusator dicet, si poterit, adversarium, cum ad eum ventum sit, erubuisse, expalluisse, titubasse, inconstanter locutum esse, concidisse, pollicitum esse aliquid; quae signa conscientiae sunt. Si reus horum nihil fecerit, accusator dicet eum usque adeo praemeditatum fuisse, quid sibi esset 30 usu venturum, ut confidentissime resistens responderet; quae signa confidentiae, non innocentiae sunt. Defensor, si pertimuerit, magnitudine periculi, non conscientia peccati commotum esse dicet. Si non pertimuerit, fretum innocentia negabit esse commotum. VI. 9. Approbatio est, qua utimur ad extremum, confirmata suspicione. Ea 35 habet locos proprios atque communes. Proprii sunt, quibus nisi accusator et quibus nisi defensor nemo potest uti. Communes sunt, qui alia in causa ab reo, alia ab accusatore tractantur. In causa coniecturali proprius locus accusatoris est, cum dicit malorum misereri non oportere, et cum auget peccati atrocitatem. Defensoris proprius

1. haec qua PAF, haec quae T, haec fuerit quae R, ecqua Spengel, ingeniose, sed cfr. v. 6. 2. concurrent PBR. 5. an] ac Ernestii operae. 8. reus Ernestius: res

-

[ocr errors]

PFRTE. (De AB non liquet.) 11. quicum RT, L: quocum PABFE. 13. fecerit PFT et pr. R: fuerit corr. R et E. (Idem habere videntur AB.) 14. quaeretur P: quaeritur ABFRTE. 17. sensus] Ita R., sed eadem manu sensuum. (ut Lambino auctore dedit Sch.) 19. factum sit PBF, L. 22. relictum sit AFRT. Et hoc necessarium, si expunxerimus v. fuerit. rei repertum BRT: repertum AFE, rep. P. Ab ead. m. superscr. peritur, ut sit repperitur. Hoc (reperitur) exhibet etiam R. 23. fuerit om. PAFRT. Credo fuisse: relictum sit aut - - repertum. 30. resisteret P, resisteret et AFR. Vide ne responderet sit glossema ad resisteret. BAIT. 32. commotum FR et cum aliis Cod. Sch.: se commotum PABTE.

[ocr errors]

[ocr errors]

locus est, cum misericordiam captat et cum accusatorem calumniari criminatur. Communes loci sunt cum accusatoris, tum defensoris, a testibus contra testes, a quaestionibus contra quaestiones, ab argumentis contra argumenta, a rumoribus contra rumores. A testibus dicemus secundum auctoritatem et vitam testium et constantiam testi- 5 moniorum. Contra testes, vitae turpitudinem, testimoniorum inconstantiam; si aut fieri non potuisse dicemus aut non factum esse quod dicant, aut scire illos non potuisse aut cupide dicere et argumentari. Haec et ad improbationem et approbationem testium pertinebunt. VII. 10. A quaestionibus dicemus, cum demonstrabimus maiores veri 10 inveniendi causa tormentis et cruciatu voluisse quaeri et summo dolore homines cogi, ut quidquid sciant, dicant. Et praeterea confirmatior haec erit disputatio, si, quae dicta erunt argumentando, iisdem viis, quibus omnis coniectura tractatur, trahemus ad veri similem suspicionem; idemque hoc in testimoniis facere oportebit. Contra quae-15 stiones hoc modo dicemus: primum, maiores voluisse certis in rebus interponi quaestiones, cum, quae vere dicerentur, sciri, quae falso in quaestione pronuntiarentur, refelli possent, hoc modo: Quo in loco quid positum sit, et si quid esset simile, quod videri aut aliquo simili signo percipi posset; deinde, dolori credi non oportere, quod alius 20 alio recentior sit in dolore, quod ingeniosior ad comminiscendum, quod denique saepe scire aut suspicari possit, quid quaesitor velit audire; quod cum dixerit, intelligat sibi finem doloris futurum. Haec disputatio comprobabitur, si refellemus, quae in quaestionibus erunt dicta probabili argumentatione; idque partibus coniecturae, quas ante expo- 25 suimus, facere oportebit. 11. Ab argumentis et signis et ceteris locis, quibus augetur suspicio, dicere hoc modo convenit: Cum multa concurrant argumenta et signa, quae inter se consentiant, rem perspicuam, non suspiciosam videri oportere. Item: plus oportere signis et argumentis credi quam testibus; haec enim eo modo exponi, quo modo re 30 vera sint gesta; testes corrumpi posse vel pretio vel gratia vel metu vel simultate. Contra argumenta et signa et ceteras suspiciones dicemus hoc modo si demonstrabimus nullam rem esse, quam non suspicionibus quivis possit criminari; deinde, unam quamque suspicionem extenuabimus et dabimus operam, ut ostendamus nihilo magis in nos eam 35 quam in alium quempiam convenire; indignum facinus esse sine testibus coniecturam et suspicionem firmamenti satis habere. VIII. 12. A rumoribus dicemus, si negabimus temere famam nasci solere, quin subsit aliquid; et si dicemus causam non fuisse, quare quispiam confingeret et comminisceretur; et praeterea, si ceteri falsi soleant esse, 40 argumentabimur hunc esse verum. Contra rumores dicemus primum, si docebimus multos esse falsos rumores et exemplis utemur, de quibus falsa fama fuerit; et aut inimicos nostros aut homines natura malevolos

[ocr errors]
[ocr errors]

P, seu F et pr. 21. reticentior

9. et ad improbationem et ad interrogationem PF et, omisso altero ad, A, et ad improbationem et ad argumentationem B, et ad probationem et ad improbationem T. - 11. cruciatu PABFRT: cruciatibus E. 17. scirij seu. A, scire B, servari RT et corr. A. In R adscr. ead. m. scire. duo Lambini. Ut nos, nostri omnes, in R. cum gloss. tenerior. PAFRT: quo BE. 36. facinus esse PABFRT: esse facinus E. 2

Cicero T. I,

[ocr errors]

30. quo modo

et maledicos confinxisse dicemus; et aut aliquam fictam fabulam in adversarios afferemus, quam dicamus omnibus in ore esse; aut verum rumorem proferemus, qui illis aliquid turpitudinis afferat, neque tamen ei rumori nos fidem habere dicemus; ideo quod quivis homo possit s quemvis turpem de quolibet rumorem proferre et confictam fabulam dissipare. Verumtamen si rumor vehementer probabilis esse videbitur, argumentando famae fidem poterimus abrogare. Quod et difficillima tractatu est constitutio coniecturalis et in veris causis saepissime tractanda est, eo diligentius omnes eius partes perscrutati sumus, ut ne 10 parvula quidem titubatione aut offensione impediremur, si ad hanc rationem praeceptionis assiduitatem exercitationis accommodassemus. IX. 13. Nunc ad legitimae constitutionis partes transeamus. Cum voluntas scriptoris cum scripto dissidere videbitur, si a scripto dicemus, his locis utemur secundum narrationem: primum scriptoris collaudatio15 ne; deinde scripti recitatione; deinde percontatione, scirentne adversarii id scriptum fuisse in lege aut in testamento aut in stipulatione aut in quolibet scripto, quod ad eam rem pertinebit; deinde collatione, quid scriptum sit, quid adversarii se fecisse dicant, quid iudicem sequi conveniat, utrum id, quod diligenter perscriptum sit, an id, quod acute 20 sit excogitatum; deinde ea sententia, quae ab adversariis sit excogitata et scripto attributa, contemnetur et infirmabitur. Deinde quaeretur, quid ei obfuerit, si id voluisset adscribere; aut num non potuerit perscribi. Deinde a nobis sententia reperietur et causa proferetur, quare id scriptor senserit, quod perscripsit; et demonstrabitur scriptum illud 25 esse dilucide, breviter, commode, perfecte, certa cum ratione. Deinde exempla proferentur, quae res, cum ab adversariis sententia et voluntas afferretur, a scripto potius iudicatae sunt. Deinde ostendetur, quam periculosum sit a scripto recedere. Locus communis est contra eum, qui, cum fateatur se contra id, quod legibus sancitum aut testamento 30 perscriptum sit, fecisse, tamen facti quaerat defensionem. X. 14. A sententia sic dicemus: primum laudabimus scriptoris commoditatem atque brevitatem, quod tantum scripserit, quod necesse fuerit, illud, quod sine scripto intelligi potuerit, non necessario scribendum putarit. Deinde dicemus calumniatoris esse officium verba et litteras sequi, ne35 gligere voluntatem. Deinde id, quod scriptum sit, aut non posse fieri aut non lege, non more, non natura, non aequo et bono posse fieri; quae omnia scriptorem noluisse quam rectissime fieri nemo dicet, at

[ocr errors]

-

1. confictam R et corr. A. 4. quivis unus homo P et Graevii duo. 5. quam. vis PF. 8. et] quo AF et corr. F, quod R. (et pr. P.) 11. accommodaremus BR. 14. Vv. secundum narrationem om. pr. T et alii aliquot Codd., expunxit Sch. 15. percontatione PABRT: percunctatione FE. An scierintne? OR. dem FRT, eam om. Duisb. Leid. IV. Ac sane posset abesse. pertineat BTE, quod dictum esset ex adversariorum persona; sed hic scripti defensori praeceptum datur. 22. aut num PFT: num E, aut numquid R, ut non Sch. coni. (cur non potuerit perscribere Lamb.) 24. scripserit PAFRT.

17. ean pertinebit PAFR :

25. cum ratione

[ocr errors]

certa PFT, cum certa ratione R, cum ratione om. certa, pr. A. (certa cum ratione corr. A.) 26. sententia redderetur et R et corr. A. 27. sint F, L. 32. quod illud tantum AFR, qui illud tantum L. 33. necessarium PBR. 34. V. officium sine causa suspectum Oudendorpio. 37. voluisse nemo dubitet L, Graev. Sch. sane contra Codd. nostros.

--

ea, quae a nobis facta sint, iustissime facta. Deinde contrariam sententiam aut nullam esse aut stultam aut iniustam aut non posse fieri aut non constare cum superioribus et inferioribus sententiis aut cum iure communi aut cum aliis legibus communibus aut cum rebus iudicatis dissentire. Deinde exemplorum a voluntate [et] contra scriptum iudi- s catorum enumeratio; deinde legum et stipulationum breviter excerptarum, in quibus intelligatur scriptorum voluntas, expositio. Locus communis contra eum, qui scriptum recitet et scriptoris voluntatem non interpretetur. 15. Cum duae leges inter se discrepant, videndum est primum, num qua obrogatio aut derogatio sit; deinde, utrum leges ita dissentiant, 10 ut altera iubeat, altera vetet; an ita, ut altera cogat, altera permittat. Infirma enim erit eius defensio, qui negabit se fecisse, quod cogeretur, cum altera lex permitteret; plus enim valet sanctio permissione. Item illa defensio tenuis est, cum ostenditur id factum esse, quod ea lex sanciat, cui legi obrogatum vel derogatum sit; id, quod posteriore 15 lege sancitum sit, esse neglectum. Cum haec erunt considerata, statim nostrae legis expositione, recitatione, collaudatione utemur. Deinde contrariae legis enodabimus voluntatem et eam trahemus ad nostrae causae commodum. Deinde de iuridiciali absoluta sumemus rationem iuris et quaeremus partes iuris, utrum cum ea faciant; de qua [parte] posterius 20 disseremus. XI. 16. Si ambiguum est scriptum, ut puta quod in duas aut plures sententias trahi possit, hoc modo tractandum est: primum, sitne ambiguum, quaerendum est; deinde, quomodo scriptum esset, si id, quod adversarii interpretantur, scriptor fieri voluisset, ostendendum est; deinde id, quod nos interpretemur, et fieri posse et honeste, 25 recte, lege, more, natura, bono et aequo fieri posse; quod adversarii interpretentur, e contrario; nec esse ambigue scriptum, cum intelligatur, utrum sententia vera sit. Sunt, qui arbitrentur ad hanc causam tractandam vehementer pertinere cognitionem amphiboliarum eam, quae a dialecticis profertur. Nos vero arbitramur non modo nullo adiumento 30 esse, sed potius maximo impedimento. Omnes enim illi amphibolias aucupantur, eas etiam, quae ex altera parte sententiam nullam possunt interpretari. Itaque et alieni sermonis molesti interpellatores et scripti tum odiosi, tum obscuri interpretes sunt; et dum caute et expedite

5. et om. BR, L. Nos seclusimus. 6. enumeratio B: enumeratione uteremur (sic, ex errore pro utemur) E, enumerationem PRT, enumeratione AF. (enumeratio fiat cum Duisb. Sch., enumerationem faciemus Cod. Traiect., omnia ex gloss.) 6. et ac AFT. exceptarum R, exscriptarum B, L. 7. voluntas, expositio BT, L: voluntas et expositio PAFR, E. - 9. discrepent PFRT. 10. abrogatio PABFT. ceterique. Emendavit Lambinus. (de R quidem Trossius silet.) 12. cogeretur ab altera cum altera RT, Sch. in Ed. mai., qui error ortus est ex altero: cogeretur cui altera PF. 15. abrogatum ABFT et corr. P. posteriore PBFRT: posteriori 19. Deinde iudiciali (om. de) P.

[ocr errors]

utemur ralione

AE. 16. sanctum PA. iuris B. Expunxit v. iuris Sch. 20. partes PABFRT: partem E. ca om. B et pr. P, causa Sch. coni. faciant PABFRT: faciat E. parte iuris PRT. Nos seclu

simus v. parte; de qua refertur ad vv. iuridiciali absoluta, ut S. 17: de qua iam loquemur et S. 21. extr. 24. interpretantur Codd. nostri

[blocks in formation]

25. interpretamur R. 26. aequo et bono L.
interpretantur A, rc. F, L.

ceterique: interpretentur Verum ICti frequentius 28. utro PBT et rc. F.

altero ordine. bitrantur B. omnes nullo.

[ocr errors]
[ocr errors]

ar

30. proferatur PT. ullo Codd. aliq. Sch. in Ed. mai. Nostri 32. in sententiam - interpretari (passive) de Lambini suspic. Sch. 34. cum odiosi BF. (Hic tamen rectior est vulgata, firmata a PART, «modo odiosi, modo obscuri.»>) et expedite] expediteque B, L.

5

re

loqui volunt, infantissimi reperiuntur. Ita dum metuunt in dicendo, ne quid ambiguum dicant, nomen suum pronuntiare non possunt. Verum horum pueriles opiniones rectissimis rationibus, cum voles, fellemus. In praesentiarum hoc interdicere non alienum fuit, ut huius s infantiae garrulam disciplinam contemneremus. XII. 17. Cum definitione utemur, primum afferemus brevem vocabuli definitionem, hoc modo: Maiestatem is minuit, qui ea tollit, ex quibus rebus civitatis amplitudo constat; [quae sunt ea? quae capiunt] suffragia populi et magistratus consilium. Nempe igitur tu et populum suffragio et magistratum con10 silio privasti, cum pontes disturbasti. Item ex contrario: Maiestatem is minuit, qui amplitudinem civitatis detrimento afficit. Ego non affeci, sed prohibui detrimento; aerarium enim conservavi, libidini malorum restiti, maiestatem omnem interire non passus sum. Primum igitur vocabuli sententia breviter et ad utilitatem causae accommodate describe15 tur; deinde factum nostrum cum verbi descriptione coniungetur; deinde contrariae descriptionis ratio refelletur, si aut falsa erit aut inutilis aut turpis aut iniuriosa. Id quodque ex iuris partibus sumetur de iuridiciali absoluta, de qua iam loquemur. 18. Quaeritur in translationibus primum, num aliquis eius rei actionem, petitionem aut persecutionem ha20 beat, [quem non oporteat]; num alio modo, tempore, loco; num alia lege, num alio quaerente aut agente. Haec legibus, moribus, aequo et bono reperientur; de quibus dicetur in iuridiciali absoluta. In causa rationali primum quaeretur, ecquid in rebus maioribus aut minoribus aut similibus similiter scriptum aut iudicatum sit; deinde, utrum ea res 25 similis sit ei rei, qua de agitur, an dissimilis; deinde, utrum consulto de ea re scriptum non sit, quod noluerit cavere, quod satis cautum putarit propter ceterorum scriptorum similitudinem. De partibus legitimae constitutionis satis dictum est, nunc ad iuridicialem revertemur.

XIII. 19. Absoluta iuridiciali constitutione utemur, cum ipsam 30 rem, quam nos fecisse confitemur, iure factam dicemus, sine ulla assumptione extrariae defensionis. In ea convenit quaeri, iurene sit factum. De eo causa posita dicere poterimus, si, ex quibus partibus ius constet, cognoverimus. Constat igitur ex his partibus: natura, lege, consuetudine, iudicato, aequo et bono, pacto. Natura ius est, quod cognationis 35 aut pietatis causa observatur; quo iure parentes a liberis et a parentibus liberi coluntur. Lege ius est id, quod populi iussu sancitum est; quod genus, UT IN IUS EAS, CUM VOCERIS. Consuetudine ius est id, quod sine lege aeque, ac si legitimum sit, usitatum est; quod genus, ID QUOD ARGENTARIO TULERIS EXPENSUM, AB SOCIO EIUS RECTE REPETERE 40 POSSIS. Iudicatum est id, de quo sententia lata est aut decretum inter

[ocr errors]

4. in praesentia R, in praesenti unus Pithoei et Ed. Med. intercedere BT et pr. P. Fort. interiicere. OR. 7. quibus om. rebus Sch. cum Codd. aliq. (nostri rebus tuentur.) – 8. quae sunt ea? quae capiunt] de Graevii atque Oudendorpii sententia seclusit E. Nostri Codd. servant. 9. consilium om. PF, et consilia magistratus R.

[ocr errors]

20. Vv. quem non oporteat om.

12. prohibui detrimentum R, L. PBF, expunxit Sch.; nos seclusimus. 21. Vv. aut agente om. PAF. et moribus PABFRT. 28. revertemur PBFRT: revertamur AE. 31. convenit quaeri PABFRT, L: quaeri convenit E. sit factum PBFT: factum sit ARE. 36. iussu populi sanctum est B.

« IndietroContinua »